gallice 1 app. 1
1 Dum haec in Sicilia geruntur, interim in Graecia dissidentibus inter se bello Ptolomeo Cerauno et Antiocho et Antigono regibus, 2 omnes ferme Graeciae ciuitates ducibus Spartanis, uelut occasione data ad spem libertatis erectae, missis inuicem legatis, per quos in societatis foedera alligarentur, in bellum prorumpunt 3 et, ne cum Antigono, sub cuius regno erant,bellum coepisse uiderentur socios eius Aetolos adgrediuntur, 4 causas belli praetendentes, quod consensu Graeciae sacratum Apollini Cirraeum campum per uim occupassent. 5 Huic bello ducem deligunt Area, qui adunato exercitu urbes sataque in his campis posita depopulatur, quae auferri non poterant incendit. 6 Quod cum e montibus conspicati pastores Aetolorum essent, congregati admodum quingenti sparsos hostes ignorantesque quanta manus esset, quoniam conspectum illis metus et incendiorum fumus abstulerat, consectantur trucidatisque admodum nouem milibus praedones in fugam uerterunt. 7 Reparantibus deinde Spartanis bellum auxilium multae ciuitates negauerunt, existimantes dominationem eos, non libertatem Graeciae, quaerere. 8 Interea inter reges bellum finitur ; nam Ptolomeus pulso Antigono cum regnum totius Macedoniae occupasset, pacem cum Antiocho facit adfinitatemque cum Pyrro rege data ei in matrimonium filia sua iungit.
gallice 2 app. 2
1 Exinde externo metu deposito inpium et facinorosum animum ad domestica scelera conuertit insidiasque Arsinoae, sorori suae, instruit, quibus et filios eius uita et ipsam Cassandreae urbis possessione priuaret. 2 Primus ei dolus fuit simulato amore sororis matrimonium petere ; aliter enim ad sororis filios, quorum regnum occupauerat, quam concordiae fraude peruenire non poterat. 3 Sed nota scelerata Ptolomei uoluntas sorori erat. 4 Itaque non credenti mandat uelle se cum filiis eius regni consortium iungere ; cum quibus non ideo se armis contendisse, quoniam eripere his regnum, sed quod id facere sui muneris uellet. 5 In hoc mitteret arbitrum iuris iurandi, quo praesente apud deos patrios quibus uellet obsecrationibus se obligaret. 6 Incerta Arsinoe quid ageret : si mitteret, decipi periurio, si non mitteret, prouocare rabiem fraternae crudelitatis timebat. 7 Itaque plus liberis quam sibi timens, quos matrimonio suo protecturam se arbitrabatur, mittit ex amicis suis Dionem ; quo perducto in sanctissimum Iouis templum ueterrimae Macedonum religionis Ptolomeus sumptis in manus altaribus, contingens ipsa simulacra et puluinaria deorum inauditis ultimisque execratiouibus adiurat 9 se sincera fide sororis matrimonium petere nuncupaturumque se eam reginam, neque in contumeliam eius se aliam uxorem aliosue quam filios eius liberos habiturum 10 Arsinoe postquam et spe inpleta est et metu soluta, ipsa cum fratre conloquitur, cuius uultus et blandientes oculi cum fidem non minorem quam ius iurandum promitterent, reclamante Ptolomeo filio fraudem subesse, in matrimonium fratris concedit.
