B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Iustinus
floruit ca. 350 p. Chr. n.
     
   


E p i t o m a
H i s t o r i a r u m   P h i l i p p i c a r u m
P o m p e i i   T r o g i


L i b e r   X I I I

_________________________________________________

XIII
1 2 3 4 5 6 7 8 

gallice    1    app. 1
1 Extincto in ipso aetatis ac uictoriarum flore Alexandro Magno triste apud omnes tota Babylonia silentium fuit. 2 Sed nec deuictae gentes fidem nuntio habuerunt quod ut inuictum regem ita inmortalem esse crediderant, 3 recordantes quotiens praesenti morte ereptus esset, quam saepe pro amisso repente se non sospitem tantum suis, uerum etiam uictorem obtulisset. 4 Vt uero mortis eius fides adfuit, omnes barbarae gentes paulo ante ab eo deuictae non ut hostem eum, sed ut parentem luxerunt. 5 Mater quoque Darii regis, quae amisso filio a fastigio tantae maiestatis in captiuitatem redacta indulgentia uictoris in eam diem uitae non paenituerat, audita morte Alexandri mortem sibi ipsa consciuit, 6 non quod hostem filio praeferret, sed quod pietatem filii in eo quem ut hostem timuerat, experta esset. 7 Contra Macedones uersa uice non ut ciuem ac tantae maiestatis regem, uerum ut hostem amissum gaudebant, et seueritatem nimiam et adsidua belli pericula execrantes. 8 Huc accedebat, quod principes regnum et imperia, uulgus militum thesauros et grande pondus auri uelut inopinatam praedam spectabant, illi successionem regni, hi opum ac diuitiarum hereditatem cogitantes. 9 Erant enim in thesauris L milia talentum et in annuo uectigali tributo tricena milia. 10 Sed nec amici Alexandri frustra regnum spectabant. Nam eius uirtutis ac uenerationis erant ut singulos reges putares ; 11 quippe ea formae pulchritudo et proceritas corporis et uirium ac sapientiae magnitudo in omnibus fuit, ut qui eos ignoraret, non ex una gente, sed ex toto terrarum orbe electos iudicaret. 12 Neque enim umquam ante Macedonia uel ulla gens alia tam clarorum uirorum prouentu floruit, quos primo Philippus, mox Alexander tanta cura legerat, ut non tam ad societatem belli quam in successionem regni electi uiderentur. 14 Quis igitur miretur talibus ministris orbem terrarum uictum, cum exercitus Macedonum tot non ducibus, sed regibus regeretur ? 15 qui numquam sibi repperissent pares, si non inter se concurrissent, multosque Macedonia pro uno Alexandros habuisset, nisi Fortuna eos aemulatione uirtutis in perniciem mutuam armasset.
 
gallice    2    app. 2
1 Ceterum occiso Alexandro non ut laeti ita et securi fuere omnibus unum locum conpetentibus, 2 nec minus milites quam inuicem se timebant, quorum et libertas solutior et fauor incertus erat. 3 Inter ipsos uero aequalitas discordiam augebat nemine tantum ceteros excedente, ut ei aliquis se submitteret. 4 Armati itaque in regiam coeunt ad formandum rerum praesentium statum. 5 Perdicca censet Roxanes expectari partum, quae exacto mense octauo matura iam ex Alexandro erat, et si puerum peperisset, hunc dari successorem patri. 6 Meleager negat differenda in partus dubios consilia, neque expectandum, dum reges sibi nascerentur, cum iam genitis uti liceret ; 7 seu puer illis placeat, esse Pergami filium Alexandri natum ex Barsine, nomine Herculem, 8 seu mallent iuuenem, esse in castris fratrem Alexandri Arridaeum, comem et cunctis non suo tantum, uerum et patris Philippi nomine acceptissimum. 9 Ceterum Roxanen esse originis Persicae, nec esse fas ut Macedonibus ex sanguine eorum quorum regna deleuerint, reges constituantur, 10 quod nec ipsum Alexandrum uoluisse dicit ; denique morientem nullam de eo mentionem habuisse. 11 Ptolomeus recusabat regem Arridaeum non propter maternas modo sordes, quod ex Larissaeo scorto nasceretur, sed etiam propter ualetudinem maiorem quam patiebatur, ne ille nomen regis, alius imperium teneret ; 12 melius esse ex his legi qui prae uirtute regi suo proximi fuerint, qui prouineias regant, quibus bella mandentur, quam sub persona regis indignorum imperio subiciantur 13 Vicit Perdiccae sententia consensu uniuersorum. 14 Placuit itaque Roxanes expectari partum, et, si puer natus fuisset, tutores Leonatum et Perdiccam et Crateron et Antipatrum constituunt confestimque in tutorum obsequia iurant.
 
