B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Iustinus
floruit ca. 350 p. Chr. n.
     
   


E p i t o m a
H i s t o r i a r u m   P h i l i p p i c a r u m
P o m p e i i   T r o g i


L i b e r   X X V I I

_________________________________________________

XXVII
1 2 3 

gallice    1    app. 1
1 Mortuo Syriae rege Antiocho, cum in locum eius filius Seleucus suecessisset, hortante matre Laodice, quae prohibere debuerat, auspicia regni a parricidio coepit ; 2 quippe Beronicen, nouercam suam, sororem Ptolomei, regis Aegypti, cum paruulo fratre ex ea suscepto interfecit. 3 Quo facinore perpetrato et infamiae maculam subiit et Ptolomei se bello inplicuit. 4 Porro Beronice, cum ad se interficiendam missos didicisset, Daphinae se claudit. 5 Vbi cum obsideri eam cum paruulo filio nuntiatum Asiae ciuitatibus esset, recordatione paternae maiorumque eius dignitatis casum tam indignae fortunae miserantes auxilia ei omnes misere. 6 Frater quoque Ptolomeus periculo sororis exterritus relicto regno cum omnibus uiribus aduolat. 7 Sed Beronice ante aduentum auxiliorum, cum ui expugnari non posset, dolo circumuenta trucidatur. Indigna res omnibus uisa. 8 Itaque cum uniuersae ciuitates quae defecerant ingentem classem conparassent, repente exemplo crudelitatis exterritae simul et in ultionem eius quam defensuri fuerant Ptolomeo se tradunt, 9 qui nisi in Aegyptum domestica seditione reuocatus esset, totum regnum Seleuci occupasset. 10 Tantum uel illi odium parricidale scelus uel huic fauorem indigne peremptae mors sororis adtulerat.
 
gallice    2    app. 2
1 Post discessum Ptolomei Seleucus cum aduersus ciuitates quae defecerant ingentem classem conparasset, repente uelut diis ipsis parricidium uindicantibus orta tempestate classem naufragio amittit ; 2 nec quicquam illi ex tanto adparatu praeter nudum corpus et spiritum et paucos naufragii comites residuos fortuna fecit. 3 Misera quidem res, sed optanda Seleuco fuit ; siquidem ciuitates, quae odio eius ad Ptolomeum transierant, uelut diis arbitris satisfactum sibi esset, repentina animorum mutatione in naufragi misericordiam uersae imperio se eius restituunt. 4 Laetus igitur malis suis et damuis ditior redditus ueluti par uiribus bellum Ptolomeo infert, 5 sed quasi ad ludibrium tantum Fortunae natus esset nec propter aliud opes regni recepisset, quam ut amitteret, uictus proelio non multo quam post naufragium comitatior trepidus Antiochiam confugit. 6 Inde ad Antiochum fratrem litteras facit, quibus auxilium eius inplorat oblata ei Asia intra finem Tauri montis in praemium latae opis. 7 Antiochus autem cum esset annos XIV natus, supra aetatem regni auidus occasionem non tam pio animo quam offerebatur adripuit, sed latronis more fratri totum eripere cupiens puer sceleratam uirilemque sumit audaciam. 8 Vnde Hierax est cognominatus, quia non hominis, sed accipitris ritu in alienis eripiendis uitam sectaretur. 9 Interea Ptolomeus cum Antiochum in auxilium Seleuco uenire cognouisset, ne cum duobus uno tempore dimicaret, in annos X cum Seleuco pacem facit ; 10 sed pax ab hoste data interpellatur a fratre, qui conducto Gallorum mercennario exercitu pro auxilio bellum, pro fratre hostem imploratus exhibuit. 11 In eo proelio uirtute Gallorum uictor quidem Antiochus fuit, sed Galli arbitrantes Seleucum in proelio cecidisse in ipsum Antiochum arma uertere, liberius depopulaturi Asiam si omnem stirpem regiam extinxissent. 12 Quod ubi sensit Antiochus, uelut a praedonibus auro se redemit societatemque cum mercennariis suis iunxit.
 
gallice    3    app. 3
1 Interea rex Bithyniae Eumenes sparsis consumptisque fratribus bello intestinae discordiae quasi uacantem Asiae possessionem inuasurus uictorem Antiochum Gallosque adgreditur. 2 Nec difficile saucios adhuc ex superiore congressione integer ipse uiribus superat. 3 Ea namque tempestate omnia bella in exitium Asiae gerebantur : uti quisque fortior fuisset Asiam uelut praedam occupabat. 4 Seleucus et Antiochus fratres bellum propter Asiam gerebant, Ptolomeus, rex Aegypti, sub specie sororiae ultionis Asiae inhiabat. 5 Hinc Bithynus Eumenes, inde GaIli, humiliorum semper mercennaria manus, Asiam depopulabantur, cum interea nemo defensor Asiae inter tot praedones inueniebatur. 6 Victo Antiocho cum Eumenes maiorem partem Asiae occupasset, ne tunc quidem fratres perdito praemio propter quod bellum gerebant concordare potuerunt, sed omisso externo hoste in mutuum exitium bellum reparant. 7 In eo Antiochus denuo uictus multorum dierum fuga fatigatus tandem ad socerum suum Ariamenem, regem Cappadociae, peruehitur. 8 A quo cum benigne primum exceptus esset, interiectis diebus cognito quod insidiae sibi pararentur, salutem fuga quaesiuit. 9 Igitur cum profugo nusquam tutus locus esset, ad Ptolomeum hostem, cuius fidem tutiorem quam fratris existimabat, decurrit, memor uel quae facturus fratri esset uel quae meruisset a fratre. 10 Sed Ptolomeus non amicior dedito quam hosti factus adseruari eum artissima custodia iubet. 11 Hinc quoque Antiochus opera cuiusdam meretricis adiutus, quam familiarius nouerat, deceptis custodibus elabitur fugiensque a latronibus interficitur. 12 Seleucus quoque iisdem ferme diebus amisso regno equo praecipitatus finitur. Sic fratres quasi et germanis casibus exules ambo post regna scelerum suorum poenas luerunt.

____________


M YO C def.
 
      1
1 prohibere tpi : -buere D.
3 se post bello trans. D || inplicuit tpi : p- D.
8 cum secl. edd. || quae - repente secl. edd.
 
      2
12 iunxit i D Rue. : -ngit tp Gal. See.
 
      3
3 uti tp : ut i et D.
9 locus pi D : solus t || fratri tp : -ter i om. D.
10 non amicior dedito quam hosti factus See. : n. amici dedito (debi- t) quam hosti (-is V) factus tp n. tamquam amicus ei deditus (debi- D) quam hostis factus i D n. tam amicus dediti quam hostis fratris Rue. non iam amicior dedito quam hosti factus Gal.