gallice 3 app. 3
1 Nuptiae magno apparatu laetitiaque omnium celebrantur. 2 Ad contionem quoque uocato exercitu capiti sororis diadema inponit reginamque eam appellat. 3 Quo nomine in laetitiam effusa Arsinoe, quia quod morte Lysimachi, prioris mariti, amiserat recepisset, ultro uirum in urbem suam Cassandream inuitat, cuius urbis cupiditate fraus struebatur. 4 Praegressa igitur uirum diem festum urbi in aduentum eius indicit, domos, templa ceteraque omnia exornari iubet, aras ubique hostiasque disponi ; 5 filios quoque suos, Lysimachum sedecim annos natum, Philippum triennio minorem, utrumque forma insignem, coronatos occurrere iubet. 6 Quos Ptolomeus ad celandam fraudem cupide et ultra modum uerae adfectionis amplexus osculis diu fatigat. 7 Vbi ad portam uentum est, occupari arcem iubet, pueros interfici, qui cum ad matrem confugissent, in gremio eius inter ipsa oscula trucidantur. 8 Proclamante Arsinoe, quid tantum nefas aut nubendo aut post nuptias contraxisset ; pro filiis saepe se percussoribus obtulit, frequenter corpore suo puerorum corpora amplexata protexit uulneraque excipere, quae liberis intendebantur, uoluit. 9 Ad postremum etiam spoliata funeribus filiorum scissa ueste et crinibus sparsis cum duobus seruulis ex urbe protracta Samothraciam in exilium abiit, eo miserior quod mori ei cum filiis non licuit. 10 Sed nec Ptolomeo inulta scelera fuerunt ; quippe diis inmortalibus tot periuria et tam cruenta parricidia uindicantibus breui post a Gallis spoliatus regno captusque uitam ferro, ut meruerat, amisit.
gallice 4 app. 4
1 Namque Galli abundante multitudine, cum eos non caperent terrae, quae genuerant, CCC milia hominum ad sedes nouas quaerendas uelut uer sacrum miserunt. 2 Ex his portio in Italia consedit quae et urbem Romanam captam incendit 3 et portio Illyricos sinus ducibus auibus - nam augurandi studio Galli praeter ceteros callent - per strages barbarorum penetrauit et in Pannonia consedit ; gens aspera, audax, bellicosa, quae prima post Herculem, cui ea res uirtutis admirationem et inmortalitatis fidem dedit, Alpium inuicta iuga et frigore intractabilia loca tran-scendit. 5 Ibi domitis Pannoniis per multos annos cum finitimis uaria bella gesserunt. 6 Hortante deinde successu diuisis agminibus alii Graeciam, alii Macedoniam omnia ferro proterentes petiuere, 7 tantusque terror Gallici nominis erat, ut etiam reges non lacessiti ultro pacem ingenti pecunia mercarentur. 8 Solus rex Macedoniae Ptolomeus aduentum Gallorum intrepidus audiuit eisque cum paucis et incompositis, quasi bella non difficilius quam scelera patrarentur, parricidiorum furiis agitatus occurrit. 9 Dardanorum quoque legationem XX milia armatorum in auxilium offerentem spreuit, addita insuper contumelia, actum de Macedonia dicens si, cum totum Orientem soli domuerint, nunc in uindictam finium Dardanis egeant ; 10 milites se habere filios eorum qui sub Alexandro rege stipendia toto orbe terrarum uictores fecerint. 11 Quae ubi Dardano regi nuntiata sunt, inclitum illud Macedoniae regnum breui inmaturi iuuenis temeritate casurum dixit.
