|
|
-
- E p i t o m a
H i s t o r i a r u m P h i l i p p i c a r u m
P o m p e i i T r o g i
L i b e r V I
- _________________________________________________
gallice 1 app. 1
1 Lacedaemonii, more ingenii humani quo plura habent eo ampliora cupientes, non contenti accessione Atheniensium opum uires sibi duplicatas, totius Asiae imperium adfectare coeperunt ; sed maior pars sub regno Persarum erat. 2 Itaque Hercylides, dux in hanc militiam electus, cum uideret sibi aduersus duos praefectos Artaxerxis regis, Pharnabazum et Tisaphernen, maximarum gentium uiribus succinctos dimicandum, pacificandum cum altero statuit. 3 Aptior uisus Tisaphernes, uir et industria potior et militibus Cyri quondam regis instructior, in conloquium uocatur et, statutis condicionibus, ab armis dimittitur. 4 Hanc rem Pharnabazus apud communem regem criminatur ut Lacedaemonios Asiam ingressos non reppulerit armis, sed inpensis regiis aluerit, 5 merceturque ab his ut differant bella, quae gerant, tamquam non ad unius summam imperii detrimentum omne perueniat. 6 Indignum ait bella non perfici, sed redimi, hostem pretio, non armis submoueri. 7 His uocibus regem Tisapherni alienatum hortatur ut in locum eius naualis belli ducem eligat Conona Atheniensem, qui, amissa bello patria, Cypri exulabat ; 8 quippe Atheniensibus, etsi fractae sint opes, manere tamen naualem usum, nec, si eligendus sit ex uniuersis, meliorem alium esse. 9 Acceptis igitur quingentis talentis, iussus est Conona classi praeficere.
gallice 2 app. 2
1 His cognitis, Lacedaemonii et ipsi a rege Aegypti Hercynione auxilia naualis belli per legatos petunt, 2 a quo centum triremes et sexcenta milia modium frumenti missa ; a ceteris quoque sociis ingentia auxilia contracta sunt. 3 Sed tanto exercitui et contra tantum ducem deerat dignus imperator. 4 Itaque postulantibus sociis Agesilaum, regem tunc Lacedaemoniorum, propter responsa oraculi Delphici diu Lacedaemonii an eum summae rei praeponerent deliberauerunt, 5 quibus futurus imperii finis denuntiabatur, cum regium clandicasset imperium ; erat enim pede claudus. 6 Ad postremum statuerunt melius esse incessu regem quam imperio regnum claudicare. 7 Postquam Agesilaum cum ingentibus copiis in Asiam misere, non facile dixerim quod aliud par ducum tam bene conparatum fuerit. 8 Quippe aetas, uirtus, consilium, sapientia utrique prope una, gloria quoque rerum gestarum eadem ; 9 quibus cum paria omnia fortuna dederit, inuictum tamen ab altero utrumque seruauit. 10 Magnus igitur amborum apparatus belli, magnae res gestae fuere. 11 Sed Cononem seditio militum inuadit, quos praefecti regis fraudare stipendio soliti erant, eo instantius debita poscentibus quo grauiorem sub magno duce militiam praesumebant. 12 Itaque Conon, diu rege per epistulas frustra fatigato, ad postremum ipse ad eum pergit, 13 a cuius aspectu et conloquio prohibitus est, quod eum more Persarum adorare nollet ; 14 agit tamen cum eo per internuntios et queritur opulentissimi regis bella inopia dilabi, et qui exercitum parem hostibus habeat, pecunia uinci, qua praestet, inferioremque eum ea parte uirium inueniri, qua longe superior sit. 15 Postulat dari sibi ministrum inpensae, quia pluribus id mandare perniciosum sit. 16 Dato stipendio, ad classem remittitur, nec moram agendis rebus facit ; multa fortiter, multa feliciter agit, agros hostiles uastat, urbes expugnat et quasi tempestas quaedam cuncta prosternit. 17 Quibus rebus territi, Lacedaemonii ad patriae subsidium reuocandum ab Asia Agesilaum decernunt.
