Corpus Priapeorum
ca. 90 p. Chr. n.
|
Priapea graeca
Carmina cum traductionibusneolatinis
Nautica
|
___________________________________________________
|
|
Leonidas Tarantinos (Anth. Graec. 10, 1)Ὁ πλόος ὡραῖος· καὶ γὰρ λαλαγεῦσα χελιδὼνἤδη μέμβλωκεν χὠ χαρίεις ζέφυρος·λειμῶνες δ' ἀνθεῦσι, σεσίγηκεν δὲ θάλασσακύμασι καὶ τρηχεῖ πνεύματι βρασσομένη. | |
5 | ἀγκύρας ἀνέλοιο καὶ ἐκλύσαιο γύαια,ναυτίλε, καὶ πλώοις πᾶσαν ἐφεὶς ὀθόνην.ταῦθ' ὁ Πρίηπος ἐγὼν ἐπιτέλλομαι, ὁ λιμενίτας,ὤνθρωφ', ὡς πλώοις πᾶσαν ἐπ' ἐμπορίην.
Franciscus Bellicarius (Anth. Graec. 10, 1)Iam Zephyri redeunt, aestivaque garrit hirundo,Florent prata, aestus nescia et unda silet:Anchora solvatur portu, funesque trahantur,Pandantur placido vela volentque mari, |
5 | Haec ego littoreus tibi mando Priapus, ad omneisScilicet ut merces aequore tutus eas.(Franciscus Bellicarius, Anthologiae Graecorum epigrammatum, Parisiis 1543, p. 69)
Faustus Sabaeus (Anth. Graec. 10, 1)Nunc placidum est pelagus nautis, nunc cantat hirundoGarrula, nunc spirat aura levis Zephyri.Prata suos pingunt flores, non. murmurat aequor,Aspera nec ventis percutit aura solum. |
5 | Anchora tollatur, tu navita contrahe funes,Et celeri extendas vela secunda rati.Haec ego Portunnus iubeo te nauta Priapus,Quisquis mercator per mare curris iter.(Epigrammatum Fausti Sabaei libri V ad Henricum Regem Galliae, Romae 1556, p. 746)
Hugo Grotius (Anth. Graec. 10, 1)Hora vocat navem: jam garrula venit hirundo,Blandaque jam Zephyris mollibus aura tepet.Purpureis rident vestiti floribus agri,Horrida nec turbant flabra, nec unda mare. |
5 | Littore decedat jam funis et anchora fundo;Et quot habes plenos navita tende sinus.Haec ego do, portus custos, praecepta Priapus,Qui merces alio quaeris in orbe, tibi.(Hugo Grotius in: Fr. Dübner, Epigrammatum Anthologia Palatina, Vol. II, Parisiis 1872, p. 251)
Raymundus Cunichius (Anth. Graec. 10, 1)Hora mari facilem dat cursum: venit hirundo,Et Zephyri arboreas iam ciet aura comas.Prata virent florentque iterum, ventoque tumentesAequor, composito murmure, sternit aquas. |
5 | Solve ratem, laxosque trahens lege, nauta, rudentesTotaque felici carbasa pande noto.Fide deo: haec jubeo, portus tutela, Priapus;Auspice me, tutum per mare lucra pete.(Raymundi Cunichii Anthologica, Romae 1771, p. 34)
Antipatros Sidonios (Anth. Graec. 10, 2)Ἀκμαῖος ῥοθίηι νηὶ δρόμος, οὐδὲ θάλασσαπορφύρει τρομερῆι φρικὶ χαρασσομένη·ἤδη δὲ πλάσσει μὲν ὑπώροφα γυρὰ χελιδὼνοἰκία, λειμώνων δ' ἁβρά γελᾶι πέταλα. |
5 | τοὔνεκα μηρύσασθε διάβροχα πείσματα, ναῦται,ἕλκετε δ' ἀγκύρας φωλάδας ἐκ λιμένων·λαίφεα δ' εὐυφέα προτονίζετε. ταῦθ' ὁ Πρίηποςὔμμιν ἐνορμίτας παῖς ἐνέπω Βρομίου.
