|
|
-
- E p i t o m a
H i s t o r i a r u m P h i l i p p i c a r u m
P o m p e i i T r o g i
L i b e r I I
- _________________________________________________
gallice 1 app. 1
1 In relatione rerum a Scythis gestarum, quae satis amplae magnificaeque fuerunt, principium ab origine repetendum est. 2 Non enim minus inlustria initia quam imperium habuere, nec uirorum magis quam feminarum uirtutibus claruere, 3 quippe cum ipsi Parthos Bactrianosque, feminae autem eorum Amazonum regna condiderint, 4 prorsus ut res gestas uirorum mulierumque considerantibus incertum sit uter apud eos sexus inlustrior fuerit. 5 Scytharum gens antiquissima semper habita, quamquam inter Scythas et Aegyptios diu contentio de generis uetustate fuerit : 6 Aegyptiis praedicantibus, initio rerum, cum aliae terrae nimio feruore solis arderent, aliae rigerent frigoris inmanitate, ita ut non modo primae generare homines, sed ne aduenas quidem recipere ac tueri possent, priusquam aduersus calorem uel frigus uelamenta corporis inuenirentur uel locorum uitia quaesitis arte remediis mollirentur, 7 Aegyptum ita temperatam semper fuisse, ut neque hiberna frigora nec aestiui solis ardores incolas eius premerent, 8 solum ita fecundum, ut alimentorum in usum hominum nulla terra feracior fuerit : 9 iure igitur ibi primum homines natos uideri debere, ubi educari facillime possent. 10 Contra Scythae caeli temperamentum nullum esse uetustatis argumentum putabant, 11 quippe naturam, cum primum incrementa caloris ac frigoris regionibus distinxit, statim ad locorum patientiam animalia quoque generasse, 12 sed et arborum ac frugum pro regionum condicione apte genera uariata ; 13 et quanto Scythis sit caelum asperius quam Aegyptiis, tanto et corpora et ingenia esse duriora. 14 Ceterum si mundi quae nunc partes sunt, aliquando unitas fuit, siue inluuies aquarum principio rerum terras obrutas tenuit, siue ignis, qui et mundum genuit, cuncta possedit, utriusque primordiis Scythas origine praestare. 15 Nam si ignis prima possessio rerum fuit, qui paulatim extinctus sedem terris dedit, nullam prius quam septentrionalem partem hiemis rigore ab igne secretam, adeo ut nunc quoque nulla magis rigeat frigoribus ; 16 Aegyptum uero et totum Orientem tardissime temperatum, quippe qui etiam nunc torrenti calore solis exaestuet. 17 Quodsi omnes quondam terrae submersae profundo fuerunt, profecto editissimam quamque partem decurrentibus aquis primum detectam ; humillimo autem solo eandem aquam diutissime immoratam ; 18 et quanto prior quaeque pars terrarum siccata sit, tanto prius animalia generare coepisse. 19 Porro Scythiam adeo editiorem omnibus terris esse, ut cuncta flumina ibi nata in Maeotim, tum deinde in Ponticum et Aegyptium mare decurrant ; 20 Aegyptum autem, quae tot regum, tot saeculorum cura inpensaque munita sit et aduersum uim incurrentium aquarum tantis structa molibus, tot fossis concisa, ut, cum his arceantur, illis recipiantur aquae, nihilo minus coli nisi excluso Nilo non potuerit nec posssit, uideri hominum uetustate ultima, quae ex aggerationibus regum siue Nili trahentis limum terrarum recentissima uideatur. 21 His igitur argumentis superatis Aegyptiis antiquiores semper Scythae uisi.
gallice 2 app. 2
1 Scythia autem in orientem porrecta includitur ab uno latere Ponto, ab altero montibus Riphaeis, a tergo Asia et Phasi flumine. 2 Multum in longitudinem et latitudinem patet. 3 Hominibus inter se nulli fines. Neque enim agrum exercent, nec domus illis ulla aut tectum aut sedes est, armenta et pecora semper pascentibus et per incultas solitudines errare solitis. 4 Uxores liberosque secum in plaustris uehunt, quibus coriis imbrium hiemisque causa tectis pro domibus utuntur. 5 Iustitia gentis ingeniis culta, non legibus. 6 Nullum scelus apud eos furto grauius : quippe sine tecto munimentoque pecora et armenta habentibus quid inter siluas superesset, si furari liceret ? 7 Aurum et argentum non perinde ac reliqui mortales adpetunt ; 8 lacte et melle uescuntur ; 9 lanae his usus ac uestium ignotus, et quamquam continuis frigoribus urantur, pellibus tamen ferinis ac murinis utuntur. 10 Haec continentia illis morum quoque iustitiam dedit, nihil alienum concupiscentibus ; quippe ibi diuitiarum cupido est, ubi et usus 11 -atque utinam reliquis mortalibus similis moderatio abstinentiaque alieni foret ! 12 profecto non tantum bellorum per omnia saecula terris omnibus continuaretur, 13 neque plus hominum ferrum et arma quam naturalis fatorum condicio raperet ! - 14 Prorsus ut admirabile uideatur hoc illis naturam dare quod Graeci longa sapientium doctrina praeceptisque philosophorum consequi nequeunt, cultosque mores incultae barbariae conlatione superari. 15 Tanto plus in illis proficit uitiorum ignoratio quam in his cognitio uirtutis !