gallice 3 app. 3
1 Interim Pisandrus, ab Agesilao proficiscente dux patriae relictus, ingentem classem summis uiribus instruit, fortunam belli temptaturus. 2 Nec non et Conon, tunc primum cum hostium exercitu concursurus, magna cura suos ordinat. 3 Summa igitur non ducum tantum in eo proelio quam uulgi aemulatio fuit. 4 Nam et ipse dux Conon non tam Persis quam patriae studebat, 5 et sicuti, adflictis Atheniensium rebus, auctor amissae dominationis fuerat, sic uolebat idem haberi redditae patriamque uincendo recipere, quam uictus amiserat ; 6 eo speciosius quod ne ipsorum quidem Atheniensium, sed alieni proelii uiribus dimicet, pugnaturus periculo regis, uicturus praemio patriae, gloriamque diuersis artibus quam priores ciuitatis suae duces consecuturus, 7 quippe illos uincendo Persas patriam defendisse, se Persas uictores faciendo restituturum patriam esse. 8 Porro Pisandrus pro coniunctione Agesilai etiam uirtutum aemulator erat contendebatque, ne a rebus gestis eius et gloriae splendore decederet, neu tot bellis ac saeculis quaesitum imperium breuis momenti culpa subuerteret. 9 Eadem militum et omnium remigum cura erat, quos maior sollicitudo cruciabat, non tam ne ipsi quaesitas opes amitterent, quam ne pristinas Athenienses reciperent. 10 Sed quanto maius proelium fuit, tanto et clarior uictoria Cononis. 11 Victi Lacedaemonii fugam capesserunt ; praesidia hostium Athenis deducuntur, 12 populo, restituta dignitate, condicio seruilis eripitur, multae quoque ciuitates recipiuntur.
gallice 4 app. 4
1 Hoc initium Atheniensibus resumendae potentiae et Lacedaemoniis habendae finis fuit. 2 Namque ueluti cum imperio etiam uirtutem perdidissent, contemni a finitimis coepere. 3 Primi igitur Thebani, Atheniensibus auxiliantibus, bellum his intulere, 4 quae ciuitas ex finitimis incrementis uirtute Epaminondae ducis ad spem imperii Graeciae erecta est. 5 Fit itaque terrestre proelium eadem Lacedaemoniorum fortuna qua pugnatum aduersus Conona nauali proelio fuerat. 6 In eo bello Lysander, quo duce Athenienses uicti a Lacedaemoniis fuerant, interficitur. 7 Pausanias quoque, alter dux Lacedaemoniorum, proditionis accusatus in exilium abiit. 8 Igitur Thebani, potiti uictoria, uniuersum exercitum ad urbem Lacedaemoniorum ducunt, facilem expugnationem rati, quoniam deserti a sociis omnibus erant. 9 Quod metuentes Lacedaemonii regem suum Agesilaum ex Asia, qui ibi magnas res gerebat, ad defensionem patriae arcessunt. 10 Occiso enim Lysandro, nullius alterius fiduciam ducis habebant. 11 Cuius quoniam serus aduentus erat, conscripto exercitu, obuiam hosti procedunt. 12 Sed uictis aduersus paulo ante uictores nec animus neque uires pares fuere ; prima itaque congressione funduntur. 13 Deletis iam suorum copiis superuenit rex Agesilaus qui, restituto proelio, non difficulter recenti et multis expeditionibus indurato milite hostibus uictoriam eripuit ; ipse tamen grauiter sauciatur.
gallice 5 app. 5
1 Quibus rebus cognitis, Athenienses uerentes ne iterum Lacedaemoniis uictoribus in pristinam sortem seruitutis redigerentur, exercitum contrahunt 2 eumque in auxilium Boeotiorum per Iphicraten, XX quidem annos natum, sed magnae indolis iuuenem, duci iubent. 3 Huius adulescentis supra aetatem uirtus admirabilis fuit, 4 nec umquam ante cum Athenienses inter tot tantosque duces aut spei maioris aut indolis maturioris imperatorem habuerunt, 5 in quo non imperatoriae tantum, uerum et oratoriae artes fuere. 6 Conon quoque, audito reditu Agesilai, et ipse ex Asia ad depopulandos Lacedaemoniorum agros reuertitur, 7 atque ita, undique belli formidine circumstrepente, clausi Spartani ad summam desperationem rediguntur. 8 Sed Conon, uastatis hostium terris, Athenas pergit, ubi magno ciuium gaudio exceptus plus tamen tristitiae ipse ex incensa et diruta a Lacedaemoniis patria quam laetitiae ex recuperata post tantum temporis cepit. 9 Itaque quae incensa fuerant praedarum sumptu et exercitu Persarum restituit ; quae diruta, refecit. 10 Fatum illud Athenarum fuit ut ante a Persis crematae manibus eorum, et nunc a Lacedaemoniis dirutae ex spoliis Lacedaemoniorum restituerentur, 11 uersaque uice haberent nunc socios, quos tunc hostes habuerant, et hostes nunc paterentur, cum quibus iuncti tunc artissimis societatis uinculis fuerant.
