|
|


Liber I
Quemadmodum sanos agere conveniat.
Quae imbecilis servanda sint.
Observationes quaedam, prout res novae incidunt, et corporum genera et sexus et aetates et tempora anni sunt.
De iis, qui aliqua parte corporis laborant, et primum de iis, quibus Caput infirmum est.
De iis, qui lippitudine, gravidae, destillatione tonsillisque laborant.
Ad solutam alvum remedia.
Remedia ad coli dolorem.
Quae agenda sint stomacho laborantibus.
Quid observandum sit dolore nervorum laborantibus.
Observatio in pestilentia.
Liber II
Quae anni tempora, quae tempestatum genera, quae partes aetatis, qualia corpora vel tuta vel morbis opportuna sint, et quod valetudinis genus in quoque timeri possit.
De signis adversae valetudinis futurae.
Quae bona in aegrotantibus signa sint.
Mala signa aegrotantium.
De signis longae valetudinis.
De indiciis mortis.
De notis, quas aliquis in singulis morborum generibus habere possit.
Quae notae in quoque morbi genere vel spem vel pericula ostendant.
De morborum curationibus.
De sanguinis detractione per venas.
De sanguinis detractione per cucurbitulas.
De deiectione. De alvi ductione.
De vomitu.
De frictione.
De gestatione.
De abstinentia.
De sudore.
Qui cibi potionesque aut valentis aut mediae aut imbecillae materiae sint.
Quae natura ac proprietas; cuiusque rei sit, qua vescimur.
De iis, quae boni succi sunt.
De iis, quae mali succi sunt.
Quae res lenes quaeve acres sint.
De iis, quae crassiorem quaeve tenuiorem pituitam faciunt.
De iis, quae stomacho idonea sunt.
Quae res alienae stomacho sint.
De iis, quae inflant.
De iis, quae calefaciunt aut refrigerant.
De iis, quae intus facile corrumpuntur.
De iis, quae alvum movent.
De iis, quae alvum adstringunt.
De iis, quae urinam movent.
De iis, quae ad somnum apta sunt.
De iis, quae materiam evocant.
Liber III
De morborum generibus.
Quomodo morbi cognoscuntur, et an increscant an minuantur, et qua ratione ab initio, qui languere incipit, curari debeat.
De febrium generibus.
De curationum diversis generibus.
De febrium speciebus et singularum curationibus; quando cibus febricitantibus dandus sit.
Quando potiones febricitantibus dari expediat.
Quomodo pestilentes febres curari debeant. Curatio ardentis febris.
Curatio semitertianae febris, quae ἡμιτριταῖος dicitur.
Curatio lentarum febrium.
Remedia in febribus ad capitis dolorem et praecordiorum inflammationem et ariditatem et scabritiem linguae.
Remedia contra frigus, quod febrem praecedit.
Curatio horroris in febribus.
Curatio quotidianae febris.
Curatio tertianae febris.
Curatio quartanae febris.
Curatio duarum quartanarum.
Curatio quotidianae febris, quae ex quartana facta sit.
De tribus insaniae generibus, et primum, de eius curatione, quae a Graecis φρενῖτις dicitur.
De cardiacis.
De lethargicis.
De hydropicis.
De tabe et eius speciebus.
De comitiali morbo.
De regio morbo.
De elephantia.
De attonitis.
De resolutione nervorum. De dolore nervorum. De tremore nervorum. De suppurationibus internis.
Liber IV
De humani corporis interioribus sedibus.
De curationibus morborum, qui nascuntur a capite.
De morbo, qui circa faciem nascitur.
De resolutione linguae.
De destillatione ac gravedine.
De cervicis morbis.
De faucium morbis.
De difficultate spirandi.
De faucium exulceratione.
De tussi.
De sanguinis sputo.
De stomachi morbis.
De laterum doloribus.
De viscerum morbis, et primum de pulmone.
De hepaticis.
De lienosis.
De renum morbis.
De intestinorum morbis, et primum de cholera.
De coeliaco, ventriculi morbo.
De tenuioris intestini morbo.
De morbo intestini plenioris.
De torminibus.