Franciscus Bellicarius (Anth. Graec. 10, 2)Invitat tempus: properos lege navis cursus:Non iam sulcandi nigricat unda freti.Suppositos figit tectis avis Attica nidos:Arrident viridi roscida prata coma. |
5 | Eia agite humenteis nautae deducite funes:Anchora iam portus linque soluta tuos.Carbasa praelongi tendant expansa rudenteis:Lampsacius Bacchi filius ista iubet.(Franciscus Bellicarius, Anthologiae Graecorum epigrammatum, Parisiis 1543, p. 69)
Faustus Sabaeus (Anth. Graec. 10, 2)Opportunus adest cursus ratis impetuosae,Non rubet horribilis unda agitata maris.Iamque rotundo domum tecto suspendit hirundo,Arrident teneris prataque germinibus. |
5 | Solvite iam nautae retinacula quae incubuerePortubus et funes solvite iam madidos.Vela suis nodis bene tecta ligate, PriapusPortumnus Bromii filius haec iubeo.(Epigrammatum Fausti Sabaei libri V ad Henricum Regem Galliae, Romae 1556, p. 749)
Hugo Grotius (Anth. Graec. 10, 2)Ipsa vocat navem veris clementia, nec jamTerribiles pelagi suscitat ira minas.Pendula sub tecto tectum sibi fingit hirundo,Et viridans tenera fronde renidet ager. |
5 | Solvite, tempus adest, humentia vincula nautae:Anchora de latebris exeat unca suis;Omnia jam ventis date carbasa: dico PriapusHoc vobis, Bromio de genitore satus.(Hugo Grotius in: Fr. Dübner, Epigrammatum Anthologia Palatina, Vol. II, Parisiis 1872, p. 251)
Marcus Argentarius (Anth. Graec. 10, 4)Λῦσον ἀπ' εὐόρμων δολιχὰ πρυμνήσια νηῶν,εὔτροχα δ' ἐκπετάσας λαίφεα ποντοπόρει,ἔμπορε· χειμῶνες γὰρ ἀπέδραμον, ἄρτι δὲ κῦμαγλαυκὸν θηλύνει πρηΰγελως Ζέφυρος· |
5 | ἤδη καὶ φιλότεκνος ὑπὸ τραυλοῖσι χελιδὼνχείλεσι καρφίτην πηλοδομεῖ θάλαμον·ἄνθεα δ' ἀντέλλουσι κατὰ χθόνα· τῶι σὺ Πριήπωιπειθόμενος πάσης ἅπτεο ναυτιλίης.
Franciscus Bellicarius (Anth. Graec. 10, 4)Solve rates longum retrahens a littore funem,Laetaque pacato carbasa pande mariMercator: discessit hyems iam torpida, fluctusEmollit glaucos molle fluens Zephyrus; |
5 | Iamque studens soboli labris balbutit hirundoMollibus, et luteum nidificat thalamum.Emergit flos multus humo: parete Priapo,Mansuetum et quasvis per mare carpe vias.(Franciscus Bellicarius, Anthologiae Graecorum epigrammatum, Parisiis 1543, p. 69)
Faustus Sabaeus (Anth. Graec. 10, 4)Navibus extendas iam vincla volantia, solvensMercator portu vincula longa ratis.Praeteriere hyemes, et nunc effoeminat undamCaeruleam ridens molliter hic Zephyrus. |
5 | Prolis amans labiis blesis, et garrula nostrisSuspendit domibus iam philomela domum.Iam flores nascuntur humi, suadente PriapoQuo tu vela velis trade secunda notis.(Epigrammatum Fausti Sabaei libri V ad Henricum Regem Galliae, Romae 1556, p. 770)
Hugo Grotius (Anth. Graec. 10, 4)Vincula mercator jam solve tenentia navem,Plenaque da medio vela ferenda mari.Omnis hyems discessit, et arridentibus aurisCaeruleas Zephyrus pacificavit aquas: |
5 | Ipsaque prolis amans tremulo sibi Daulias oreExstruit ex coeno straminibusque domum.Fundit humus flores: at tu, suasore Priapo,Incipe caeruleas, ver abit, ire vias.(Hugo Grotius in: Fr. Dübner, Epigrammatum Anthologia Palatina, Vol. II, Parisiis 1872, p. 251 sq.)