gallice 3 app. 3
1 Imperium Asiae ter quaesiuere ; ipsi perpetuo ab alieno imperio aut intacti, aut inuicti mansere. 2 Darium regem Persarum turpi ab Scythia submouerunt fuga, 3 Cyrum cum omni exercitu trucidauerunt, 4 Alexandri Magni ducem Zopyriona pari ratione cum copiis uniuersis deleuerunt. 5 Romanorum audiuere, non sensere arma. 6 Parthicum et Bactrianum imperium ipsi condiderunt. 7 Gens laboribus et bellis aspera, uires corporum inmensae ; nihil parare quod amittere timeant, nihil uictores praeter gloriam concupiscunt. 8 Primus Scythis bellum indixit Vezosis, rex Aegyptius, missis prius legatis qui hostibus parendi legem dicerent. 9 Sed Scythae iam ante de aduentu regis a finitimis certiores facti legatis respondent 10 tam opulenti populi ducem stolide aduersus inopes occupasse bellum quod magis domi fuerit illi timendum 11 quod belli certamen anceps, praemia uictoriae nulla, damna manifesta sint. 12 Igitur non expectaturos Scythas dum ad se ueniatur, cum tanto sibi plura in hoste concupiscenda sint, ultroque praedae ituros obuiam. 13 Nec dicta res morata : quos cum tanta celeritate uenire rex didicisset, in fugam uertitur exercituque cum omni apparatu belli relicto, in regnum trepidus se recepit. 14 Scythas ab Aegypto paludes prohibuere. 15 Inde reuersi Asiam perdomitam uectigalem fecere, modico tributo magis in titulum imperii quam in uictoriae praemium inposito. 16 XV annis pacandae Asiae inmorati uxorum flagitatione reuocantur, per legatos denuntiantibus, ni redeant, subolem se ex finitimis quaesituras nec passuras, ut in posteritatem Scytharum genus per feminas intercidat. 17 His igitur Asia per mille quingentos annos uectigalis fuit. 18 Pendendi tributi finem Ninus, rex Assyriorum, inposuit.
gallice 4 app. 4
1 Sed apud Scythas medio tempore duo regii iuuenes Plynos et Scolopitus, per factionem optimatum domo pulsi, ingentem iuuentutem secum traxere, 2 et in Cappadociae ora iuxta amnem Thermodonta consederunt subiectosque Themiscyrios campos occupauere. 3 Ibi, per multos annos spoliare finitimos adsueti, conspiratione populorum per insidias trucidantur. 4 Horum uxores, cum uiderent exilio suo additam orbitatem, arma sumunt finesque suos submouentes primo, mox etiam inferentes bella defendunt. 5 Nubendi quoque finitimis animum omisere, seruitutem, non matrimonium appellantes. 6 Singulare omnium saeculorum exemplum, auxere rem publicam sine uiris, iam etiam cum contemptu uirorum tuentur. 7 Et ne feliciores aliae aliis uiderentur, uiros, qui domi remanserant, interficiunt. 8 Ultionem quoque caesorum coniugum excidio finitimorum consequuntur. 9 Tum pace armis quaesita, ne genus interiret, concubitus finitimorum ineunt. 10 Si qui mares nascerentur, interficiebant. Virgines in eundem ipsis morem, non otio neque lanificio, 11 sed armis, equis, uenationibus exercebant, inustis infantum dexterioribus mammis, ne sagittarum iactus impediatur, unde dictae Amazones. 12 Duae his reginae fuere, Martesia et Lampeto, quae in duas partes agmine diuiso, inclitae iam opibus, uicibus gerebant bella, soli terminos alternis defendentes, 13 et ne successibus deesset auctoritas, genitas se Marte praedicabant. 14 Itaque, maiore parte Europae subacta, Asiae quoque nonnullas ciuitates occupauere. 15 Ibi, Epheso multisque aliis urbibus conditis, partem exercitus cum ingenti praeda domum dimittunt. 16 Reliquae, quae ad tuendum Asiae imperium remanserant, concursu barbarorum cum Martesia regina interficiuntur. 17 In huius locum filia eius Orithyia regno succedit, cui praeter singularem belli scientiam, eximia seruatae in omne aeuum uirginitatisadmiratio fuit. 18 Huius uirtute, tantum additum gloriae et famae Amazonum est ut Herculi rex, cui duodecim stipendia debebat, quasi inpossibile imperauerit, ut arma reginae Amazonum sibi adferret. 19 Eo igitur profectus longis nouem nauibus, comitante principum Graeciae iuuentute, inopinantes adgreditur. 20 Duae tum sorores Amazonum regna tractabant, Antiope et Orithyia ; sed Orithyia foris bellum gerebat. 21 Igitur cum Hercules ad litus Amazonum adplicuit, infrequens multitudo cum Antiope regina nihil hostile metuente erat. 22 Qua re effectum est ut paucae repentino tumultu excitae arma sumerent facilemque uictoriam hostibus darent. 23 Multae itaque caesae captaeque, in his duae Antiopae sorores, Menalippe ab Hercule, Hippolyte a Theseo. 24 Sed Theseus, obtenta in praemium captiua, eandem in matrimonium adsumpsit et ex ea genuit Hippolytum. 25 Hercules post uictoriam Menalippen captiuam sorori reddidit et pretium arma reginae accepit, atque ita functus imperio ad regem reuertitur. 26 Sed Orithyia, ubi conperit bellum sororibus inlatum et raptorem esse Atheniensium principem, hortatur comites in ultionem frustraque et Ponti sinum et Asiam edomitam esse dicit, si Graecorum non tam bellis quam rapinis pateant. 27 Auxilium deinde a Sagylo, rege Scythiae, petit : genus Scytharum esse, cladem uirorum, necessitatem armorum, belli causas ostendit, adsecutasque uirtute, ne segniores uiris feminas habere Scythae uiderentur. 28 Motus ille domestica gloria mittit cum ingenti equitatu filium Panasagorum in auxilium, 29 Sed ante proelium dissensione orta, ab auxiliis desertae bello ab Atheniensibus uincuntur. 30 Receptaculum tamen habuere castra sociorum, quarum auxilio intactae ab aliis gentibus in regnum reuertuntur. 31 Post Orithyiam Penthesilea regno potita est, cuius Troiano bello inter fortissimos uiros, cum auxilium aduersus Graecos ferret, magna uirtutis documenta extitere. 32 Interfecta deinde Penthesilea exercituque eius absumpto, paucae, quae in regno remanserant, aegre se aduersum finitimos defendentes, usque tempora Alexandri Magni durauerunt. 33 Harum Minithyia siue Thalestris regina, concubitu Alexandri per dies tredecim ad subolem ex eo generandum obtento, reuersa in regnum breui tempore cum omni Amazonum nomine intercidit.