De laevitate intestinorum.
De lumbricis alvum occupantibus.
De tenesmo.
De ventris fluxu.
De vulvae morbo.
De seminis nimia ex naturalibus profusione.
De coxarum morbis.
De genuum dolore.
De manuum et pedum articulorumque vitiis.
De refectione convalescentium a morbo.
Liber V
De simplicibus facultatibus quaruncunque rerum, ex quibus medicamenta fiunt, et primum de iis, quae sanguinem supprimunt.
Quae vulnus glutinent.
Quae concoquant et moveant pus.
Quae aperiant vulnera.
Quae purgent.
Quae rodant.
Quae excedant corpus.
Quae adurant.
Quae crustas ulceribus inducant.
Quae crustas ulceribus resolvant.
Quae discutiant ea, quae in aliqua parte corporis coierunt.
Quae evocent et educant.
Quae exasperata laevent.
Quae carnem nutriant et ulcus impleant.
Quae molliant.
Quae cutem purgent.
De mixturis simplicium rerum, et de ratione ponderum. Quid malagma et emplastrum et pastillus inter se differant.
De malagmatis. Malagma adversus calidas podagras. Malagma ad materiam extrahendam. Malagma ad iecur dolens. Malagma ad lienem. Malagma commune pluribus. Malagma ad laterum dolores. Malagma ad idem Andreae. Malagma ad revolvenda quae adstricta sunt, et mollienda quae dura sunt, et digerenda quae coeunt. Malagma aliud ad eadem. Malagma Moschi ad molliendum. Malagma Medi ad digerenda quae coeunt. Malagma Panthemi ad eadem. Malagma ad strumas. Malagma Miconis ad idem. Malagma aliud ad idem valens. Malagma ad strumam et phymata. Malagma ad strumam et tubera et καρκινώδη. Malagma Protarchi ad parotidas et favum et mala ulcera. Malagma adversus panum et phymata. Malagma adversus phymata. Malagma ad supprimendum omne quod abscedit. Malagma ad sanguinem supprimendum. Malagma ad carcinodas et phymata lenienda. Malagma ad livorem faciei contusae. Malagma ἀναστομωτικὰ ad aperiendum. Malagma Miconis ad resolvendum aperiendumque ac purgandum. Malagma ad ossa et nervos. Malagma Euthyclei ad articulos et ad omnem dolorem. Malagma Sosagorae ad dolores articulorum. Malagma Chrysippi ad idem valens. Malagma Ctesiphontis ad idem valens et ad parotidas et phymata et strumam. Malagma ad articulos. Malagma Aristonis adversus podagras et recentia phymata et omnes dolores. Malagma Theoxeni ad pedum dolores. Malagma Numenii ad podagram ceterosque articulos induratos. Malagma Dexii, siquando callus in articulis increvit.
De emplastris. Barbarum emplastrum nigrum, quod cruentis protinus vulneribus iniicitur. Choacon emplastrum nigrum, ad idem valens. Basilicon emplastrum nigrum ad idem. Smaragdinum emplastrum ad idem. Emplastrum rufum ad idem. Παρακολλητικὸν emplastrum ad idem. Cephalicum emplastrum Philothae, capiti conveniens. Emplastrum viride ad idem valens. Tetrapharmacum emplastrum ad pus movendum. Enneapharmacum emplastrum ad pus movendum et ad purgandum valens. Emplastra, quibus utriusque rei facultas est. - Attalum emplastrum ad vulnem. Iudaei emplastrum, fracto capiti accommodatum. Emplastra ἐπισπαστικά. Aliud διὰ δαφνίδων ad extrahendum et pus movendum. Philocratis emplastrum ad extrahendum et pus movendum. Ῥυπῶδες emplastrum ad extrahendum. Emplastrum Hecataei ad extrahendum. Alexandrinum emplastrum viride ad extrahendum. De emplastris exedentibus. Emplastrum, quod exest corpus, ossa resolvit et supercrescentem carnem coercet. Emplastra adversus morsus et alia recentiora vulnera. Emplastrum Diogenis nigrum. Ephesium emplastrum rubrum ad idem valens. Aliud emplastrum ad idem valens. Λευκὰ emplastra, non gravibus vulneribus accommodata et maxime senilibus. Elephantinum emplastrum. Lenia emplastra. Emplastrum lene. Archagathi emplastrum lene. Emplastra eiusdem generis, ad leniendum apta.