gallice    3    app. 3
1 Cum equites quoque idem fecissent, pedites indignati nullas sibi consiliorum partes relictas Arridaeum, Alexandri fratrem, regem appellant satellitesque illi ex turba sua legunt et nomine Philippi patris uocari iubent. 2 Quae cum nuntiata equitibus essent, legatos ad mitigandos eorum animos duos ex proceribus, Attalum et Meleagrum mittunt, qui potentiam ex uulgi adulatione quaerentes omissa legatione militibus consentiunt. 3 Statim et seditio creuit, ubi caput et consilium habere coepit. 4 Tum ad delendum equitatum cuncti in regiam armati inrumpunt, 5 quo cognito equites trepidi ab urbe discedunt castrisque positis et ipsi pedites terrere coeperunt. 6 Sed nec procerum inter se odia cessabant. 7 Attalus ad interficiendum Perdiccam, ducem partis alterius, mittit ; 8 ad quem armatum et ultro prouocantem cum accedere percussores ausi non fuissent, tanta constantia Perdiccae fuit ut ultro ad pedites ueniret et in contionem uocatos edoceret, quod facinus molirentur. 9 Respicerent contra quos arma sumpsissent : non illos Persas, sed Macedonas, non hostes, sed ciues esse, plerosque etiam cognatos eorum, certe conmilitones, eorundem castrorum ac periculorum socios ; 10 edituros deinde egregium hostibus suis spectaculum, ut quorum armis uictos se doleant, eorum mutuis caedibus gaudeant, parentaturosque sanguine suo manibus hostium a se interfectorum.
 
gallice    4    app. 4
1 Haec cum pro singulari facundia sua Perdicca perorasset, adeo mouit pedites, ut probato consilio eius dux ab omnibus legeretur. 2 Tum equites in concordiam reuocati in Arridaeum regem consentiunt. 3 Seruata est portio regni Alexandri filio, si natus esset. 4 Haec agebantur posito in medio Alexandri corpore, ut maiestas eius testis decretorum esset. 5 His ita compositis Macedoniae et Graeciae Antipater praeponitur, regiae pecuniae custodia Cratero traditur, castrorum et exercitus et rerum cura Meleagro et Perdiccae adsignatur ; 6 iubeturque Arridaeus rex corpus Alexandri in Hammonis templum deducere. 7 Tunc Perdicca, infensus seditionis auctoribus, repente ignaro collega lustrationem castrorum propter mortem regis in posterum edicit 8 Postquam armatum exercitum in campo constituit, consentientibus uniuersis euocatos dum transit, de singulis manipulis seditiosos supplicio tradi occulte iubet. 9 Reuersus inde inter principes prouincias diuidit, simul ut et aemulos remoueret et munus imperii beneficii sui faceret. 10 Prima Ptolomeo Aegyptus et Africae Arabiaeque pars sorte uenit, quem ex gregario milite Alexander uirtutis causa prouexerat ; 11 cui ad tradendam prouinciam Cleomenes, qui Alexandriam aedificauerat, datur. 12 Confinem huic prouinciae Syriam Laomedon Mytilenaeus, Ciliciam Philotas accipiunt. 13 Pitho Illyrius Mediae maiori, Atropatos minori, socer Perdiccae, praeponitur. 14 Susiana gens Coeno, Phrygia maior Antigono, Philippi filio, adsignatur. 15 Lyciam et Pamphyliam Nearchus, Cariam Cassander, Lydiam Menander sortiuntur. 16 Leonato minor Phrygia euenit ; Thracia et regiones Pontici maris Lysimacho, Cappadocia cum Paphlagonia Eumeni data 17 Summus castrorum tribunatus Seleuco, Antiochi filio, cessit. 18 Stipatoribus regis satellitibusque Cassander, filius Antipatri, praeficitur. 19 In Bactriana ulteriore et Indiae regionibus priores praefecti retenti. 20 Seras inter amnes Hydaspem et Indum Taxiles habebat. 21 In colonias in Indis conditas Pithon, Agenoris filius, mittitur. Parapamenos, finem Caucasi montis, Oxyartes accepit. 22 Arachossi Cedrossique Sibyrtio traduntur ; Drancae et Arei Stasanori. 23 Bactrianos Amyntas sortitur, Sogdianos Sicheos Staganor, Parthos Philippus, Hyrcanos Phrataphernes, Carmanos Tleptolemus, Persas Peucestes, Babylonios Archon Pellaeus, Arcesilaus Mesopotamiam. 24 Cum haec diuisio uelut fatale munus singulis contigisset, ita magna incrementorum memoria plurimis fuit, 25 siquidem non magno post tempore, quasi regna, non praefecturas diuisissent, sic reges ex praefectis facti magnas opes non sibi tantum parauerunt, uerum etiam posteris reliquerunt.
 