Thyillos (Anth. Graec. 10, 5)Ἤδη πηλοδομεῦσι χελιδόνες, ἤδη ἀν' οἶδμακολποῦται μαλακὰς εἰς ὀθόνας ζέφυρος·ἤδη καὶ λειμῶνες ὑπὲρ πετάλων ἐχέαντοἄνθεα, καὶ τρηχὺς σῖγα μέμυκε πόρος, |
5 | σχοὶνους μηρύεσθε, ἐφ' ὁλκάδα φορτίζεσθε
|
5 | Anchora solvatur navi, deducite funes,Tendite et in placidum vela rudente fretum:Haec mercatores vobis devincio, vesterPortunus, nautis indubitata salus.(Franciscus Bellicarius, Anthologiae Graecorum epigrammatum, Parisiis 1543, p. 70)
Faustus Sabaeus (Anth. Graec. 10, 5)Iam Philomela trabi nidum suspendit, et intratVela timenda minus mollia iam Zephyrus.Iamque super foliis inspergunt prata corollasFloriferas, tacite transitus asper abit. |
5 | Vincla ligate, ratemque onerate, et mittite lignisVelum omne, et ferrum tollite dente minax.Pontum etenim vobis sulcantibus ipse Priapus,Qui praesum praesens portubus, hoc iubeo.(Epigrammatum Fausti Sabaei libri V ad Henricum Regem Galliae, Romae 1556, p. 105)
Hugo Grotius (Anth. Graec. 10, 5)Jam sibi de coeno nidum suspendit hirundo,Lenibus et Zephyris lintea mota tremunt:Frondibus incumbunt per prata virentia flores,Et, quae terrificum clanxerat, unda silet. |
5 | Littore jam funem deducite, mersa trahaturAnchora, dent laxi vela soluta pedes.Littoris haec praeses vobis dictata PriapusScribo, quibus quaestus per vada salsa placet.(Hugo Grotius in: Fr. Dübner, Epigrammatum Anthologia Palatina, Vol. II, Parisiis 1872, p. 252)
Satyros (Anth. Graec. 10, 6)Ἤδη μὲν ζεφύροιο ποητόκου ὑγρὸν ἄημαἠρεμα λειμῶνας πίτνει ἐπ' ἀνθοκόμους·Κεκροπίδες δ' ἠχεῦσι· γαληναίη δὲ θάλασσαμειδιάει χρυερῶν ἄτρομος ἐξ ἀνέμων, |
5 | ἀλλ' ἴτε θαρσαλέοι, πρυμνήσια λύετε, ναῦται,πίτνατε δὲ πτερύγων λεπταλέας στολίδας,ὦ ἴτ' ἐπ' ἐμπορίην πίσυνοι χαρίεντι Πριήπωι,ὦ ἴτε δὴ λιμένων δαίμονι πειθόμενοι.
Franciscus Bellicarius (Anth. Graec. 10, 6)Humida floricomis Zephyri iam flamina pratisInspirant, placidum fervere docta fretum.Cecropidesque canunt: tranquillus ridet et ipsePontus, ab horrendo nil aquilone timens: |
5 | Ite ergo audaces, et funem solvite nautae:Alarum domitae pandite tegmen aquae.Ad merces properi celerate, edico Priapus:Portuno intrepidi fidite Lampsacio.(Franciscus Bellicarius, Anthologiae Graecorum epigrammatum, Parisiis 1543, p. 70)
Hugo Grotius (p. 252, Anth. Graec. 10, 6)Jam Zephyrus placidum promittit euntibus aequor,Florida qui leni flamine prata ferit.Carmine Cecropiae resonant diverso sorores,Et trucibus ventis libera ridet aqua. |
5 | Solvite veloces retinacula, solvite nautae,Excutiant rugas suppara tensa suas.Vadite mercatum, fisi monitore Priapo,Vadite: littoribus praesidet ille deus.(Hugo Grotius in: Fr. Dübner, Epigrammatum Anthologia Palatina, Vol. II, Parisiis 1872, p. 252)
Aulus Licinius Archias (Anth. Graec. 10, 7)Τοῦδέ με κυμοπλῆγος ἐπὶ σκοπέλοιο Πρίηπονναῧται Θρηικίου θέντο πόρου φύλακα,πολλάκις οἷς ἤιξα ταχὺς καλέουσιν ἀρωγός,ξεῖνε, κατὰ πρύμνης ἡδὺν ἄγων Ζέφυρον. |
5 | τοὔνεκεν οὔτ' ἄκνισον, ὅπερ θέμις, οὔτ' ἐπιδευῆεἴαρος ἀθρήσεις βωμὸν ἐμὸν στεφάνων,ἀλλ' αἰεὶ θυόεντα καὶ ἔμπυρον· οὐδ' ἑκατόμβητόσσον ὅσον τιμὴ δαίμοσιν ἁνδάνεται.