De pastillis et primum de iis, qui ad recentia vulnera glutinanda sanandaque apti sunt. Alius pastillus ad glutinanda vulnera. De sphragide pastillo, quem Polybus confecit ad glutinandum vulnus. Pastillus ad ulcera sordida et nigritiem in auribus, naribus et in obscoenis partibus inflammationesque eorum. Pastillus Andronis ad uvam inflammatam, ad naturalia sordida, etiam cancro laborantia. Pastillus ad fissa ani vel ora, venarum fundentia sanguinem vel cancrum. Pastillus ad expellendum calculum cum urina.
De pessis. Ad sanguinem evocandum. Ad vulvam molliendam. Alia pessi compositio ad idem valens. Ad inflammationes vulvae Numenii pessus. Ad eiiciendum e vulva infantem mortuum. Si mulier vitio locorum concidit, qua curatione utendum sit. Si mulier non comprehendit.
De medicamentis, quibus aridis utimur. Ad carnem supercrescentem exedendam. Ad putrem carnem continendam, ne ultra serpat, eamque leniter exedendam plures compositiones. Hierae cumpositio. Iudaei compositio. Iollae compositio. Ad sanguinis profluvia vel ex membrana cerebri vel aliis locis et ad cancrum et ad inducendam cicatricem et ad coercendam carnem increscentem. Timaei compositio ad ignem sacrum vel cancrum. Ad sternutamenta excitanda. Gargarizationes, quibus fieri debeant.
De antidotis et quibus malis opitulentur. Compositio antidoti. Aliud antidotum Ambrosia nominatum, quod Zopyrus Ptolemaeo regi composuit. Antidotum Mithridatis.
De acopis. Acopum nervis utile. Acopum elaeodes, nervis utile. Ἔγχριστα ad ulcera purganda et implenda. Ad sacrum ignem.
De catapotiis. Catapotium ad somnum arcessendum et levationem doloris et simul ad concoquendum. Catapotium valentius ad somnum. Catapotium ad plurimos dolores per somnum leniendos. Catapotium aliud ad multa valens. Catapotium ad inducendum somnum, quem vulva dolens prohibuit. Ad iecur sanandum. Ad finiendos dolores lateris. Ad thoracis dolores finiendos. Catapotium Athenionis ad tussim. Catapotium Heraclidis Tarentini ad tussim et somnum. Catapotium ad purganda ulcera in faucibus tussientibus. Colice Cassii medici. Ad infantem mortuum aut secundas expellendas. Laborantibus ex partu quid dari debeat. Ad adiuvandam vocem. Adversus difficultatem urinae. Arteriaces compositio quomodo fiat.
De quinque generibus noxarum corporis. De vulneribus, quae per tela inferuntur. Quae vulnera insanabilia sint. Quae vulnera difficilem curationem habeant. Quae vulnera tutiorem curationem habeant. Observationes in vulneris genere et figura. Aetatis observatio et corporis et vitae et temporis. Signa eorum, quae intus laesa sunt. Signa percussi cordis. Signa pulmonis icti. Signa iocinoris vulnerati. Signa percussorum renum. Signa vulnerati lienis. Signa percussae vulvae. Signa percussi cerebri vel membranae eius. Signa stomachi percussi. Signa ieiuni intestini et ventriculi vulnerati et aliorum intestinorum. Signa percussae medullae, quae in spina est. Signa septi transversi percussi. Signa vesicae vulneratae. De sanguine et sanie et pure et eorum speciebus, quandoque meliora deteriorave sint. Curatio adversus profusionem sanguinis in vulneribus. Curationes adversus vulnerum inflammationem. De glutinatione vulnerum. Quomodo vulnus ligari conveniat. Quomodo vulnerato agendum sit. De notis vulnerum. De curationibus vulnerum. Curationes propriae articulorum. Vulnus quomodo purgadum est. Quomodo vulnus implendum est. De ulceribus, quae extrinsecus per vulnera incidunt, curationibusque eorum. Curatio veteris ulceris. Curatio erysipelarum. Curatio gangraenae. Curatio vulnerum, ubi quid collisum est aut detritum aut infixum. Quomodo cicatrix vulneri inducenda purgandaque sit.