gallice 5 app. 5
1 Scythae autem tertia expeditione Asiana cum annis octo a coniugibus ac liberis afuissent, seruili bello domi excipiuntur. 2 Quippe coniuges eorum, longa exspectatione uirorum fessae, nec iam teneri bello, sed deletos ratae, seruis ad custodiam pecorum relictis nubunt, 3 qui reuersos cum uictoria dominos uelut aduenas armati finibus prohibent. 4 Quibus cum uaria uictoria fuisset, admonentur Scythae mutare genus pugnae, memores non cum hostibus, sed cum seruis proeliandum, nec armorum, sed dominorum iure uincendos, uerbera in aciem, non tela adferenda, omissoque ferro, uirgas et flagella ceteraque seruilis metus paranda instrumenta. 5 Probato omnes consilio, instructi, sicut praeceptum erat, postquam ad hostem accessere, inopinantibus uerbera intenta ; adeoque illos perculerunt, ut quos ferro non poterant, metu uerberum uincerent, fugamque non ut hostes uicti, sed ut fugitiui serui capesserent. 6 Quicumque capi potuerunt, supplicia crucibus luerunt. 7 Mulieres quoque male sibi consciae partim ferro, partim suspendio uitam finierunt. 8 Post haec pax apud Scythas fuit usque tempora Ianthyri regis. 9 Huic Darius, rex Persarum, sicut supra dictum est, cum filiae eius nuptias non obtinuisset, bellum intulit 10 et, armatis septingentis milibus hominum, Scythiam ingressus, non facientibus hostibus pugnae potestatem, metuens, ne interrupto ponte Histri reditus sibi intercluderetur, amissis LXXX milibus hominum, trepidus refugit ; 11 quae iactura abundante multitudine inter damna numerata non est. 12 Inde Asiam et Macedoniam domuit. Ionas quoque nauali proelio superat. 13 Dein cognito quod Athenienses Ionis contra se auxilium tulissent, omnem impetum belli in eos conuertit.
gallice 6 app. 6
1 Nunc quoniam ad bella Atheniensium uentum est, quae non modo ultra spem gerendi, uerum etiam ultra gesti fidem peracta sunt, operaque Atheniensium effectu maiora quam uoto fuere. paucis urbis origo repetenda est, 2 et quia non, ut ceterae gentes, a sordidis initiis ad summa creuere. 3 Soli enim, praeterquam incremento, etiam origine gloriantur ; 4 quippe non aduenae neque passim collecta populi conluuies originem urbi dedit, sed eodem innati solo, quod incolunt, et quae illis sedes, eadem origo est. 5 Primi lanificii et olei et uini usum docuere. Arare quoque ac serere frumenta glande uescentibus monstrarunt. 6 Litterae certe ac facundia et hic ciuilis disciplinae ordo ueluti templum Athenas habent. 7 Ante Deucalionis tempora regem habuere Cecropem, quem, ut omnis antiquitas fabulosa est, biformem tradidere, quia primus marem feminae matrimonio iunxit. 8 Huic successit Cranaus, cuius filia Atthis nomen regioni dedit. 9 Post hunc Amphictyonides regnauit, qui primus Mineruae urbem sacrauit et nomen ciuitati Athenas dedit. 10 Huius temporibus aquarum inluuies maiorem partem populorum Graeciae absumpsit. 11 Superfuerunt, quos refugia montium receperunt, aut ad regem Thessaliae Deucalionem ratibus euecti sunt, a quo propterea genus hominum conditum dicitur. 12 Per ordinem deinde successionis regnum ad Erechtheum descendit, sub quo frumenti satio est Eleusini a Triptolemo reperta, 13 in cuius muneris honorem noctes initiorum sacratae. 14 Tenuit et Aegeus, Thesei pater, Athenis regnum, a quo per diuortium discedens Medea propter adultam priuigni aetatem Colchos cum Medo filio ex Aegeo suscepto concessit. 15 Post Aegeum Theseus ac deinceps Thesei filius Demophoon, qui auxilium Graecis aduersus Troianos tulit, regnum possedit. 16 Erant inter Athenienses et Dorienses simultatium ueteres offensae quas uindicaturi bello Dorienses de euentu proelii oracula consuluerunt. 17 Responsum superiores fore, ni regem Atheniensium occidissent. 18 Cum uentum esset in bellum, militibus ante omnia custodia regis praecipitur. 19 Atheniensibus eo tempore rex Codrus erat, qui, et responso dei et praeceptis hostium cognitis, permutato regis habitu pannosus, sarmenta collo gerens, castra hostium ingreditur. 20 Ibi in turba obsistentium a milite, quem falce astu conuulnerauerat, interficitur. Cognito regis corpore, Dorienses sine proelio discedunt. 21 Atque ita Athenienses uirtute ducis pro salute patriae morti se offerentis bello liberantur.
gallice 7 app. 7
1 Post Codrum nemo Athenis regnauit, quod memoriae nominis eius tributum est. 2 Administratio rei publicae annuis magistratibus permissa. 3 Sed ciuitati nullae tunc leges erant, quia libido regum pro legibus habebatur. 4 Legitur itaque Solon, uir iustitiae insignis, qui uelut nouam ciuitatem legibus conderet. 5 Qui tanto temperamento inter plebem senatumque egit - cum, si quid pro altero ordine tulisset, alteri displiciturum uideretur -, ut ab utrisque parem gratiam traheret. 6 Huius uiri inter multa egregia et illud memorabile fuit : 7 inter Athenienses et Megarenses de proprietate Salaminae insulae prope usque interitum armis dimicatum fuerat. 8 Post multas clades capital esse apud Athenienses coepit, si quis legem de uindicanda insula tulisset. 9 Sollicitus igitur Solon, ne aut tacendo parum rei publicae consuleret aut censendo sibi, subitam dementiam simulat, 10 cuius uenia non dicturus modo prohibita, sed et facturus erat. 11 Deformis habitu, more uaecordium in publicum euolat factoque concursu hominum, quo magis consilium dissimulet insolitis sibi uersibus suadere populo coepit quod uetabatur, 12 omniumque animos ita cepit, ut extemplo bellum aduersus Megarenses decerneretur insulaque, deuictis hostibus, Atheniensium fieret.