gallice 6 app. 6
1 Dum haec geruntur, Artaxerxes, rex Persarum, legatos in Graeciam mittit per quos iubet omnes ab armis discedere ; qui aliter fecisset, eum se pro hoste habiturum ; ciuitatibus libertatem suaque omnia restituit. 2 Quod non Graeciae laboribus adsiduisque bellorum interneciuis odiis consulens fecit, 3 sed ne occupato sibi Aegyptio bello, quod propter auxilia aduersus praefectos suos Lacedaemoniis missa susceperat, exercitus sui in Graecia detinerentur. 4 Fessi igitur tot bellis, Graeci cupide paruere. 5 Hic annus non eo tantum insignis fuit, quod repente pax tota Graecia facta est, sed etiam eo, quod eodem tempore urbs Romana a Gallis capta est. 6 Sed Lacedaemonii, securis insidiantes, absentiam Arcadum speculati, castellum eorum expugnant occupa-toque praesidium inponunt. 7 Itaque, armato instructoque exercitu, Arcades, adhibitis in auxilium Thebanis, amissa bello repetunt. 8 In eo proelio Archidamus, dux Lacedaemoniorum, uulneratus ; 9 qui, cum caedi suos iam ut uictos uideret, per praeconem corpora interfectorum ad sepulturara poposcit 10 - hoc est enim signum apud Graecos uictoriae traditae -, qua confessione contenti Thebani signum parcendi dedere.
gallice 7 app. 7
1 Paucis deinde post diebus, neutris quicquam hostile facientibus, cum quasi tacito consensu indutiae essent, Lacedaemoniis alia bella aduersus finitimos gerentibus, Thebani, Epaminonda duce, occupandae urbis eorum spem ceperunt. 2 Igitur principio noctis taciti Lacedaemona proficiscuntur ; non tamen adgredi incautos potuerunt. 3 Quippe senes et cetera inbellis aetas, cum aduentum hostium praesensissent, in ipsis portarum angustiis armati occurrunt ; 4 et aduersus XV milia militum non amplius centum iam effetae aetatis uiri pugnae se offerunt. 5 Tantum animorum uiriumque patriae et penatium conspectus subministrat, tantoque praesentia quam recordatione sui maiores spiritus largiuntur. 6 Nam, ut uidere inter quae et pro quibus starent, aut uincendum sibi aut moriendum censuerunt. 7 Pauci igitur sustinuere senes aciem cui par ante dies uniuersa iuuentus esse non potuit. 8 In eo proelio duo duces hostium cecidere, 9 cum interim, Agesilai aduentu nuntiato, Thebani recessere. 10 Nec bellum diu dilatum, siquidem Spartanorum iuuentus, senum uirtute et gloria incensa, teneri non potuit, quin ex continenti acie decerneret. 11 Cum uictoria Thebanorum esset, Epaminonda, dum non ducis tantum, uerum et fortissimi militis officio fungitur, grauiter uulneratur. 12 Quo audito, et his ex dolore metus, et illis ex gaudio stupor inicitur atque ita uelut ex placito consensu a proelio disceditur.