gallice    5    app. 5
1 Dum haec in Oriente aguntur, in Graecia Athenienses et Aetoli bellum, quod iam uiuo Alexandro mouerant, summis uiribus instruebant. 2 Causae belli erant quod reuersus ab India Alexander epistulas in Graeciam scripserat, quibus omnium ciuitatium exules, praeter caedis damnati, restituebantur. 3 Quae recitatae praesenti uniuersa Graecia in mercatu Olympico magnos motus fecerant, 4 quia plurimi non legibus pulsi patria, sed per factionem principum fuerant, uerentibus isdem principibus ne reuocati potentiores in re publica fierent. 5 Palam igitur iam tunc multae ciuitates libertatem bello uindicandam fremebant. 6 Principes tamen omnium Athenienses et Aetoli fuere. 7 Quod cum nuntiatum Alexandro esset, mille naues longas sociis imperari praeceperat, quibus in Occidente bellum gereret, excursurusque cum ualida manu fuerat ad Athenas delendas. 8 Igitur Athenienses contracto XXX milium exercitu et ducentis nauibus bellum cum Antipatro, cui Graecia sorte euenerat, gerunt eumque detractantem proelium et Heracleae urbis moenibus tuentem se obsidione cingunt. 9 Eodem tempore Demosthenes, Atheniensis orator, pulsus patria ob crimen accepti ab Harpago auri, qui crudelitatem Alexandri fugerat, quod ciuitatem in eiusdem Alexandri bellum inpelleret, forte Megaris exulabat. 10 Qui ut missum ab Atheniensibus Hyperidem legatum cognouit, qui Peloponnesum in societatem armorum sollicitaret, secutus eum Sicyona, Argos et Corinthum ceterasque ciuitates eloquentia sua Atheniensibus iunxit. 11 Ob quod factum missa ab Atheniensibus obuiam naui ab exilio reuocatur. 12 Interim in obsidione Antipatri Leosthenes, dux Atheniensium, telo a muris in transeuntem iacto occiditur. 13 Quae res tantum animorum Antipatro dedit, ut etiam uallum rescindere auderet. 14 Auxilium deinde a Leonato per legatos petit, qui cum uenire cum exercitu nuntiatus esset, obuii ei Athenienses cum instructis copiis fuere, ibique equestri proelio graui uulnere ictus extinguitur. 15 Antipater tametsi auxilia sua uideret uicta, morte tamen Leonati laetatus est ; quippe et aemulum sublatum et uires eius accessisse sibi gratulabatur. 16 Statim igitur exercitu eius recepto, cum par hostibus etiam proelio uideretur, solutus obsidione in Macedoniam concessit. 17 Graecorum quoque copiae finibus Graeciae hoste pulso in urbes dilapsae.
 
gallice    6    app. 6
1 Interea Perdicca bello innoxio Ariarathi, regi Cappadocum, inlato proelio uictor nihil praemii praeter uulnera et pericula rettulit. 2 Quippe hostes ab acie in urbem recepti occisis coniugibus et liberis domos quisque suas cum omnibus copiis incenderunt ; 3 eoque congestis etiam seruitiis semet ipsi praecipitant, ut nihil hostis uictor suarum rerum praeter incendii spectaculo frueretur. 4 Inde, ut uiribus auctoritatem regiam adquireret, ad nuptias Cleopatrae, sororis Alexandri Magni et alterius Alexandri quondam uxoris, non aspernante Olympiade, matre eius, intendit, 5 sed prius Antipatrum sub adfinitatis obtentu capere cupiebat. 6 Itaque fingit se in matrimonium filiam eius petere, quo facilius ab eo supplementum tironum ex Macedonia obtineret. 7 Quem dolum praesentiente Antipatro, dum duas eodem tempore uxores quaerit, neutram obtinuit. 8 Post haec bellum inter Antigonum et Perdiccam oritur. 9 Antigono Crateros et Antipater auxilium ferebant, qui facta cum Atheniensibus pace Polyperconta Graeciae et Macedoniae praeponunt. 10 Perdicca, alienatis rebus, Arridaeum et Alexandri Magni filium, in Cappadocia, quorum cura illi mandata fuerat, de summa belli in consilium adhibet. 11 Quibusdam placebat bellum in Macedoniam transferri ad ipsum fontem et caput regni ubi et Olympias esset, mater Alexandri, 12 non mediocre momentum partium et ciuium fauor propter Alexandri Philippique nomina ; 13 sed in rem uisum est ab Aegypto incipere, ne in Macedoniam profectis Asia a Ptolomeo occuparetur. 14 Eumeni praeter prouincias, quas acceperat, Paphlagonia et Caria et Lycia et Phrygia adiciuntur. 15 Ibi Crateron et Antipatrum opperiri iubetur ; adiutores ei dantur cum exercitibus suis frater Perdiccae Alcetas et Neoptolemus ; 16 Clito cura classis traditur ; Cilicia Philotae adempta Philoxeno datur ; ipse Perdicca Aegyptum cum ingenti exercitu petit. 17 Sic Macedonia in duas partes discurrentibus ducibus in sua uiscera armatur, ferrumque ab hostili bello in ciuilem sanguinem uertit, exemplo furentium manus ac membra sua ipsa caesura. 18 Sed Ptolomeus in Aegypto sollerti industria magnas opes parabat. 19 Quippe et Aegyptios insigni moderatione in fauorem sui sollicitauerat et reges finitimos beneficiis obsequiisque deuinxerat ; 20 terminos quoque imperii adquisita Cyrene urbe ampliauerat factusque iam tantus erat, ut non tam timeret hostes quam timendus ipse hostibus esset.
 