gallice 8 app. 8
1 Interea Megarenses, memores inlati Atheniensibus belli et deserti, ne frustra arma mouisse uiderentur, matronas Atheniensium in Eleusinis sacris noctu oppressuri naues conscendunt. 2 Qua re cognita, dux Atheniensium Pisistratus iuuentutem in insidiis locat, iussis matronis solito clamore ac strepitu etiam in accessu hostium, ne intellectos se sentiant, sacra celebrare ; 3 egressosque nauibus Megarenses inopinantes adgressus deleuit ac protinus classe captiua intermixtis mulieribus ut speciem captarum matronarum praeberent, Megara contendit. 4 Illi cum et nauium formam et petitam praedam cognoscerent, obuii ad portum procedunt quibus caesis, Pisistratus paulum a capienda urbe afuit. 5 Ita Dorienses suis dolis hosti uictoriam dedere. 6 Sed Pisistratus, quasi sibi non patriae uicisset tyrannidem per dolum occupat. 7 Quippe, uoluntariis uerberibus domi adfectus lacerato corpore, in publicum egreditur, 8 aduocata contione, uulnera populo ostendit de crudelitate principum, a quibus haec se passum simulabat, queritur ; 9 adduntur uocibus lacrimae et inuidiosa oratione multitudo credula accenditur : amore plebis inuisum se senatui simulat. 10 Obtinet ad custodiam corporis sui satellitum auxilium, per quos occupata tyrannide, per annos XXXIIII regnauit.
gallice 9 app. 9
1 Post huius mortem Diocles, alter ex filiis, per uim stuprata uirgine, a fratre puellae interficitur. 2 Alter, Hippias nomine, cum imperium paternum teneret, interfectorem fratris conprehendi iubet, 3 qui, cum per tormenta conscios caedis nominare cogeretur, omnes amicos tyranni nominauit ; 4 quibus interfectis, quaerenti tyranno an adhuc aliqui conscii essent, neminem ait superesse, quem amplius mori gestiat, nisi ipsum tyrannum ; 5 qua uoce eiusdem se tyranni uictorem post uindictam pudicitiae sororis ostendit. 6 Huius uirtute cum admonita ciuitas libertatis esset, tandem Hippias regno pulsus in exilium agitur, 7 qui profectus in Persas ducem se Dario inferenti Atheniensibus bellum, sicut supra significatum est, aduersus patriam suam offert. 8 Igitur Athenienses, audito Darii aduentu, auxilium a Lacedaemoniis, socia tunc ciuitate, petiuerunt, 9 quos ubi uiderunt quadridui teneri religione, non expectato auxilio, instructis decem milibus ciuium et Plataeensibus auxiliaribus mille, aduersus sexcenta milia hostium in campis Marathoniis in proelium egrediuntur. 10 Miltiades et dux belli erat et auctor non expectandi auxilii ; quem tanta fiducia ceperat ut plus praesidii in celeritate quam in sociis duceret. 11 Magna igitur in pugnam euntibus animorum alacritas fuit, adeo ut, cum mille passus inter duas acies essent, citato cursu ante iactum sagittarum ad hostem uenerint. Nec audaciae eius euentus, defuit : 12 pugnatum est enim tanta uirtute, ut hinc uiros, inde pecudes putares. 13 Victi Persae in naues confugerunt, ex quibus multae suppressae, multae captae sunt.
14 In eo proelio tanta uirtus singulorum fuit, ut, cuius laus prima esset, difficile iudicium uideretur. 15 Inter ceteros tamen Themistoclis adulescentis gloria emicuit, in quo iam tunc indoles futurae imperatoriae dignitatis apparuit. 16 Cynegiri quoque, militis Atheniensis, gloria magnis scriptorum laudibus celebrata est, 17 qui, post proelii innumeras caedes, cum fugientes hostes ad naves egisset, onustam nauem dextra manu tenuit nec prius dimisit quam manum amitteret ; 18 tunc quoque amputata dextera, nauem sinistra conprehendit, quam et ipsam cum amisisset, ad postremum morsu nauem detinuit. 19 Tantam in eo uirtutem fuisse, ut non tot caedibus fatigatus, non duabus manibus amissis uictus, truncus ad postremum et ueluti rabida fera dentibus dimicauerit. 20 Ducenta milia Persae eo proelio siue naufragio amisere. 21 Cecidit et Hippias, tyrannus Atheniensis, auctor et concitor eius belli, diis patriae ultoribus poenas repetentibus.
gallice 10 app. 10
1 Interea et Darius, cum bellum restauraret, in ipso apparatu decedit, relictis multis filiis et in regno et ante regnum susceptis. 2 Ex his Ariamenes maximus natu aetatis priuilegio regnum sibi uindicabat, quod ius et ordo nascendi et natura ipsa gentibus dedit. 3 Porro Xerses controuersiam non de ordine, sed de nascendi felicitate referebat ; 4 nam Ariamenen primum quidem Dario, sed priuato prouenisse ; se regi primum natum. 5 Fratres itaque suos, qui ante geniti essent, priuatum patrimonium, quod eo tempore Darius habuisset, non regnum uindicare sibi posse ; se esse, quem primum in regno iam rex pater sustulerit. 6 Huc accedere, quod Ariamenes non patre tantum, sed et matre priuatae adhuc fortunae, auo quoque materno priuato procreatus sit ; 7 se uero et matre regina natum et patrem non nisi regem uidisse, auum quoque maternum Cyrum se regem habuisse, non heredem, sed conditorem tanti regni. 8 Ita etsi in aequo iure utrumque fratrem pater reliquisset, materno tamen se iure et auito uincere. 9 Hoc certamen concordi animo ad patruum suum Ariaphernen ueluti ad domesticum iudicem deferunt, 10 qui, domi cognita causa, Xerxen praeposuit ; adeoque fraterna contentio fuit, ut nec uictor insultauerit nec uictus doluerit ipsoque litis tempore munera inuicem miserint, iucunda quoque inter se, non solum credula conuiuia habuerint, iudicium quoque ipsum sine arbitris, sine conuitio fuerit. 11 Tanto moderatius tunc fratres inter se maxima regna diuidebant, quam nunc exigua patrimonia partiuntur. 12 Igitur Xerxes bellum a patre coeptum aduersus Graeciam per quinquennium instruxit. 13 Quod ubi primum didicit Demaratus, rex Lacedaemoniorum, qui apud Xerxen exulabat, amicior patriae post fugam, quam regi post beneficia, ne inopinato bello opprimerentur omnia in tabellis ligneis magistratibus perscribit easdemque cera superinducta delet, 14 ne aut scriptura sine tegmine iudicium daret aut recens cera dolum proderet, fido deinde seruo perferendas tradit iusso magistratibus Spartanorum tradere. 15 Quibus perlatis, Lacedaemone quaestioni res diu fuit, quod neque scriptum aliquid uiderent nec frustra missas suspicarentur, tantoque rem maiorem, quanto esset occultior putabant. 16 Haerentibus in coniectura uiris, soror regis Leonidae consilium scribentis inuenit. 17 Erasa igitur cera, belli consilia deteguntur. 18 Iam Xerxès septingenta milia de regno armauerat et trecenta milia de auxiliis, 19 ut non inmerito proditum sit flumina ab exercitu eius siccata Graeciamque omnem uix capere exercitum eius potuisse. 20 Naues quoque decies centum milium numero habuisse dicitur. 21 Huic tanto agmini dux defuit. Ceterum si regem spectes diuitias, non ducem laudes ; 22 quarum tanta copia in regno eius fuit ut, cum flumina multitudine consumerentur opes tamen regiae superessent. 23 Ipse autem primus in fuga, postremus in proelio semper uisus est, in periculis timidus sicubi metus abesset, inflatus ; 24 denique ante experimentum belli fiducia uirium ueluti naturae ipsius dominus et montes in planum deducebat et conuexa uallium aequabat et quaedam maria pontibus sternebat, quaedam ad nauigationis commodum per conpendium ducebat.
