|
|
-
- F a b u l a r u m l i b e r
XII
De rustico et thesauro
- _______________________________________________
- Rusticus impresso molitus vomere terram,
thesaurum sulcis prosiluisse videt.
mox indigna animo properante reliquit aratra,
semina compellens ad meliora boves.
- 5
- continuo supplex telluri construit aras,
quae sibi depositas sponte dedisset opes.
hunc fortuna novis gaudentem provida rebus
admonuit dignam se quoque ture docens:
«nunc inventa meis non prodis munera templis
- 10
- atque alios mavis participare deos
sed cum surrepto fueris tristissimus auro,
me primam lacrimis sollicitabis inops.»
|
|