De vulneribus, quae per morsus inferuntur, eorumque curationibus. Curatio adversus rabiosi canis morsum. Curationes communes adversus omnes morbos serpentium. Speciales curationes adversus ictus serpentium, et primum adversus ictum aspidis. Adversus ictum scorpionis. Adversus aranei et scorpionis ictum. Adversus cerastis et dipsadis et haemorrhoidis ictum. Adversus chersydri ictum et cerastis. Adversus phalangii ictum. Adversus ictus Italorum anguium, qui minus terribiles sunt. Remedium generale adversus omnia venena vel in cibo vel in potione assumta. Specialia remedia adversus quaedam venena et primum adversus cantharidas. Adversus cicutam. Adversus hyoscyamum. Adversus cerussam. Adversus sanguisugam, si epota est, et lac, quod intus coiit. Adversus fungos inutiles. De adustis corporis locis et quomodo curari debeant.
De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. De carbunculo. De carcinomate. De theriomate. De sacro igne. De Chironio ulcere. De ulceribus, quae ex frigore in pedibus et manibus oriuntur. De struma. De furunculo. De phymate. De phygethlo. De abscessibus. De fistulis. De ulceris genere, quod μελικηρία nominatur. De acrochordone et thymio et myrmeciis et clavo. De pustularum generibus. De scabie. De impetiginis speciebus. De papulis. De vitiliginis speciebus, id est de alpho et melane et leuce.
Liber VI
De vitiis singularum corporis partium. De capillis fluentibus.
De porrigine.
De sycosi.
De areis.
De varis et lenticulis et ephelide.
De oculorum morbis et primum de iis, qui lenibus medicamentis curantur. De diversis oculorum collyriis. Philonis collyrium. Dionysii collyrium. Cleonis collyrium. Theodoti collyrium, acharistum appellatum. Cythion vel tephrion collyrium. Euelpidis collyrium, trygodes nominatum. Nilei collyrium omnium optimum. De carbunculis oculorum. De pustulis oculorum. Philetis collyrium ad pustulas oculorum. De ulceribus oculorum et de διὰ λιβάνου collyrio. De imminutione oculorum. De pediculis palpebrarum. De oculorum gravioribus morbis, qui ex inflammationibus oriuntur et validioribus medicamentis curantur, et de Andreae collyrio et de διὰ κέρατος Μεμιγμένον, Euelpidis collyrium. De oculorum ulceribus supercrescentibus, sordidis, cavis, veteribus. Smilion collyrium. Phynon collyrium Euelpidis. Sphaerion collyrium Euelpidis. Liquidum Euelpidis collyrium. De cavis oculorum ulceribus. Hermonis collyrium De cicatricibus oculorum, quae ex ulceribus factae sunt, et de asclepia et canopite et pyxino collyriis. De alio genere inflammationis oculorum. Caesarianum collyrium. Hieracis collyrium. De aride lippitudine. Rhinion collyrium. Ad oculos scabros collyria. De caligine oculorum. Διὰ κρόκου collyrium. De caligine, quae propter senectutem aut aliam imbecillitatem fit. De suffusione oculorum. De resolutione oculorum. De mydriasi oculorum. De imbecillitate oculorum. Ad oculos, qui extrinsecus offenduntur, cum sanguine suffusi sunt.
De aurium morbis. De pure et malo odore aurium. Compositiones ad omnia aurium vitia. De ulcere sordido aurium. Adversus aurium vermes. Ad compressa aurium foramina. Ad gravem auditum. ad sonitum aurium inter se ipsos. Ad ea, quae in aurem inciderunt, extrahenda.
De narium morbis. De carnosis carunculis narium.
De dentium dolore.
De tonsillis.
De oris ulceribus.
De linguae ulceribus.