gallice 11 app. 11
1 Cuius introitus in Graeciam quam terribilis tam turpis ac foedus discessus fuit. 2 Namque cum Leonida, rex Spartanorum, cum IV milibus militum angustias Thermopylarum occupasset, Xerxes contemptu paucitatis eos pugnam capessere iubet, quorum cognati Marathonia pugna interfecti fuerant. 3 Qui dum ulcisci suos quaerunt, principium cladis fuere ; succedente dein inutili turba maior caedes editur. 4 Triduo ibi cum dolore et indignatione Persarum dimicatum. 5 Quarta die cum nuntiatum esset Leonidae a XX mili-bus hostium summum cacumen teneri, tum hortatur socios, recedant et se ad meliora patriae tempora reseruent, sibi cum Spartanis fortunam experiendam ; 6 plura se patriae quam uitae debere, ceteros ad praesidia Graeciae seruandos. 7 Audito regis imperio discessere ceteri, soli Lacedaemonii remanserunt. 8 Initio huius belli sciscitantibus Delphis oracula responsum fuerat, aut regi Spartanorum aut urbi cadendum. 9 Et idcirco rex Leonidas, cum in bellum proficisceretur, ita suos firmauerat, ut ire se parato ad moriendum animo scirent 10 angustiasque propterea occupauerat, ut cum paucis aut maiore gloria uinceret aut minore damno rei publicae caderet. 11 Dimissis igitur sociis hortatur Spartanos, meminerint qualitercumque proeliatis cadendum esse ; cauerent, ne fortius mansisse quam dimicasse uideantur ; 12 nec expectandum, ut ab hoste circumuenirentur, sed dum nox occasionem daret, securis et laetis superueniendum ; 13 nusquam uictores honestius quam in castris hostium perituros. 14 Nihil erat dificile persuadere persuasis mori : 15 statim arma capiunt et sexcenti uiri castra quingentorum milium inrumpunt statimque regis praetorium petunt, aut cum illo aut, si ipsi oppressi essent, in ipsius potissimum sede morituri. 16 Tumultus totis castris oritur. Spartani, postquam regem non inueniunt, per omnia castra uictores uagantur ; caedunt sternuntque omnia, ut qui sciant se pugnare non spe uictoriae, sed in mortis ultionem. 17 Proelium a principio noctis in maiorem partem diei tractum. 18 Ad postremum non uicti, sed uincendo fatigati inter ingentes stratorum hostium cateruas occiderunt. 19 Xerxes duobus uulneribus terrestri proelio acceptis experiri maris fortunam statuit.
gallice 12 app. 12
1 Sed Atheniensium dux Themistocles cum animaduertisset Ionas, propter quos bellum Persarum susceperat, in auxilium regis classe uenisse, sollicitare eos in partes suas statuit, 2 et cum conloquendi copiam non haberet, quo applicituri erant, symbolos proponi et saxis proscribi curat : 3 «quae uos, Iones, dementia tenet? quod facinus agitatis? bellum inferre olim conditoribus uestris, nuper etiam uindicibus cogitatis? 4 An ideo moenia uestra condidimus, ut essent qui nostra delerent? 5 Quid si non haec et Dario prius et nunc Xerxi belli causa nobiscum foret, quod uos rebellantes non destituimus? 6 Quin uos in haec uestra castra ex ista obsidione transitis? 7 aut si hoc parum tutum est, at uos commisso proelio ite cessim, inhibete remis et a bello discedite.» 8 Ante naualis proelii congressionem miserat Xerxes IV milia armatorum Delphos ad templum Apollinis diripiendum, 9 prorsus quasi non cum Graecis tantum, sed et cum diis inmortalibus bellum gereret ; 10 quae manus tota imbribus et fulminibus deleta est ut intellegeret quam nullae essent hominum aduersum deos uires. 11 Post haec Thespiades et Plataeas et Athenas uacuas hominibus incendit, et quoniam ferro in homines non poterat, in aedificia igne grassatur. 12 Namque Athenienses post pugnam Marathoniam praemonente Themistocle, uictoriam illam de Persis non finem, sed causam maioris belli fore, CC naues fabricauerant. 13 Aduentante igitur Xerxe, consulentibus Delphis oraculum responsum fuerat, salutem muris ligneis tuerentur. 14 Themistocles nauium praesidium demonstratum ratus persuadet omnibus patriam municipes esse, non moenia, ciuitatemque non in aedificiis, sed in ciuibus positam ; 15 melius itaque salutem nauibus quam urbi commissuros ; huius sententiae etiam deum auctorem esse. 16 Probato consilio, coniuges liberosque cum pretiosissimis rebus abditis insulis relicta urbe demandant ; ipsi naues armati conscendunt. 17 Exemplum Atheniensium et aliae urbes imitatae. 18 Itaque cum adunata omnis sociorum classis et intenta in bellum nauale esset angustiasque Salaminii freti, ne circumueniri a multitudine posset, occupassent, dissensio inter ciuitatum principes oritur. 19 Qui cum deserto bello ad sua tuenda dilabi uellent, timens Themistocles ne discessu sociorum uires minuerentur, per seruum fidum Xerxi nuntiat, uno in loco eum contractam Graeciam capere facillime posse. 20 Quodsi ciuitates, quae iam abire uellent, dissipentur, maiore labore ei singulas consectandas. 21 Hoc dolo inpellit regem signum pugnae dare. Graeci quoque aduentu hostium occupati proelium conlatis uiribus capessunt. 22 Interea rex uelut spectator pugnae cum parte nauium in litore remanet. 23 Artemisia autem, regina Halicarnasi, quae in auxilium Xerxi uenerat, inter primores duces bellum acerrime ciebat, quippe ut in uiro muliebrem timorem, ita in muliere uirilem audaciam cerneres. 25 Cum anceps proelium esset, Iones iuxta praeceptum Themistoclis pugnae se paulatim subtrahere coeperunt ; quorum defectio animos ceterorum fregit. 26 Itaque circumspicientes fugam pelluntur Persae et mox proelio uicti in fugam uertuntur. 27 In qua trepidatione multae captae naues, multae mersae ; plures tamen, non minus saeuitiam regis quam hostem timentes, domum dilabuntur.
