|
|
-
- E p i t o m a
H i s t o r i a r u m P h i l i p p i c a r u m
P o m p e i i T r o g i
L i b e r X
- _________________________________________________
gallice 1 app. 1
1 Artaxerxi, regi Persarum, ex paelicibus centum quindecim filii fuere, sed tres tantum iusto matrimonio suscepti, Darius, Ariaretes et Ochus. 2 Ex his Darium contra morem Persarum, apud quos rex non nisi morte mutatur, per indulgentiam pater regem uiuus fecit, 3 nihil sibi ablatum existimans quod in filium contulisset, sinceriusque gaudium ex procreatione capturus, si insignia maiestatis suae uiuus in filio conspexisset. 4 Sed Darius post noua paternae pietatis exempla interficiendi patris consilium cepit, sceleratus si solus parricidium cogitasset, tanto sceleratior quod in societatem facinoris adsumptos quinquaginta fratres fecit parricidas. 6 Ostenti prorsus genus, ubi in tanto populo non solum sociari, uerum etiam sileri parricidium potuit, ut ex quinquaginta liberis nemo inuentus sit quem aut paterna maiestas aut ueneratio senis aut indulgentia patris a tanta inmanitate reuocaret. 7 Adeone uile paternum nomen apud tot numero filios fuit ut, quorum praesidio tutus etiam aduersus hostes esse debuerit, eorum insidiis circumuentus tutior ab hostibus quam a filiis fuerit?
gallice 2 app. 2
1 Causa parricidii sceleratior ipso parricidio fuit. 2 Occiso quippe Cyro fraterno bello, cuius mentio supra habita est, Aspasian, paelicem eius, rex Artaxerxes in matrimonium receperat. 3 Hanc patrem cedere sibi sicuti regnum Darius postulauerat ; qui pro indulgentia sua in liberos primo facturum se dixerat, 4 mox paenitentia ductus ut honeste negaret quod temere promiserat, solis eam sacerdotio praefecit, quo perpetua illi ab omnibus uiris pudicitia imperabatur. 5 Hinc exacerbatus iuuenis in iurgia primo patris erupit, mox facta cum fratribus coniuratione, dum patri insidias parat, deprehensus cum sociis poenas parricidii diis paternae maiestatis ultoribus dedit. 6 Coniuges quoque omnium cum liberis, ne quod uestigium tanti sceleris extaret, interfectae. 7 Post haec Artaxerxes morbo ex dolore contracto decedit, rex quam pater felicior.
gallice 3 app. 3
1 Hereditas regni Ocho tradita, qui timens parem coniurationem regiam cognatorum caede et strage principum replet, nulla, non sanguinis, non sexus, non aetatis, misericordia permotus, scilicet ne innocentior fratribus parricidis haberetur. 2 Atque ita ueluti purificato regno bellum Cadusiis infert. 3 In eo aduersus prouocatorem hostium Codomannus quidam cum omnium fauore processisset, hoste caeso uictoriam suis pariter et prope amissam gloriam restituit. 4 Ob haec decora idem Codomannus praeficitur Armeniis. 5 Interiecto deinde tempore post mortem Ochi regis ob memoriam pristinae uirtutis rex a populo constituitur, Darii nomine, ne quid regiae maiestati deesset, honoratus, 6 bellumque cum Alexandro Magno diu uariante fortuna magna uirtute gessit. 7 Postremo uictus ab Alexandro et a cognatis occisus uitam pariter cum Persarum regno finiuit.
____________
M YO S C def.
1
1 ariaretes p D : aralratus t arirates i ariaratus edd.
6 a tanta inmanitate tpi : aut sceleris immanitas D.
2
2 aspasian VQ pi : astasian AG astaxian D.
3
3 codomannus tp : godomannis EF godomannus LD || processisset tpi Gal. See. : processit et D Rue. || gloriam - 11,2,8 adfirmauerit def. F.
|
|