Franciscus Bellicarius (Anth. Graec. 10, 7)Littorea grati custodem rupe PriapumThreicii nautae me posuere maris:Quos iuvi citus auxilio persaepe vocanteis,A summa placidum puppe ferens Zephyrum. |
5 | Ergo sacra meas (uti fas) quam plurima ad aras,Et vernos flores intueare licet:Semper odoratae collucent igne: perenniDebetur magnis magna Hecatomba deis.(Franciscus Bellicarius, Anthologiae Graecorum epigrammatum, Parisiis 1543, p. 70)
Hugo Grotius (Anth. Graec. 10, 7)In scopulo nautae, quem verberat unda, PriapumCustodem Thracis me posuere freti:Advenio fautor queis saepe vocantibus, hospes;Et Zephyri puppem me faciente ferunt. |
5 | Propterea merito numquam nidoris egena est,Aut vacat a vernis floribus ara mihi:Semper odos atque ignis adest. Satis illud; honore,Centeno melius quam bove, quippe lites.(Hugo Grotius in: Fr. Dübner, Epigrammatum Anthologia Palatina, Vol. II, Parisiis 1872, p. 252)
Archias (Anth. Graec. 10, 8)Βαιὸς ἰδεῖν ὁ Πρίηπος ἐπαιγιαλίτιδα ναίωχηλήν, αἰθυίαις οὔποτ' ἐναντίβιος,φοξός, ἄπους, οἷόν κεν ἐρημαίηισιν ἐπ' ἀκταῖςξέσσειαν μογερῶν υἱέες ἰχθυβόλων. |
5 | ἀλλ' ἤν τις γριπεύς με βοηθόον ἢ καλαμευτὴςφωνήσηι, πνοιῆς ἵεμαι ὀξύτερος.λεύσσω καὶ τὰ θέοντα καθ' ὕδατος· ἦ γὰρ ἀπ' ἔργωνδαίμονες, οὐ μορφᾶς γνωστὸν ἔχουσι τύπον.
Faustus Sabaeus (Anth. Graec. 10, 8)Montem habito ad littus visu facieque PriapusParvus ego, occurrit nec mihi mergus aquis.Quale dedere mihi piscantes littore, acutumTale caput teneo, sed pedibus careo. |
5 | Horam si quisquam me compellaverit, aurisOcyor occurro, praesidiumque fero.Hinc mare prospicio, sed forma ignota Deorum est:Nam formam, et divis nomina fecit opus.(Epigrammatum Fausti Sabaei libri V ad Henricum Regem Galliae, Romae 1556, p. 109)
Hugo Grotius (Anth. Graec. 10, 8)Parvus in extxemo terrae sto fine Priapus,Cujus in adspectu mergus adesse timet;Cilo, carens pedibus, qualemque in paupere fingatLittore venari per mare sueta cohors. |
5 | At si quis, qui rete petit vel arundine piscem,Me vocitet, ventis ocyor advenio.Acer enim per aquas etiam fluitantia cernoAgmina. Di factis noscimur, haud specie.(Hugo Grotius in: Fr. Dübner, Epigrammatum Anthologia Palatina, Vol. II, Parisiis 1872, p. 253)
Natalis Comes (Anth. Graec. 10, 8)Littora parvus ego hic habito saxosa PriapusNullique cum mergis bella cruenta geroDistortus voltus, pes nullus, falce dolandoPiscator talem finxerit aut melius.(Natalis Comitis Mythologiae, Parisiis 1605, p. 518)
Anonymos (Anth. Graec. 10, 9)Τὸν βραχύν, ἰχθυβολῆες, ὑπὸ σχίνωι με Πρίηπονστειλάμενοι κώπαις τὰν ὀλίγαν ἄκατον,- δίκτυ' ἄγ' ἁπλώσασθε -, πολὺν δ' ἁλινηχέα βῶκακαὶ σκάρον, οὐ θρίσσης νόσφιν ἀρυσσάμενοι, |
5 | γλαυκὸν ἐνιδρυνθέντα νάπηι, σημάντορα θήρηςτίετ' ἀπ' οὐκ ὀλίγων βαιὸν ἀπαρχόμενοι.