gallice 13 app. 13
1 Hac clade perculsum et dubium consilii Xerxen Mardonius adgreditur. 2 Hortatur ut in regnum abeat, ne quid seditionis moueat fama aduersi belli et in maius, sicuti mos est, omnia extollens ; 3 sibi CCC milia armatorum lecta ex omnibus copiis relinquat, qua manu aut cum gloria eius perdomiturum se Graeciam aut, si aliter euentus ferat, sine eiusdem infamia hostibus cessurum. 4 Probato consilio Mardonio exercitus traditur ; reliquas copias rex ipse deducere in regnum parat. 5 Sed Graeci audita regis fuga consilium ineunt pontis interrumpendi, quem ille Abydo ueluti uictor maris fecerat, ut intercluso reditu aut cum exercitu deleretur aut desperatione rerum pacem uictus petere cogeretur. 6 Sed Themistocles timens ne interclusi hostes desperationem in uirtutem uerterent et iter, quod aliter non pateret, ferro patefacerent, satis multos hostes in Graecia remanere dictitans, nec augeri numerum retinendo oportere ; 7 cum uincere consilio ceteros non posset, eundem seruum ad Xerxen mittit certioremque consilii facit et occupare transitum maturata fuga iubet. 8 Ille perculsus nuntio tradit ducibus milites perducendos ; ipse cum paucis Abydum contendit. 9 Vbi cum solutum pontem hibernis tempestatibus offendisset, piscatoria scapha trepidus traiecit. 10 Erat res spectaculo digna et aestimatione sortis humanae, rerum uarietate miranda in exiguo latentem uidere nauigio, quem paulo ante uix aequor omne capiebat, carentem omni etiam seruorum ministerio, cuius exercitus propter multitudinem terris graues erant. 11 Nec pedestribus copiis, quas ducibus adsignauerat, felicius iter fuit, siquidem cotidiano labori - neque enim ulla est metuentibus quies - etiam fames accesserat. 12 Multorum deinde dierum inopia contraxerat et pestem, tantaque foeditas morientium fuit, ut uiae cadaueribus implerentur alitesque et bestiae escae inlecebris sollicitatae exercitum sequerentur.
gallice 14 app. 14
1 Interim Mardonius in Graecia Olynthum expugnat. 2 Athenienses quoque in spem pacis amicitiamque regis sollicitat, spondens incensae eorum urbis etiam in maius restitutionem. 3 Postquam nullo pretio libertatem his uenalem uidet, incensis quae aedificare coeperat, copias in Boeotiam transfert. 4 Eo et Graecorum exercitus, qui centum milium fuit, secutus est ibique proelium commissum. 5 Sed fortuna regis cum duce mutata non est ; nam uictus Mardonius ueluti ex naufragio cum paucis profugit. 6 Castra referta regalis opulentiae capta. Vnde primum Graecos diuiso inter se auro Persico diuitiarum luxuria cepit. 7 Eodem forte die, quo Mardonii copiae deletae sunt, etiam nauali proelio in Asia sub monte Mycale aduersus Persas dimicatum est. 8 Ibi ante congressionem, cum classes ex aduerso starent, fama ad utrumque exercitum uenit uicisse Graecos et Mardonii copias occidione cecidisse. 9 Tantam famae uelocitatem fuisse, ut, cum matutino tempore proelium in Boeotia commissum sit, meridianis horis in Asiam per tot maria et tantum spatii tam breui horarum momento de uictoria nuntiatum sit. 10 Confecto bello, cum de praemiis ciuitatium ageretur, omnium iudicio Atheniensium uirtus ceteris praelata. 11 Inter duces quoque Themistocles princeps ciuitatum testimonio iudicatus gloriam patriae suae auxit.
