|
Vulgata
Novum Testamentum
|
_________________________________________________________
|
|
Epistula beati Pauli apostoli ad Colossenses
1 2 3 4
1
|
1:1 | Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei et Timotheus frater
|
1:2 | his qui sunt Colossis sanctis et fidelibus fratribus in Christo Iesu gratia vobis et pax a Deo Patre nostro
|
1:3 | gratias agimus Deo et Patri Domini nostri Iesu Christi semper pro vobis orantes
|
1:4 | audientes fidem vestram in Christo Iesu et dilectionem quam habetis in sanctos omnes
|
1:5 | propter spem quae reposita est vobis in caelis quam audistis in verbo veritatis evangelii
|
1:6 | quod pervenit ad vos sicut et in universo mundo est et fructificat et crescit sicut in vobis ex ea die qua audistis et cognovistis gratiam Dei in veritate
|
1:7 | sicut didicistis ab Epaphra carissimo conservo nostro qui est fidelis pro vobis minister Christi Iesu
|
1:8 | qui etiam manifestavit nobis dilectionem vestram in Spiritu
|
1:9 | ideo et nos ex qua die audivimus non cessamus pro vobis orantes et postulantes ut impleamini agnitione voluntatis eius in omni sapientia et intellectu spiritali
|
1:10 | ut ambuletis digne Deo per omnia placentes in omni opere bono fructificantes et crescentes in scientia Dei
|
1:11 | in omni virtute confortati secundum potentiam claritatis eius in omni patientia et longanimitate cum gaudio
|
1:12 | gratias agentes Patri qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine
|
1:13 | qui eripuit nos de potestate tenebrarum et transtulit in regnum Filii dilectionis suae
|
1:14 | in quo habemus redemptionem remissionem peccatorum
|
1:15 | qui est imago Dei invisibilis primogenitus omnis creaturae
|
1:16 | quia in ipso condita sunt universa in caelis et in terra visibilia et invisibilia sive throni sive dominationes sive principatus sive potestates omnia per ipsum et in ipso creata sunt
|
1:17 | et ipse est ante omnes et omnia in ipso constant
|
1:18 | et ipse est caput corporis ecclesiae qui est principium primogenitus ex mortuis ut sit in omnibus ipse primatum tenens
|
1:19 | quia in ipso conplacuit omnem plenitudinem habitare
|
1:20 | et per eum reconciliare omnia in ipsum pacificans per sanguinem crucis eius sive quae in terris sive quae in caelis sunt
|
1:21 | et vos cum essetis aliquando alienati et inimici sensu in operibus malis
|
1:22 | nunc autem reconciliavit in corpore carnis eius per mortem exhibere vos sanctos et inmaculatos et inreprehensibiles coram ipso
|
1:23 | si tamen permanetis in fide fundati et stabiles et inmobiles ab spe evangelii quod audistis quod praedicatum est in universa creatura quae sub caelo est cuius factus sum ego Paulus minister
|
1:24 | qui nunc gaudeo in passionibus pro vobis et adimpleo ea quae desunt passionum Christi in carne mea pro corpore eius quod est ecclesia
|
1:25 | cuius factus sum ego minister secundum dispensationem Dei quae data est mihi in vos ut impleam verbum Dei
|
1:26 | mysterium quod absconditum fuit a saeculis et generationibus nunc autem manifestatum est sanctis eius
|
1:27 | quibus voluit Deus notas facere divitias gloriae sacramenti huius in gentibus quod est Christus in vobis spes gloriae
|
1:28 | quem nos adnuntiamus corripientes omnem hominem et docentes omnem hominem in omni sapientia ut exhibeamus omnem hominem perfectum in Christo Iesu
|
1:29 | in quo et laboro certando secundum operationem eius quam operatur in me in virtute.
2
|
2:1 | volo enim vos scire qualem sollicitudinem habeam pro vobis et pro his qui sunt Laodiciae et quicumque non viderunt faciem meam in carne
|
2:2 | ut consolentur corda ipsorum instructi in caritate et in omnes divitias plenitudinis intellectus in agnitionem mysterii Dei Patris Christi Iesu
|
2:3 | in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi
|
2:4 | hoc autem dico ut nemo vos decipiat in subtilitate sermonum
|
2:5 | nam et si corpore absens sum sed spiritu vobiscum sum gaudens et videns ordinem vestrum et firmamentum eius quae in Christo est fidei vestrae
|
2:6 | sicut ergo accepistis Christum Iesum Dominum in ipso ambulate
|
2:7 | radicati et superaedificati in ipso et confirmati fide sicut et didicistis abundantes in gratiarum actione
|
2:8 | videte ne quis vos decipiat per philosophiam et inanem fallaciam secundum traditionem hominum secundum elementa mundi et non secundum Christum
|
2:9 | quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter
|
2:10 | et estis in illo repleti qui est caput omnis principatus et potestatis
|
2:11 | in quo et circumcisi estis circumcisione non manufacta in expoliatione corporis carnis in circumcisione Christi
|
2:12 | consepulti ei in baptismo in quo et resurrexistis per fidem operationis Dei qui suscitavit illum a mortuis
|
2:13 | et vos cum mortui essetis in delictis et praeputio carnis vestrae convivificavit cum illo donans vobis omnia delicta
|
2:14 | delens quod adversum nos erat chirografum decretis quod erat contrarium nobis et ipsum tulit de medio adfigens illud cruci
|
2:15 | expolians principatus et potestates traduxit palam triumphans illos in semet ipso
|
2:16 | nemo ergo vos iudicet in cibo aut in potu aut in parte diei festi aut neomeniae aut sabbatorum
|
2:17 | quae sunt umbra futurorum corpus autem Christi
|
2:18 | nemo vos seducat volens in humilitate et religione angelorum quae non vidit ambulans frustra inflatus sensu carnis suae
|
2:19 | et non tenens caput ex quo totum corpus per nexus et coniunctiones subministratum et constructum crescit in augmentum Dei
|
2:20 | si mortui estis cum Christo ab elementis mundi quid adhuc tamquam viventes in mundo decernitis
|
2:21 | ne tetigeris neque gustaveris neque contrectaveris
|
2:22 | quae sunt omnia in interitu ipso usu secundum praecepta et doctrinas hominum
|
2:23 | quae sunt rationem quidem habentia sapientiae in superstitione et humilitate et ad non parcendum corpori non in honore aliquo ad saturitatem carnis.
