L. Anneus Seneca
ca. 4 a. Chr. n. - 65 p. Chr. n.
|
Medea
|
___________________________________________________________
|
|
Actus quartusScaena I[Nutrix pro palatio, chorus.]
Nutrix: | |
670 | Pavet animus, horret: magna pernicies adest.immane quantum augescit et semet doloraccendit ipse vimque praeteritam integrat.vidi furentem saepe et aggressam deos,caelum trahentem: maius his, maius parat |
675 | Medea monstrum. namque ut attonito graduevasit et penetrale funestum attigit,totas opes effundit et quidquid diuetiam ipsa timuit promit atque omnem explicatturbam malorum, arcana secreta abdita, |
680 | et triste laeva +comparans+ sacrum manupestes vocat quascumque ferventis creatharena Libyae quasque perpetua niveTaurus coercet frigore Arctoo rigens,et omne monstrum. tracta magicis cantibus |
685 | squamifera latebris turba desertis adest.hic saeva serpens corpus immensum trahittrifidamque linguam exertat et quaerit quibusmortifera veniat: carmine audito stupettumidumque nodis corpus aggestis plicat |
690 | cogitque in orbes. «parva sunt» inquit «malaet vile telum est, ima quod tellus creat:caelo petam venena. iam iam tempus estaliquid movere fraude vulgari altius.huc ille vasti more torrentis iacens |
695 | descendat anguis, cuius immensos duae,maior minorque, sentiunt nodos ferae(maior Pelasgis apta, Sidoniis minor),pressasque tandem solvat Ophiuchus manusvirusque fundat; adsit ad cantus meos |
700 | lacessere ausus gemina Python numina,et Hydra et omnis redeat Herculea manusuccisa serpens, caede se reparans sua.tu quoque relictis pervigil Colchis ades,sopite primum cantibus, serpens, meis.» |
705 | Postquam evocavit omne serpentum genus,congerit in unum frugis infaustae mala:quaecumque generat invius saxis Eryx,quae fert opertis hieme perpetua iugis |
709 | sparsus cruore Caucasus Promethei, |
711 | et quis sagittas divites Arabes linunt |
710 | pharetraque pugnax Medus aut Parthi leves, |
712 | aut quos sub axe frigido sucos leguntlucis Suebae nobiles Hyrcaniis;quodcumque tellus vere nidifico creat |
715 | aut rigida cum iam bruma decussit decusnemorum et nivali cuncta constrinxit gelu,quodcumque gramen flore mortifero viret,dirusque tortis sucus in radicibuscausas nocendi gignit, attrectat manu. |
720 | Haemonius illas contulit pestes Athos,has Pindus ingens, illa Pangaei iugisteneram cruenta falce deposuit comam;has aluit altum gurgitem Tigris premens,Danuvius illas, has per arentes plagas |
725 | tepidis Hydaspes gemmifer currens aquis,nomenque terris qui dedit Baetis suisHesperia pulsans maria languenti vado.haec passa ferrum est, dum parat Phoebus diem,illius alta nocte succisus frutex; |
730 | at huius ungue secta cantato seges.Mortifera carpit gramina ac serpentiumsaniem exprimit miscetque et obscenas avesmaestique cor bubonis et raucae strigisexsecta vivae viscera. haec scelerum artifex |
735 | discreta ponit: his rapax vis ignium,his gelida pigri frigoris glacies inest.addit venenis verba non illis minusmetuenda. sonuit ecce vesano graducanitque. mundus vocibus primis tremit.
Scaena II[Ara pro domo, Medea sacrificans, nutrix.]