gallice 15 app. 15
1 Igitur Athenienses aucti et praemiis belli et gloria, urbem ex integro condere moliuntur 2 Cum moenia maiora conplexi fuissent, suspecti esse Lacedaemoniis coepere reputantibus quibus ruina urbis tantum incrementi dedisset quantum sit datura munita ciuitas. 3 Mittunt ergo legatos, qui monerent ne munimenta hostibus et receptacula futuri belli extruant. 4 Themistocles ut uidit spei urbis inuideri, non existimans abrupte agendum, respondit legatis ituros Lacedaemonem qui de ea re pariter cum illis consulant. 5 Sic dimissis Spartanis hortatur suos opus maturent. 6 Dein ipse interiecto tempore in legatione proficiscitur, et nunc in itinere infirmitate simulata, nunc tarditatem collegarum accusans, sine quibus agi iure nihil posset, diem de die proferendo spatium consummando operi quaerebat ; 7 cum interim nuntiatur Spartanis opus Athenis maturari, propter quod denuo legatos mittunt ad inspiciendam rem. 8 Tum Themistocles per seruum magistratibus scribit Atheniensium legatos uinciant pignusque teneant ne in se grauius consulatur. 9 Adit deinde contionem Lacedaemoniorum, indicat permunitas Athenas esse et posse iam inlatum bellum non armis tantum, sed etiam muris sustinere ; 10 si quid ob eam rem de se crudelius statuerent, legatos eorum in hoc pignus Athenis retentos. 11 Grauiter deinde castigat eos quod non uirtute, sed inbecillitate sociorum potentiam quaererent. 12 Sic dimissus ueluti triumphatis Spartanis a ciuibus excipitur. 13 Post haec Spartani, ne uires otio corrumperent et ut bis inlatum a Persis Graeciae bellum ulciscerentur, ultro fines eorum populantur. 14 Ducem suo sociorumque exercitui deligunt Pausaniam, qui pro ducatu regnum Graeciae adfectans proditionis praemium cum Xerxe nuptias filiae eius paciscitur redditis captiuis ut fides regis aliquo beneficio obstringeretur. 15 Scribit praeterea Xerxi, quoscumque ad se nuntios misisset, interficeret, ne res loquacitate hominum proderetur. 16 Sed dux Atheniensium Aristides, belli socius electus, collegae conatibus obuiam eundo, simul et in rem sapienter consulendo proditionis consilia discussit ; nec multo post accusatus Pausanias damnatur. 17 Igitur Xerxes, cum proditionis dolum publicatum uideret, ex integro bellum instituit. 18 Graeci quoque ducem constituunt Cimona Atheniensem, filium Miltiadis, quo duce apud Marathonem pugnatum est, iuuenem, cuius magnitudinem futuram pietatis documenta prodiderunt ; 19 quippe patrem ob crimen peculatus in carcerem coniectum ibique defunctum translatis in se uinculis ad sepulturam redemit. 20 Nec in bello iudicium deligentium fefellit, siquidem non inferior uirtutibus patris, Xerxen, terrestri naualique bello superatum, trepidum recipere se in regnum coegit.
___________
SC def.
1
1 A pi D Rue. Gal. : ab t See.
11 quoque tpi edd. : quaeq- D.
12 sed tpi : sic D || regionum pi D : rerum t.
14 si mundi quae tp Gal. See. : sique m. quae i si quae m. D siquidem m. quae Rue. || utriusque primordiis pi D : utrius- primordii t Gal. See. utris- primordiis Rue.
16 uero tpi : quoque D.
19 tum om. D.
20 tot regum om. Y || tot ante saeculorum om. t || coli om. t || ultima tpi Gal. See. : -am D Rue. || quae - uideatur secl. Rue. || ex aggerationibus i D : aggera- p See. A genera- t siue ex aggera- Gal.
2
3 et ante per om. D
6 tecto munimentoque ip D Rue. : tecti munimento t Gal. See.
7 non perinde ti Da.c. See. : perinde aspernantur p Dp.c. Gal. Rue.
9 ac uestium tpi : ad uestitum D || et secl. Rue.
10 dedit pi D Rue. : edidit t Gal. See. || ibi i D Rue. : ibidem AVQ O Gal. See. idem GM Y om. PZX || ibi post cupido add. PZX || et om. D.
11 utinam tpi : uti D.
12 terris omnibus om. D.
14 cultosque mores tpi : cultas- res D.
3
2 ab t D Gal. See. : A i Rue. om. p.
7 parare tpi : parauere D.
8 prius pi Oros. 1,14,1 Rue. See. : primo t D Gal. || legatis A2 OPZX i D Oros. 1,14,1 Rue. : legationibus G2 See. lenonibus G1MVQ Y Gal. lenonis A1.
10 stolide p Dmg. Oros. 1,14,2 edd. : colendi t italide i tale Dt..
13 uenire rex didicisset i : u. r. addidicis- tp r. u. D. D adu- r. D. edd. || trepidus om. t || trepidus ante in fugam trans. Gal.
15 in ante uictoriae om. D.
4
1 plynos YPZ See. : plinos OX EL D Rue. ylynos AVQ ylinos GM Gal. plenos F.
2 ponticae post cappadociae add. Rue. Gal.
4 uiderent exilio suo pi Rue. : u. e. t Gal. See. u. s. e. D.
6 auxere rem publicam pi D : ausae r. p. augere AGM See. ausae semper r. p. augere VQ ausae r. p. Rue. Gal. || tuentur tp edd. : se tuentur i contuentur D.
12 martesia ti See. : marthe- p marpe- D Rue. Gal. || soli p EF D : -lo GVQM -la A -lictae L.
16 post Mar]tesia usque ad 6, 14 diuortium def. G.
21 infrequens tpi : et frequens D || cum ante antiope om. A.
22 excitae ti D Gal. See. : -tatae p Rue.
25 post uictoriam om. D.
26 in ultionem om. t.
29 sed i D Rue. Gal. : et tp See. || dissensione tpi : defen- D.
32 ad post usque add. AQX.
33 minythya siue om. D || reuersa post regnum trans. D.
5
1 afuissent tpi : abstinu- D.
4 non tela ante in aciem trans. p || non tela pi D Rue. See. : non A1 V1 QM non arma A2 V2 Gal. || sumunt post instrumenta add. D.
5 poterant ti D Gal. See. : potue- p Rue.
6 supplicia om. D.
8 ianthyri pi : iamciri t lamiri D.
12 asiam W See. : thraciam corr. Rue. Gal. || post superat usque ad libri 42 finem def. O.
13 dein tpi : -nde D || ionis W See. : -nibus Rue. Gal.
6
1 bella tpi : -lum D || operaque... fuere secl. Rue. Gal. || quae ante effectu add. A Gal. || urbis t YX D Gal. See. : uer- PZ i Rue.
5 glande i D Rue. : -em tp Gal. See.
6 certe pi D : ceriae t cerimoniae dett. || hic om. D.
7 matrimonio om. D.