gallice 5 app. 5
1 Igitur Galli duce Belgio ad temptandos Macedonum animos legatos ad Ptolomeum mittunt, offerentes pacem, si emere uelit ; 2 sed Ptolomeus inter suos belli metu pacem Gallos petere gloriatus est. 3 Nec minus ferociter se legatis quam inter amicos iactauit, aliter se pacem daturum negando nisi principes suos obsides dederint et arma tradiderint ; non enim fidem se nisi inermibus habiturum. 4 Renuntiata legatione risere GaIli, undique adclamantes breui sensurum, sibi an illi consulentes pacem obtulerint. 5 Interiectis diebus proelium conseritur ; uicti Macedones caeduntur ; 6 Ptolomeus multis uulneribus saucius capitur ; caput eius amputatum et lancea fixum tota acie ad terrorem hostium circumfertur. 7 Paucos ex Macedonibus fuga seruauit ; ceteri aut capti aut occisi. 8 Haec cum nuntiata per omnem Macedoniam essent, portae urbium clauduntur, luctu omnia replentur : 9 nunc orbitatem amissorum filiorum dolebant, nunc excidia urbium metuebant, nunc Alexandri Philippique, regum suorum, nomina sicuti numina in auxilium uocabant : 10 sub illis se non solum tutos, uerum etiam uictores orbis terrarum extitisse ; 11 ut tuerentur patriam suam quam gloria rerum gestarum caelo proximam reddidissent, ut opera adflictis ferrent quos furor et temeritas Ptolomei regis perdidisset, orabant. 12 Desperantibus omnibus non uotis agendum Sosthenes, unus de Macedonum principibus, ratus contracta iuuentute et Gallos uictoria exultantes conpescuit et Macedoniam ab hostili populatione defendit. 13 Ob quae uirtutis beneficia multis nobilibus regnum Macedoniae adfectantibus ignobilis ipse praeponitur, 14 et cum rex ab exercitu appellatus esset, ipse non in regis, sed in ducis nomen iurare milites conpulit.
gallice 6 app. 6
1 Interea Brennus, quo duce portio Gallorum in Graeciam se effuderat, audita uictoria suorum, qui Belgio duce Macedonas uicerant, indignatus parta uictoria opimam praedam et Orientis spoliis onustam tam facile relictam esse, ipse adunatis CL milibus peditum et XV milibus equitum in Macedoniam inrumpit. 2 Cum agros uillasque popularetur, occurrit ei cum instructo exercitu Macedonum Sosthenes ; sed pauci a pluribus, et trepidi a ualentibus facile uincuntur. 3 Itaque cum uicti se Macedones intra muros urbium condidissent, uictor Brennus nemine prohibente totius Macedoniae agros depraedatur. 4 Inde quasi terrena iam spolia sorderent, animum ad deorum inmortalium templa conuertit, scurriliter iocatus locupletes deos largiri hominibus oportere. 5 Statim igitur Delphos iter uertit, praedam religioni, aurum offensae deorum inmortalium praeferens ; quos nullis opibus egere, ut qui eas largiri hominibus soleant, adfirmabat. 6 Templum autem Apollinis Delphis positum est in monte Parnaso, in rupe undique inpendente ; ibi ciuitatem frequentia hominum fecit, qui admiratione maiestatis undique concurrentes in eo saxo consedere. 7 Atque ita templum et ciuitatem non muri, sed praecipitia, nec manu facta, sed naturalia praesidia defendunt, prorsus ut incertum sit, utrum munimentum loci an maiestas dei plus hic admirationis habeat. 8 Media saxi rupes in formam theatri recessit. Quamobrem et hominum clamor et si quando accedit tubarum sonus, personantibus et respondentibus inter se rupibus multiplex audiri ampliorque quam editur resonare solet. Quae res maiorem maiestatis terrorem ignaris rei et admirationem stupentibus plerumque adfert. 9 In hoc rupis amfractu media ferme montis altitudine planities exigua est, atque in ea profundum terrae foramen quod in oracula patet, ex quo frigidus spiritus ui quadam uelut uento in sublime expulsus mentes uatum in uecordiam uertit inpletasque deo responsa consulentibus dare cogit. 10 Multa igitur ibi et opulenta regum ac populorum uisuntur munera quaeque magnificentia sui reddentium uota gratam uoluntatem et deorum responsa manifestant.
