C. Valerius Catullus
ca. 87 - 54 a. Chr. n.
|
Carmina
Carmen LXXXVIII[ad Gellium.]
|
_________________________________________________________
|
|
metrum: distichon dactylicum
Quid facit is, Gelli, qui cum matre atque sororeprurit et abiectis pervigilat tunicis?quid facit is, patruum qui non sinit esse maritum?ecquid scis, quantum suscipiat sceleris? | |
5 | suscipit, o Gelli, quantum non ultima Tethysnec genitor nympharum abluit Oceanus:nam nihil est quicquam sceleris, quo prodeat ultra,non si demisso se ipse voret capite. |