11 sunt secl. Rue.
12 eleusini ego : -in t : -im p -ina i et -ina D -inae edd.
14 discedens AVQM pi D : dec- G || in ante colchos add. Rue. || medo D Rue. See. : medio tp Gal. moedo EF maedo L.
21 atque ita om. D. || offerentis tpi : -te D.
7
2 annuis p F2 L D Rue. : -ua t Gal. See. -us EF1 .
6 egregia tpi : grata D || et om. t Gal. See.
9 offenderet ante sibi add. AGM.
11 sibi W Gal. See. : ibi Rue.
8
1 post belli sign. Rue. || deserti tpi Rue. See. : ueriti D Gal. || noctu tpi : -te D.
2 iussis tpi : -sit D.
3 intermixtis p D Gal. : interim actis t intermixtus i intermixtis <militi> Rue. intermixtis See.
7 egreditur i D Rue. : deg- t See. prog- PZX Gal. deprog- Y.
8 aduocata contione tpi : -cauit -em D || A pi D : E t.
9 amore... simulat secl. Rue.
10 XXXIIII pi D Rue. : XXXIII t Gal. See.
9
1 ante Diocles sign. Rue.
4 nisi i D Rue. : quam tp Gal. See.
8 tunc pi D Rue. : tum t Gal. See.
9 auxilio om. t || sexcenta tpi : CC D.
11 animorum om. D.
13 suppressae tp D: submersae i
15 tunc pi D Rue. Gal. : tum See. om. t || ante dignitatis sign. Rue.
18 tunc i D Rue. Gal. : tum tp . See.
19 ueluti pi D Rue. : uelut p Gal. See.
20 persae eo VQM pi : perseo AG persarum eo D || siue tpi : sine D || animas ante amisere add. D.
10
1 et om. D. || cum darius trans. D.
2 ariamenes i D : artem- t artam- p || gentibus tpi : -ilibus D.
5 regno ti D Gal. See. : -num p Rue.
6 ita ante auo add. i Rue.
8 ita om. t || in secl. Rue. || auito tpi : habi- D.
9 ariaphernen ti D : artamenen PZX artafernenartanen Y artaphernen edd.
10 qui - praeposuit om. t || sed post solum add. t
11 tunc i D Rue. : tum tp See. Gal.
12 per om. t D Gal. See.
13 regi tpi : -gni D.
18 septingenta tpi : CC D || de regno - milia om. t D.
20 decies centum milium W Gal. : rostratas mille ducentas onerarias autem tria milia corr. See. ex Orosio 2,9,2 || post milium sign. Rue.
21 huic - defuit secl. Rue.
11
3 dein tpi : -nde D.
5 tum tpi : tunc D.
6 se ante plura om. tp See.
9 firmauerat tpi See. : for- D Rue. Gal.
10 angustiasque pi D Rue. See. : angustias t Gal.
11 uideantur tpi : -erentur D.
12 nox om. D.
16 lac. post oritur sign. Rue. || sciant pi D Rue. Gal. : sciunt t See.
17 A om. D || tractum tpi : pertr- D.
12
1 susceperat pi : -rant D Rue. Gal. -runt t See.
5 nisi ante quod add. D.
6 uestra post castra trans. t See.
8 militum post milia add. AGM.
9 prorsus tpi : et D.
10 quam nullae essent ti : quanto grauior offensa deorum esset tanto nullas essent YPZ quanto grauior deorum offensa esse tanto nullas esse X nullas esse D.
11 thespiades W See. : -as Rue. Gal.
12 maioris belli tpi : -ribus -is D || fabricauerant p L D Rue. : -rat EF -runt t Gal. See.
13 oraculum om. D || fuerat tpi : est D.
14 esse om. D.
16 liberosque tpi : -s D.
18 in om. D.
19 fidum ante seruum trans. D || in ante uno trans. D.
23 artemisia tpi : -idora D || primores p E D Rue. Gal. : -imos t See. -iores FL.
26 pelluntur tpi : frangun- D.
27 saeuitiam VQ p Lp.c. D : seruitium AGM saeuici quam E saeuiquam F saeui La.c..
13
2 ut post hortatur add. tp Gal. See. || in om. Y.
3 ferat PZX D edd. : fuerat AGM Y i fuerit VQ.
4 reducere pi D Rue. Gal. : ded- t See.
5 reditu t YPZ i D : adito X || ut ante uictus add. D || petere cogeretur tpi : peteret D.
7 consilio om. D || consilii om. D || et occupare tpi : ut -et D || iubet om. D.
8 post cum usque ad 15,3 munimenta def. EFL.
10 aequor tp : equorum D || omni tp -ium D.
11 ulla tp : illa D || quies tp : quos D || accesserat tp : -sit D.
12 sequerentur tp : -ebantur D.
14
2 in - amicitiamque om. t || spondens incensae eorum tp : -et etiam -am eius D.
3 coeperat tp : -ant D.
4 secutus est ante qui trans. D.
5 nam om. D || ex tp : E D.
6 regalis opulentiae tp Gal. See. : -i -a D Rue.
7 mycale edd. : mosiae AGM masiae Q moesiae V p igale D.
9 asiam W Gal. See. : -ia Rue.
15
2 fuissent tp : es- D.
3 A hostibus rursus inc. EFL || rursus ante belli et causas post belli add. D || ut tpi : ubi D.
4 ituros tpi : -ris D.
6 dein ipse tpi : deinceps D || legatione ti D Gal. See. : -em p Rue. || agi iure tpi : agitare D || de die om. D.
7 athenis t Y D Gal. See. : -iensium PZX -iensesi Rue. || rem post ad trans. D.
8 scribit ante magistratibus trans. D.
9 adit Y i D Rue. : adiit t Gal. See. tradit PZX || deinde tpi : denuo D || permunitas tpi : per eos munitas D || et ante muris add. D || sustinere tpi -ri D.
10 crudelius post statuerent trans. D.
11 sed ante grauiter add. D. || castigat pi D Rue. : -auit t Gal. See.
16 electus om. tp Gal. See.
18 cimona ti edd. : timon t thimona D || futuram ante magnitudinem trans. D.
19 coniectum tpi : compac- D.
|
|