gallice 7 app. 7
1 Igitur Brennus cum in conspectu haberet templum, diu deliberauit an confestim rem adgrederetur an uero fessis uia militibus noctis spatium ad resumendas uires daret. 2 Aenianum et Thessalorum duces, qui se ad praedae societatem iunxerant, amputari moras iubebant dum inparati hostes et recens aduentus sui terror esset ; 3 interiecta nocte et animos hostibus, forsitan et auxilia accessura, et uias, quae tunc pateant, obstructum iri. 4 Sed Gallorum uulgus ex longa inopia, ubi primum uino ceterisque commeatibus referta rura inuenit, non minus abundantia quam uictoria laetum per agros se sparserat, desertisque signis ad occupanda omnia pro uictoribus uagabantur. Quae res dilationem Delphis dedit. 6 Prima namque opinione aduentus Gallorum prohibiti agrestes oraculis feruntur messes uinaque uillis efferre. 7 Cuius rei salutare praeceptum non prius intellectum est quam uini ceterarumque copiarum abundantia uelut mora Gallis obiecta auxilia finitimorum conuenere. 8 Prius itaque urbem suam Delphi aucti uiribus sociorum permuniuere quam Galli uino uelut praedae incubantes ad signa reuocarentur. 9 Habebat Brennus lecta ex omni exercitu peditum sexaginta quinque milia ; Delphorum sociorumque non nisi quattuor milia milites erant, 10 quorum contemptu Brennus.ad acuendos suorum animos praedae ubertatem omnibus ostendebat statuasque cum quadrigis, quarum ingens copia procul uisebatur, solido auro fusas esse plusque in pondere quam in specie habere praedae adfirmabat.
gallice 8 app. 8
1 Hac adseueratione incitati Galli, simul et hesterno mero saucii, sine respectu periculorum in bellum ruebant. 2 Contra Delphi plus in deo quam in uiribus rem ponentes cum contemptu hostium resistebant scandentesque Gallos e summo montis uertice partim saxis, partim armis obruebant. 3 In hoc partium certamine repente uniuersorum templorum antistites, simul et ipsae uates sparsis crinibus cum insignibus atque infulis pauidi uecordesque in primam pugnantium aciem procurrunt. 4 Aduenisse deum clamant eumque se uidisse desilientem in templum per culminis aperta fastigia, dum omnes opem dei suppliciter inplorant, iuuenem supra humanum modum insignis pulchritudinis, 5 comitesque ei duas armatas uirgines ex propinquis duabus Dianae Mineruaeque aedibus occurrisse ; 6 nec oculis tantum haec se perspexisse, audisse etiam stridorem arcus ac strepitum armorum. 7 Proinde ne cunctarentur diis autesignanis hostem caedere et uictoriae deorum socios se adiungere summis obsecrationibus monebant. 8 Quibus uocibus incensi omnes certatim in proelium prosiliunt. 9 Praesentiam dei et ipsi statim sensere, nam et terrae motu portio montis abrupta Gallorum strauit exercitum et confertissimi cunei non sine uulneribus hostium dissipati ruebant. 10 Insecuta deinde tempestas est, quae grandine et frigore saucios ex uulneribus absumpsit. 11 Dux ipse Brennus cum dolorem uulnerum ferre non posset, pugione se finiuit. 12 Alter ex ducibus punitis belli auctoribus cum decem milibus sauciorum citato agmine Graecia excedit. 13 Sed nec fugientibus fortuna commodior fuit, siquidem pauidis nulla sub tectis acta nox, nullus sine labore et periculo dies ; 14 adsidui imbres et gelu nix concreta et fames et lassitudo et super haec maximum peruigilise malum miseras infelicis belli reliquias obterebant. 15 Gentes quoque nationesque, per quas iter habebant, palantes uelut praedam sectabantur. 16 Quo pacto euenit, ut nemo ex tanto exercitu qui paulo ante fiducia uirium etiam deos contemnebat, uelut ad memoriam tantae cladis superesset.
____________
M YO def.
1
1 cerauno tpi : -nio CD.
4 causas tpi : -sam CD || consensu tpi : -nsum CD.
5 area tpi : -ean CD || urbes sataque p CD See. : urbis sataque i urbe itaque t urbem circaque Gal. urbes sataque Rue.