gallice    7    app. 7
1 Cyrene autem condita fuit ab Aristaeo, cui nomen Battos propter linguae obligationem fuit. 2 Huius pater Grinus, rex Therae insulae, cum ad oraculum Delphos propter dedecus adulescentis filii nondum loquentis deum deprecaturus uenisset, responsum accepit quo iubebatur filius eius Battos Africam petere et urbem Cyrenen condere ; usum ibi linguae accepturum. 3 Cum responsum ludibrio simile uideretur propter solitudinem Therae insulae ex qua coloni ad urbem condendam in Africam tam uastae regionis proficisci iubebantur, res omissa est. 4 Interiecto deinde tempore uelut contumaces pestilentia deo parere conpelluntur, quorum tam insignis paucitas fuit, ut uix unam nauem conplerent. 5 Cum uenissent in Africam, pulsis accolis montem Cyran et propter amoenitatem loci et propter fontis ubertatem occupauere. 6 Ibi Battos, dux eorum, linguae nodis solutis loqui primum coepit, quae res animos eorum ex promissis dei iam parte percepta in reliquam spem condendae urbis accendit. 7 Positis igitur castris opinionem ueteris fabulae accipiunt, Cyrenen, eximiae pulchritudinis uirginem, a Thessaliae monte Pelio ab Apolline raptam perlatamque in eiusdem montis iuga, cuius collem occupauerant, a deo repletam quattuor pueros peperisse, Nomium, Aristaeum, Autuchum, Agraeum ; 8 missos a patre Hypseo, rege Thessaliae, qui perquirerent uirginem, loci amoenitate captos in isdem terris cum uirgine resedisse ; 9 ex his pueris tres adultos in Thessaliam reuersos auita regna recepisse ; 10 Aristaeum in Arcadia late regnasse, eumque primum et apium et mellis usum et lactis ad coagula hominibus tradidisse solstitialisque ortus sideris primum inuenisse. 11 Quibus auditis Battos uirginis nomine ex dei responsis agnito urbem Cyrenen condidit.
 
gallice    8    app. 8
1 Igitur Ptolomeus huius urbis auctus uiribus bellum in aduentum Perdiccae parabat. 2 Sed Perdiccae plus odium adrogantiae quam uires hostium nocebat, quam exosi etiam socii ad Antipatrum gregatim profugiebant. 3 Neoptolemus quoque in auxilium Eumeni relictus non solum transfugere, uerum etiam prodere partium exercitum uoluit. 4 Quam rem cum praesensisset Eumenes, cum proditore decernere proelio necesse habuit. 5 Victus Neoptolemus ad Antipatrum et Polyperconta profugit eisque persuadet, ut continuatis mansionibus laeto ex uictoria et securo fuga sua Eumeni superueniant. 6 Sed res Eumenen non latuit. Itaque insidiae in insidiatores uersae, et qui securum adgressuros se putabant, securis in itinere et peruigilio noctis fatigatis occursum est. 7 In eo proelio Polypercon occiditur. 8 Neoptolemus quoque cum Eumene congressus diu mutuis uulneribus acceptis conluctatus est ; in summa uictus occumbit. 9 Victor igitur duobus proeliis continuis Eumenes adflictas partes transitione sociorum paululum sustentauit. 10 Ad postremum tamen Perdicca occiso ab exercitu hostis cum Pithone et lllyrio et Alceta, fratre Perdiccae, appellatur bellumque aduersus eos Antigono decernitur.