Sarcophagus Medeae (Berlin Altes Museum)
Medea: |
740 | Comprecor vulgus silentum vosque ferales deoset Chaos caecum atque opacam Ditis umbrosi domum,Tartari ripis +ligatos+ squalidae Mortis specus.supplicis, animae, remissis currite ad thalamos novos:rota resistat membra torquens, tangat Ixion humum, |
745 | Tantalus securus undas hauriat Pirenidas,gravior uni poena sedeat coniugis socero mei:lubricus per saxa retro Sisyphum solvat lapis.vos quoque, urnis quas foratis inritus ludit labor,Danaides, coite: vestras hic dies quaerit manus. - |
750 | nunc meis vocata sacris, noctium sidus, venipessimos induta vultus, fronte non una minax.Tibi more gentis vinculo solvens comamsecreta nudo nemora lustravi pedeet evocavi nubibus siccis aquas |
755 | egique ad imum maria, et Oceanus gravesinterius undas aestibus victis dedit;pariterque mundus lege confusa aetheriset solem et astra vidit et vetitum maretetigistis, ursae. temporum flexi vices: |
760 | aestiva tellus horruit cantu meo,coacta messem vidit hibernam Ceres;violenta Phasis vertit in fontem vadaet Hister, in tot ora divisus, trucescompressit undas omnibus ripis piger. |
765 | Sonuere fluctus, tumuit insanum maretacente vento; nemoris antiqui domusamisit umbras vocis imperio meae.die reducto; Phoebus in medio stetit,Hyadesque nostris cantibus motae labant: |
770 | adesse sacris tempus est, Phoebe, tuis.
Tibi haec cruenta serta texuntur manu,novena quae serpens ligat,tibi haec Typhoeus membra quae discors tulit,qui regna concussit Iovis. |
775 | vectoris istic perfidi sanguis inest,quem Nessus expirans dedit.Oetaeus isto cinere defecit rogus,qui virus Herculeum bibit.piae sororis, impiae matris, facem |
780 | ultricis Althaeae vides.reliquit istas invio plumas specuHarpyia, dum Zeten fugit.his adice pinnas sauciae StymphalidosLernaea passae spicula. |
785 | sonuistis, arae, tripodas agnosco meosfavente commotos dea.
Video Triviae currus agiles,non quos pleno lucida vultupernox agitat, sed quos facie |
790 | lurida maesta, cum Thessalicisvexata minis caelum frenopropiore legit. sic face tristempallida lucem funde per auras,horrore novo terre populos |
795 | inque auxilium, Dictynna, tuumpretiosa sonent aera Corinthi.tibi sanguineo caespite sacrumsollemne damus, tibi de mediorapta sepulcro fax nocturnos |
800 | sustulit ignes, tibi mota caputflexa voces cervice dedi,tibi funereo de more iacenspassos cingit vitta capillos,tibi iactatur tristis Stygia |
805 | ramus ab unda, tibi nudatopectore maenas sacro feriambracchia cultro. manet nostersanguis ad aras: assuesce, manus,stringere ferrum carosque pati |
810 | posse cruores - sacrum laticempercussa dedi.quodsi nimium saepe vocariquereris votis, ignosce, precor:causa vocandi, Persei, tuos |
815 | saepius arcus una atque eadem estsemper, Iason.tu nunc vestes tinge Creusae,quas cum primum sumpserit, imasurat serpens flamma medullas. |
820 | ignis fulvo clusus in aurolatet obscurus, quem mihi caeliqui furta luit viscere fetodedit et docuit condere viresarte, Prometheus; dedit et tenui |
825 | sulphure tectos Mulciber ignes,et vivacis fulgura flammaede cognato Phaethonte tuli.habeo mediae dona Chimaerae,habeo flammas usto tauri |
830 | gutture raptas, quas permixtofelle Medusae tacitum iussiservare malum.adde venenis stimulos, Hecate,donisque meis semina flammae |
835 | condita serva: fallant visustactusque ferant, meet in pectusvenasque calor, stillent artusossaque fument vincatque suasflagrante coma nova nupta faces. |
840 | Vota tenentur: ter latratusaudax Hecate dedit et sacrosedidit ignes face luctifera.[ad Nutricem:]Peracta vis est omnis: huc natos voca,pretiosa per quos dona nubenti feram.
[Nutrix abit.]
Scaena III[Medea, nutrix, filii Medeae.]
Medea: |
845 | ite, ite, nati, matris infaustae genus,placate vobis munere et multa precedominam ac novercam. vadite et celeres domumreferte gressus, ultimo amplexu ut fruar.
[Nutrix et filii abeunt.] |