gallice 8 app. 8
1 Post paucos deinde dies Epaminonda decedit, cum quo uires quoque rei publicae ceciderunt. 2 Nam sicuti telo si primam aciem praefregeris, reliquo ferro uim nocendi sustuleris, sic illo, uelut mucrone teli, ablato duce Thebanorum, rei quoque publicae uires hebetatae sunt, ut non tam illum amisisse quam cum illo interisse omnes uiderentur. 3 Nam neque hunc ante ducem ullum memorabile bellum gessere, nec postea uirtutibus, sed cladibus insignes fuere, ut manifestum sit patriae gloriam et natam et extinctam cum eo fuisse. 4 Fuit autem incertum uir melior, an dux esset. 5 Nam et imperium non sibi semper, sed patriae quaesiuit, 6 et pecuniae adeo parcus fuit ut sumptus funeri defuerit. 7 Gloriae quoque non cupidior quam pecuniae, quippe recusanti omnia imperia ingesta sunt, 8 honoresque ita gessit ut ornatum non accipere, sed dare ipsi dignitati uideretur. 9 Iam litterarum studium, iam philosophiae doctrina tanta ut mirabile uideretur unde tam insignis militiae scientia homini inter litteras nato. 10 Neque ab hoc uitae proposito mortis ratio dissensit. 11 Nam ut relatus in castra semianimis uocem spiritumque collegit, id unum a circumstantibus requisiuit, num cadenti sibi scutum ademisset hostis. 12 Quod ut seruatum audiuit adlatumque, ueluti laborum gloriaeque socium, osculatus est, iterum quaesiuit, utri uicissent. 13 Vt audiuit Thebanos, bene habere se rem dixit atque ita uelut gratulabundus patriae exspirauit.
gallice 9 app. 9
1 Huius morte etiam Atheniensium uirtus intercidit, 2 siquidem amisso, cui aemulari consueuerant, in segnitiam torporemque resoluti, 3 non ut olim in classem et exercitus, sed in dies festos apparatusque ludorum reditus publicos effundunt 4 et cum actoribus nobilissimis poetisque theatra celebrant, frequentius scenam quam castra uisentes uersificatoresque meliores quam duces laudantes. 5 Tunc uectigal publicum, quo antea milites et remiges alebantur, cum urbano populo diuidi coeptum. 6 Quibus rebus effectum est ut, inter uitia Graecorum, sordidum et obscurum antea Macedonum nomen emergeret, 7 et Philippus, obses triennio Thebis habitus, Epaminondae et Pelopidarum uirtutibus eruditus, regnum Macedoniae Graeciae et Asiae ceruicibus ueluti iugum seruitutis inponeret.
____________
M YO S C def.
1
5 quae gerant pi D : quam gerant t See. quae gerat Rue. Gal.
7 alienatum - eligat om. i.
2
1 post aegypti sign. Rue. || hercynione Q2 Z edd. : inercinioni A1 GQ1 mercinioni A2 inercioni V hercinione PX heresniona i herciomona D.
4 tunc om. t.
6 incessu tp D : ingre- i.
10 fuere i D Rue. : -runt tp Gal. See.
11 regis tp D Gal. See. : -ii i See.
13 nollet A2 VQ p D Gal. See. : -lit A1 G i -luit Rue.
16 *** post prosternit sign. Rue.
3
1 pisandrus ti D See. : -der p Rue. Gal. || patriae secl. Rue.
3 ordinat suos trans. t || non ducum tantum in eo proelio quam uulgi aemulatio tpi See. : in eo p. tam D. em- q. militum D n. D. t. in eo p. aequa u. aem- Rue. n. tam D. in eo p. q. u. [militum] aem- Gal.
6 alieni proelii tpi See. : -nis pro ipsis D -ni populi Rue. -ni imperii Gal.
8 neu G2 pi edd. : ne ut AG1 VQ ne D.
9 militum et omnium remigum Gal. See. : et o. regum t m. et o. regum pi D o. m. et remigum Rue. || non tam ne tp D Gal. See. : non tam EF ne tam L [non tam] ne Rue.
11 capesserunt tpi See. : -ssunt D Rue. Gal.
4
7 proditionis - lacedaemoniorum om. X D.
8 uictoria pi D Rue. : -am t Gal. See.
5
5 tantum - oratoriae om. D || magnae post artes add. i Rue.
6
1 geruntur ti : agu- p D.
6 securis PZ i D Rue. Gal. : -i t X See.
8 uulneratus t D See. : -tur pi Rue. Gal. || poposcit i D Rue. : poscit tp Gal. See.
7
12 et ante his om. tp See. || ex placito tpi : explicato D ex tacito Rue. Gal.
8
9 iam - uideretur om. t.
9
3 apparatusque pi D Rue. Gal. : -uque t See.
6 uitia ZX i D Rue. Gal. : ot- t p See.
7 pelopidarum W : -ae edd.
|
|