De parulidibus et ulceribus gingivarum.
De uvae morbo.
De cancro oris.
De parotidibus.
De umbilico prominente.
De obscoenarum partium vitiis. De colis morbis. De cancro, qui in cole nascitur. De phagedaena in cole nascente. De carbunculo, qui in cole nascitur. De testiculorum morbis. De ani morbis. De rhagadiis. De condylomate. De haemorrhoidibus. Si anus vel os vulvae procidit, qua curatione utendum sit. De fungo ani aut vulvae.
De digitorum ulceribus.
Liber VII
De chirurgica, et qui in ea claruerint, et qualis esse chirurgus debeat, et quid hoc in libro describatur.
De luxatis.
De iis, quae per se intumescunt, quomodo incidenda et curanda sint.
De bonis malisve signis suppurationum.
De fistulis. De costarum fistulis. De ventris fistulis. De ani fistulis.
De telis e corpore extrahendis. De sagittis recipiendis. De latis telis educendis. De alio telorum genere. De venenato telo evellendo.
De gangliis et meliceride et atheromate et steatomate, capitis tuberculis.
De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantar. De crithe. De chalaziis palpebrarum. De ungue oculorum. De encanthide. De ancyloblepharo. De aegilope. De pilis palpebrarum oculum irritantibus. De lagophthalmo. De ectropio. De staphylomate. De clavis oculorum. De oculorum natura. De suffusione. De pituita oculorum.
De aurium morbis, qui manu et scalpello curantur.
Curta in auribus, labrisque ac naribus, quomodo sarciri et curari possint.
De polypo.
De ozaena.
De oris vitiis, quae manu et ferro curantur. De dentibus. De tonsillis induratis. De uva. De lingua. De abscessu sub lingua. De labris.
De cervicis vitiis.
De umbilici vitiis.
Quomodo aqua hydropicis emittatur.
De ventre ictu perforato, et intestinis vulneratis.
De interiore membrana abdominis rupta. De varicibus ventris.
De testiculorum natura et morbis.
De testiculorum curationibus communibus: et primum de incisione inguinis vel scroti.
De intestini in scrotum devoluti curatione.
De omenti in scrotum prolapsi curatione. De herniae aquosae curatione.
De ramicis curatione.
De carne, quae inter tunicas testiculorum concrevit, et de nervo indurato.
De ramice inguinis.
Ad tegendam glandem colis, si nuda est. Quomodo glans penis contecta aperiri possit. Infibulandi ratio.
De urinae reddendae difficultate et curatione. Calculosis quae curatio adhibeatur. Signa calculorum vel arenosorum vel mollium. De calculis feminarum. Quae curatio calculo evulso habenda sit.
De cancro, qui incisa vesica nascitur.
Si naturalia feminarum non admittunt concubitum, quomodo curari conveniat.
Qua ratione partus emortuus ex utero excutiatur.
De ani vitiis. De condylomatis. De haemorrhoidibus.
De varicibus.
De digitis cohaerentibus et curvatis.
De gangraena.
Liber VIII
De positu et figura ossium totius humani corporis.
Ossa vitiata et corrupta quibus signis cognoscantur, et qua ratione curentur.
Quomodo os excidatur; et de modiolo, et terebra, ferramentis ad id paratis.
De calvaria fracta.
De naso fracto.
De auribus fractis.
De maxilla fracta, et quibusdam ad omnia ossa pertinentibus.
De iugulo fracto. De diversis ossium curis.
De costis fractis. De spina fracta.
De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorum, fractorum vel evulsorum, communibus curationibus. De humero fracto. De brachio fracto De cubito fracto. De cruribus femoribusque fractis. De digito fracto. Communes curationes ad humeros, brachia, crura, femina digitosque confractos pertinentes.
De ossibus luxatis.
De maxilla luxata.
De capite luxato.
De spina luxata.
De humero luxato.
De cubito luxato.
De manu luxata.
De palma luxata.
De digitis luxatis.
De femore luxato.
De genu luxato.
De talo luxato.
De planta luxata.
De digitis luxatis.
De iis, quae cum vulnere loco moventur.
|