Agathias Scholastikos (Anth. Graec. 10, 14)Εὔδια μὲν πόντος πορφύρεται· οὐ γὰρ ἀήτηςκύματα λευκαίνει φρικὶ χαρασσόμενα·οὐκέτι δὲ σπιλάδεσσι περικλασθεῖσα θάλασσαἔμπαλιν ἀντωπὸς πρὸς βάθος εἰσάγεται. |
5 | οἱ ζέφυροι πνείουσιν, ἐπιτρύζει δὲ χελιδὼνκάρφεσι κολλητὸν πηξαμένη θάλαμον.θάρσει, ναυτιλίης ἐμπείραμε, κἂν παρὰ Σύρτιν,κἂν παρὰ Σικελικὴν ποντοπορῆις κροκάλην·μοῦνον ἐνορμίταο παραὶ βωμοῖσι Πριήπου |
10 | ἢ σκάρον ἢ βῶκας φλέξον ἐρευθομένους.
Franciscus Bellicarius (Anth. Graec. 10, 14)Stat mare purpureum plaride: non fluctibus horrensCommotis spumas aura volutat aquis.Non pontus ponto et scopulis spumantibus instansNunc salit exultans, nunc gravis ima petit. |
5 | Aspirant Zephyri: stridet vocalis hirundo,Festuca et thalamos construit atque luto.Aude nauta, feris vel Syrtibus aequora verre,Vel Siculo tutam littore duce ratem.Solum portuno bocas memor esto Priapo |
10 | Phoeniceas, molleis aut adoleant scaros.(Franciscus Bellicarius, Anthologiae Graecorum epigrammatum, Parisiis 1543, p. 70)
Hugo Grotius (Anth. Graec. 10, 14)Dulce serenato pelagus rubet axe, nec ultraPallida jam praefert quem facit unda metum;Triste nec impulsum scopulis immanibus aequorMox medium refugas in mare torquet aquas: |
5 | Mollis habet coelum Zephyrus; gemit anxia Procne,Et sibi de stipulis atria parva facit.I fidens cape nauta viam, seu Syrtis arandaEst tibi, seu Siculum quae ferit unda latus.Tantum littorei qua cernitur ara Priapi, |
10 | Aut scarus aut rubri boces in igne sonent.(Hugo Grotius in: Fr. Dübner, Epigrammatum Anthologia Palatina, Vol. II, Parisiis 1872, p. 254)
Paulus Silentarius (Anth. Graec. 10, 15)Ἤδη μὲν ζεφύροισι μεμυκότα κόλπον ἀνοίγειεἴαρος εὐλείμων θελξινόοιο χάρις·ἄρτι δὲ δουρατέοισιν ἐπωλίσθησε κυλίνδροιςὁλκὰς ἀπ' ἠιόνων ἐς βυθὸν ἑλκομένη. |
5 | λαίφεα κυρτώσαντες ἀταρβέες ἔξιτε, ναῦται,πρηῢν ἀμοιβαίης φόρτον ἐς ἐμπορίης.πιστὸς νηυσὶ Πρίηπος, ἐπεὶ Θέτιν εὔχομαι εἶναιἡμετέρου πατρὸς ξεινοδόκον Βρομίου.