3
|
3:1 | igitur si conresurrexistis Christo quae sursum sunt quaerite ubi Christus est in dextera Dei sedens
|
3:2 | quae sursum sunt sapite non quae supra terram
|
3:3 | mortui enim estis et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo
|
3:4 | cum Christus apparuerit vita vestra tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria
|
3:5 | mortificate ergo membra vestra quae sunt super terram fornicationem inmunditiam libidinem concupiscentiam malam et avaritiam quae est simulacrorum servitus
|
3:6 | propter quae venit ira Dei super filios incredulitatis
|
3:7 | in quibus et vos ambulastis aliquando cum viveretis in illis
|
3:8 | nunc autem deponite et vos omnia iram indignationem malitiam blasphemiam turpem sermonem de ore vestro
|
3:9 | nolite mentiri invicem expoliantes vos veterem hominem cum actibus eius
|
3:10 | et induentes novum eum qui renovatur in agnitionem secundum imaginem eius qui creavit eum
|
3:11 | ubi non est gentilis et Iudaeus circumcisio et praeputium barbarus et Scytha servus et liber sed omnia et in omnibus Christus
|
3:12 | induite vos ergo sicut electi Dei sancti et dilecti viscera misericordiae benignitatem humilitatem modestiam patientiam
|
3:13 | subportantes invicem et donantes vobis ipsis si quis adversus aliquem habet querellam sicut et Dominus donavit vobis ita et vos
|
3:14 | super omnia autem haec caritatem quod est vinculum perfectionis
|
3:15 | et pax Christi exultet in cordibus vestris in qua et vocati estis in uno corpore et grati estote
|
3:16 | verbum Christi habitet in vobis abundanter in omni sapientia docentes et commonentes vosmet ipsos psalmis hymnis canticis spiritalibus in gratia cantantes in cordibus vestris Deo
|
3:17 | omne quodcumque facitis in verbo aut in opere omnia in nomine Domini Iesu gratias agentes Deo et Patri per ipsum
|
3:18 | mulieres subditae estote viris sicut oportet in Domino
|
3:19 | viri diligite uxores et nolite amari esse ad illas
|
3:20 | filii oboedite parentibus per omnia hoc enim placitum est in Domino
|
3:21 | patres nolite ad indignationem provocare filios vestros ut non pusillo animo fiant
|
3:22 | servi oboedite per omnia dominis carnalibus non ad oculum servientes quasi hominibus placentes sed in simplicitate cordis timentes Dominum
|
3:23 | quodcumque facitis ex animo operamini sicut Domino et non hominibus
|
3:24 | scientes quod a Domino accipietis retributionem hereditatis Domino Christo servite
|
3:25 | qui enim iniuriam facit recipiet id quod inique gessit et non est personarum acceptio.
4
|
4:1 | domini quod iustum est et aequum servis praestate scientes quoniam et vos Dominum habetis in caelo
|
4:2 | orationi instate vigilantes in ea in gratiarum actione
|
4:3 | orantes simul et pro nobis ut Deus aperiat nobis ostium sermonis ad loquendum mysterium Christi propter quod etiam vinctus sum
|
4:4 | ut manifestem illud ita ut oportet me loqui
|
4:5 | in sapientia ambulate ad eos qui foris sunt tempus redimentes
|
4:6 | sermo vester semper in gratia sale sit conditus ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere
|
4:7 | quae circa me sunt omnia vobis nota faciet Tychicus carissimus frater et fidelis minister et conservus in Domino
|
4:8 | quem misi ad vos ad hoc ipsum ut cognoscat quae circa vos sunt et consoletur corda vestra
|
4:9 | cum Onesimo carissimo et fideli fratre qui est ex vobis omnia quae hic aguntur nota facient vobis
|
4:10 | salutat vos Aristarchus concaptivus meus et Marcus consobrinus Barnabae de quo accepistis mandata si venerit ad vos excipite illum
|
4:11 | et Iesus qui dicitur Iustus qui sunt ex circumcisione hii soli sunt adiutores in regno Dei qui mihi fuerunt solacio
|
4:12 | salutat vos Epaphras qui ex vobis est servus Christi Iesu semper sollicitus pro vobis in orationibus ut stetis perfecti et pleni in omni voluntate Dei
|
4:13 | testimonium enim illi perhibeo quod habet multum laborem pro vobis et pro his qui sunt Laodiciae et qui Hierapoli
|
4:14 | salutat vos Lucas medicus carissimus et Demas
|
4:15 | salutate fratres qui sunt Laodiciae et Nympham et quae in domo eius est ecclesiam
|
4:16 | et cum lecta fuerit apud vos epistula facite ut et in Laodicensium ecclesia legatur et eam quae Laodicensium est vos legatis
|
4:17 | et dicite Archippo vide ministerium quod accepisti in Domino ut illud impleas
|
4:18 | salutatio mea manu Pauli memores estote vinculorum meorum gratia vobiscum amen.
|