____________


YO S C def.
a 2,1 ceterum usque ad 18,5,7 datum def. M

      1
4 eum EF D Rue. : eius L om. tp Gal. See.
9 uectigali tpi : -lis D || ac post uectigali add. Rue. || tributo secl. Gal.
10 sed nec pi D Gal. See. : sed t nec Rue.
12 ante t D Gal. See. : -ea pi Rue.
15 pro uno D Rue. : prouincia tpi Gal. See.

      2
1 a ceterum usque ad 18,5,7 datum def. M.
3 aliquis se submitteret VQ PZ i : se aliquis submitteret X D aliqui submitteretur AG.
4 formandum pi D Rue. Gal. : fir- t See.
6 sibi om. t.
10 de eo tpi D See. : de ea Rue. Gal.
11 teneret tp D Gal. See. : gereret i Rue.
12 prae uirtute tpi See. : uirtute D per uirtutem Rue. pro uirtute Gal. || ut post quam add. Rue.

      3
1 turba pi D Rue. Gal. : tribu t See.
2 mittunt post animos trans. i Rue.
4 delendum pi D : deligan- t.
8 prouocantem pi D : u- t.

      4
4 agebantur i D Rue. : -nt tp Gal. See.
5 rerum W Gal. : regum Rue. Gal.
9 et aemulos remoueret A2GQ i Rue. See. : A. r. A1 V p Gal. r. A. D.
10 arabiaeque pi D : asiae libyaeque t.
11 tradendam W : tractandam edd. || datur W : additur Gal. See. adiutor datur Rue.
12 laomedon Q1 D edd. : laumenon t laudemon p laumenom i.
18 regis t D Gal. : -iis pi Rue. See.
19 ulteriore et W Gal. See. : -iusque et in Rue.
20 seras tpi See. : sed res D terras Gal. Rue.
21 parapamenos W See. : -eson Rue. Gal.
22 cedrossique edd. : cerdussiq- AG p cerosiq- Q cerdossyq- E cerdossiq- V FL cedrosiq- D || drancae tp D See. : dramcae E dracae F draccae L drangae Rue. Gal.
23 sicheos D : sulceos tpi soleus edd. et post uerbum sign. See. || staganor edd. ; stagnos t staganos PX i staganes Z stacanos D.
24 cum om. tp Gal. See. || memoria tpi See. : materia D Rue. Gal.

      5
2 scripserat tp D Gal. See. : mis- i Rue.
3 olympico Rue. : olympiaco t Gal. See. olimpico pi D || fecerant p D Rue. : -runt ti Gal. See.
4 fuerant pi D Rue. Gal. : -runt t See.
9 harpago W See. : -palo Gal. See. || fugerat - alexandri om. D || quod W Gal. See. : quo Rue.
10 peloponnesum i D Rue. See. : -neson AGV1 Q1 -nenses V2 Q2 Gal. -neso p.
13 rescindere auderet p : rescinderet t rescindere auderent i praecidere auderet D.
14 obuii tp D Gal. See. : -iam i Rue. || fuere W Gal. See. : iuere Rue.

      6
1 bello innoxio D Rue. : b. t Gal. See. b. noxio i b. innoxiori i.
3 eoque i D Rue. : eodem tp Gal. See.
10 alienatis rebus tpi Gal. : alienatibus regibus D adlatis regibus Rue. alienatis regibus See. || arridaeum W Gal. : -eo Rue. See. || alexandri W Gal. : -ro Rue. See. || filium W Gal. : filio Rue. See. || cappadocia t E D Gal. See. : -am p FL Rue. || amicos post belli add. Rue. See.
12 et ciuium fauor W Gal. Rue. : ex c. -re Rue.
15 suis om. t.
20 hostes pi D Rue. : -em t Gal. See.

      7
1 battos Rue. See. : baccos AG bactos VQ PX i bacteos Z betos D batto Gal.
2 grinus edd. : cirnus tp circinus i erinnus D.
4 *** ante quorum sign. Rue.
11 nomine ex dei responsis i Rue. : n. ex r. tp Gal. See. ex dei n. D.

      8
2 adrogantiae quam tp Gal. See. : ex arrogantiam E1 F ex arrogantia quam E2 Rue. et arrogantiam L et arrogantia quam D || nocebat tpi : -ant D || et ante illyrio secl. edd.