Franciscus Bellicarius (Anth. Graec. 10, 15)Laeta sinus clausos aperit iam veris amoeniGratia, de pratis floreus exit honos:Et ratis arboreis fluxit subnixa cylindris,Venit et in medium littore tracta fretum. |
5 | Exite intrepidi sinuantes carbasa nautae,Alternae placidum ducite mercis onus:Fidus ego mando: Et Bacchi Thetis hospita quondamQuo iactare licet me genitore satum.(Franciscus Bellicarius, Anthologiae Graecorum epigrammatum, Parisiis 1543, p. 71)
Hugo Grotius (Anth. Graec. 10, 15)Prata simulque animos hilarantia tempora verisIn Zephyros pandunt aequora clausa novos;Jamque per iliceos navis delapsa cylindrosAd maris e sicco littore venit aquas. |
5 | Intrepidi tumidis nautae discedite velis,Et veteri mercem merce parate novam.Pulchra Thetis Bromio quondam fuit hospita, nobisQui pater est. Nautas inde Priapus amo.(Hugo Grotius in: Fr. Dübner, Epigrammatum Anthologia Palatina, Vol. II, Parisiis 1872, p. 254)
Theaitetos Scholastikos (Anth. Graec. 10, 16)Ἤδη καλλιπέτηλον ἐπ' εὐκάρποισι λοχείαιςλήιον ἐκ ῥοδέων ἀνθοφορεῖ καλύκων·ἤδη ἐπ' ἀκρεμόνεσσιν ἰσοζυγέων κυπαρίσσωνμουσομανὴς τέττιξ θέλγει ἀμαλλοδέτην· |
5 | καὶ φιλόπαις ὑπὸ γεῖσα δόμους τεύξασα χελιδὼνἔκγονα πηλοχύτοις ξεινοδοκεῖ θαλάμοις.ὑπνώει δὲ θάλασσα, φιλοζεφύροιο γαλήνηςνηοφόροις νώτοις εὔδια πεπταμένης,οὐκ ἐπὶ πρυμναίοισι καταιγίζουσα χορύμβοις, |
10 | οὐκ ἐπὶ ῥηγμίνων ἀφρὸν ἐρευγομένη.ναυτίλε, ποντομέδοντι καὶ ὁρμοδοτῆρι Πριήπωιτευθίδος ἢ τρίγλης ἀνθεμόεσσαν ἴτυν,ἢ σκάρον αὐδήεντα παραὶ βωμοῖσι πυρώσαςἄτρομος Ἰονίου τέρμα θαλασσοπόρει.
Franciscus Bellicarius (Anth. Graec. 10, 16)Insignis foliis foeturae terra feraciIndulget roseis florea folliculis:Cupressi sub fronde latens demulcet apricumMessorem streperis docta cicada modis. |
5 | Iam venti posuere, alta stant lenta quieteExaequata humeris aequora naviferis.Non summis rapidas quatiunt amplustribus undas:Littore non spumas exagitata movent.Affertur triglae, aut vernans folliginis umbo, |
10 | Vocalis tantum vel tibi nauta scarus:Hos si Neptuni, nostrisque adoleveris aris,Intrepidus totum legeris Ionium.(Franciscus Bellicarius, Anthologiae Graecorum epigrammatum, Parisiis 1543, p. 71)
Hugo Grotius (Anth. Graec. 10, 16)Jam teneras frondes partu felice resolvitConcolor aurorae veris odora seges;Nec super aerias cessat mulcere cupressusMessores querulis rauca cicada sonis: |
5 | Et mater jam fida larem trabe fingit hirundo,Educet ut lutea pignora cara domo:At mare pacatum Zephyri sopitur ab auris,Dorsaque navigiis per sua praebet iter;Nec jam canitiem spumantem ad littora volvit, |
10 | Picta nec intorto turbine rostra ferit.Navita, servanti portusque salumque PriapoSi detur munus saepia nigra tuum,Ardeat aut mullus, scarus aut vocalis ad aras,Intrepidus vastum curre per Ionium.(Hugo Grotius in: Fr. Dübner, Epigrammatum Anthologia Palatina, Vol. II, Parisiis 1872, p. 254)
Antiphilos Byzantinos (Anth. Graec. 10, 17)Ἀρχέλεω, λιμενῖτα, σὺ μέν, μάκαρ, ἠπίωι αὔρηιπέμπε κατὰ σταθερῆς οἰχομένην ὀθόνηνἄχρις ἐπὶ Τρίτωνα· σὺ δ' ἠόνος ἄκρα λελογχὼςτὴν ἐπὶ Πυθείου ῥύεο ναυστολίην· |
5 | κεῖθεν δ', εἰ Φοίβωι μεμελήμεθα πάντες ἀοιδοί, |