6 metus . . . abstulerat W See. : montes . . . -rant Rue. Gal. || trucidatisque tpi : -antque CD || uerterunt tpi : -tunt CD.
7 his post bellum add. CD || eos ante dominationem trans. t See.
8 filia sua tpi : -am -am CD.
2
1 instruit tpi : struit CD || filios tpi : -lium CD.
2 amore tpi : m- CD.
6 si mitteret tpi : similiter CD.
8 manus tpi : -nibus CD.
10 non om. CD || reclamante tpi : c- CD.
3
3 inuitat . . . cupiditate tpi : inuit ad -em CD.
4 templa ceteraque ti Gal. See. : templaque cetera p et templa itineraque CD templa itineraque Rue. || ubique tpi : ubi CD || disponi tpi Gal. See. : -nit CD Rue.
5 sedecim tpi : VI CD || post coro[natos usque ad 4,4 iu]ga def. CD.
8 quid t See. : quis PX quod Z EFS Gal. quo L Rue.
4
4 a iu]ga et rursus inc. CD.
6 proterentes pi CD Rue. : prosternentes t Gal. See.
9 uindictam tpi : -ta CD.
11 inmaturi om. CD.
5
1 uelit tpi : -int CD.
4 renuntiata tpi : pern- CD.
7 et ante ceteri add. CD.
11 proximam tpi : -a CD.
12 macedonum principibus pi Gal. : p. m. t See. -niae p. CD Rue. || ratus tpi : dari CD.
6
1 ipse om. CD.
2 exercitu post macedonum trans. CD || et om. tp Gal. See. || ualentibus tpi : -ioribus CD.
4 iam post inde add. CD.
5 eas tpi : fas CD || soleant pi CD Rue. Gal. : -ent t See.
6 delphis tpi Gal. See. : -ici CD Rue. || parnaso pi CD Rue. Gal. : -sso t See. || undique - maiestatis om. ti || ibi om. CD.
7 et ciuitatem tpi : ciuitatemque CD || muri tpi : -rus CD || nec tpi : non CD || hic om. CD.
8 accedit ti Gal. See. : accid- p CD Rue. || tubarum tpi : turb- CD || respondentibus i CD Rue. Gal. : resonant- tp See.
9 montis tpi : -ium CD || uelut uento pi CD : uelamento t || uecordiam tpi : insani- CD.
10 opulenta tpi : -tiam CD || ac populorum ti See. : populorumque p CD Rue. Gal. || munera quaeque tpi : muneraque CD munera quae Rue. Gal. || magnificientia tpi : -tium CD || et ante reddentium add. CD || deorum tpi : diuina rei CD.
7
6 feruntur tpi Gal. See. : fuerant CD Rue.
7 obiecta tpi : ab- CD || conuenere pi Gal. See. : -nire t -nirent CD Rue.
9 quattuor tpi : tria CD || milites tpi See. : -tum Gal. om. CD Rue.
10 quorum contemptu om. CD || fusas esse tpi : fusae CD.
8
2 rem ponentes ego : reputantes GVQ reputentes A reponentes i CD Rue. Gal. ponentes p spem ponentes ZX deputantes See. || cum - resistebant om. CD || e om. CD || saxis p CD Rue. : saxo ti Gal. See. || obruebant tpi : trucidab- CD.
3 ipsae L edd. : ipse tp EF1 CD -si F2 S || suis post infulis add. CD.
5 armatas Q pi CD : -sque AGV.
9 non om. CD.
11 se i CD Rue. : uitam tp Gal. See.
12 punitis tpi : puni isse CD.
13 nec tpi : ne CD.
14 obterebant tpi : obtemperab- CD.
16 qui tpi : quia CD || aduersus ante deos add. Q || contemnebat G2 V pi Rue. See. : contendebat AQ1 Gal. contendebant G1 contemnebant CD || uelut pi CD Rue. : uel t Gal. See. || ad om. CD.