B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Iustinus
floruit ca. 350 p. Chr. n.
     
   


E p i t o m a
H i s t o r i a r u m   P h i l i p p i c a r u m
P o m p e i i   T r o g i


L i b e r   X X X I V

_________________________________________________

XXXIV
1 2 3 4 

gallice    1    app. 1
1 Poenis ac Macedonibus subactis Aetolorumque uiribus principum captiuitate debilitatis soli adhuc ex Graecia uniuersa Achaei nimis potentes tunc temporis Romanis uidebantur, non propter singularum ciuitatium nimias opes, sed propter conspirationem uniuersarum. 2 Namque Achaei, licet per ciuitates ueluti per membra diuisi sint, unum tamen corpus et unum imperium habent singularumque urbium pericula mutuis uiribus propulsant. 3 Quaerentibus igitur Romanis causas belli tempestiue Fortuna querelas Spartanorum obtulit, quorum agros Achaei propter mutuum odium populabantur. 4 Spartanis a senatu responsum est, legatos se ad inspiciendas res sociorum et ad iniuriam demendam in Graeciam missuros ; 5 sed legatis occulta mandata data sunt, ut corpus Achaeorum dissoluerent singulasque urbes proprii iuris facerent, quo facilius et ad obsequium cogerentur et, si quas urbes contumaces essent, frangerentur. 6 Igitur legati omnium ciuitatium principibus Corinthum euocatis decretum senatus recitant, quid consilii habeant aperiunt ; 7 expedire omnibus dicunt ut singulae ciuitates sua iura et suas leges habeant. 8 Quod ubi omnibus innotuit, ueluti in furorem uersi uniuersum peregrinum populum trucidant ; 9 legatos quoque ipsos Romanorum uiolassent ni audito tumultu trepidi fugissent.
 
gallice    2    app. 2
1 Haec ubi Romam nuntiata sunt, statim senatus Mummio consuli bellum Achaicum decernit, qui extemplo exercitu deportato et omnibus strenue prouisis pugnandi copiam hostibus fecit. 2 Sed Achaei ueluti nihil negotii Romano bello suscepissent, ita apud eos neglecta et soluta omnia fuere. Itaque praedam, non proelium cogitantes et uehicula ad spolia hostium reportanda adduxerunt et coniuges liberosque suos ad spectaculum certaminis in montibus posuerunt. 4 Sed proelio commisso ante oculos suorum caesi lugubre his spectaculum et grauem luctus memoriam reliquerunt. 5 Coniuges quoque liberique eorum de spectatoribus captiui facti praeda hostium fuere. 6 Vrbs ipsa Corinthus diruitur, populus omnis sub corona uenditur, ut hoc exemplo ceteris ciuitatibus metus nouarum rerum inponeretur. 7 Dum haec aguntur, rex Syriae Antiochus Ptolomeo, maiori sororis suae filio, regi Aegypti, bellum infert, segni admodum et cotidiana luxuria ita marcenti, ut non solum regiae maiestatis officia intermitteret, uerum etiam sensu hominis nimia sagina careret. 8 Pulsus igitur regno ad fratrem minorem Ptolomeum Alexandream confugit participatoque cum eo regno legatos Romam ad senatum mittunt, auxilia petunt, fidem societatis inplorant. Mouere senatum preces fratrum.
 
gallice    3    app. 3
1 Mittitur itaque legatus Popilius ad Antiochum, qui abstinere illum Aegypto aut, si iam incessisset, excedere iuberet. 2 Cum in Aegypto eum inuenisset osculumque ei rex obtulisset - nam coluerat inter ceteros Lucium Popilium Antiochus, cum obses Romae esset -, tunc Popilius facessere interim priuatam amicitiam iubet, cum mandata patriae intercedant ; 3 prolatoque senatus decreto et tradito, cum cunctari eum uideret consultationemque ad amicos referre, ibi Popilius uirga quam in manu gerebat amplo circulo inclusum ut amicos caperet, consulere eos iubet nec prius inde exire, quam responsum senatui daret, aut pacem aut bellum cum Romanis habiturum. 4 Adeoque haec asperitas animum regis fregit, ut pariturum se senatui responderet. 5 Reuersus in regnum Antiochus decedit relicto paruulo admodum filio, 6 cui cum tutores dati a populo essent, patruus eius Demetrius, qui obses Romae erat, cognita morte fratris Antiochi senatum adiit : obsidem se uiuo fratre uenisse, quo mortuo cuius obses sit, se ignorare. 7 Dimitti igitur se ad regnum petendum aequum esse quod, iure gentium maiori fratri cesserit, ita nunc sibi, qui pupillum aetate antecedat, deberi 8 Cum se non dimitti animaduerteret a senatu, tacito iudicio tutius apud pupillum quam apud eum regnum futurum arbitrante, specie uenandi ab urbe profectus Ostiis tacitus cum fugae comitibus nauem conscendit. 9 Delatus in Syriam secundo fauore omnium excipitur, regnumque ei occiso pupillo ac tutoribus traditur.
 
gallice    4    app. 4
1 Eodem fere tempore Prusias, rex Bithyniae, consilium cepit interficiendi Nicomedis filii dum consulere studet minoribus filiis quos ex nouerca eius susceperat et Romae habebat. 2 Sed res adulescenti ab iis qui facinus susceperant proditur hortatique sunt, ut crudelitate patris prouocatus occupet insidias et in auctorem retorqueat scelus. Nec difficilis persuasio fuit. 3 Igitur cum accitus in regnum patris uenisset, statim rex appellatur. 4 Prusias regno spoliatus a filio priuatusque redditus etiam a seruis deseritur. 5 Cum in latebris ageret, non minore scelere quam filium occidi iusserat, a filio interficitur.

_____________


M YO def.
 
      1
1 temporis tpi : -ibus CD.
2 mutuis tpi : multis CD.
3 causas pi CD Rue. Gal. : -sam t See. || querelas CD Rue. Gal: : -am AGQ1 i See. -a VQ2 p.
5 legatis tpi : -to CD || occulta tpi : -te CD || obsequium tpi Gal. See. : -ia CD Rue. || frangerentur pi Rue. : traicer- t See. fatigar- CD Gal.
6 corinthum tpi : -tho CD.
 
      2
2 apud eos om. CD.
4 sed tpi : et CD.
5 liberique tpi : -rosque CD.
6 nouarum - 7 ma[iori om. CD.
7 maiori VQ2 edd. : maiore Q1 maioris AG pi iori CD || marcenti tpi : -cido CD || intermitteret tpi : -minaret CD.
8 auxilia pi CD Rue. : -lium t Gal. Rue.
 
      3
1 abstinere tpi : -ret CD || aut si tpi : auisi CD.
2 lucium i : L principes CD om. tp edd. || esset tpi : fuis- CD || facessere tpi : facere se CD.
3 referre tp EFL Gal. See. : referret S differe CD deferre Rue. || et post ut add. i Rue. Gal.
4 asperitas pi CD Rue. Gal. : auste- t See.
5 admodum om. CD.
6 antiochi secl. Rue. Gal. || fuisse post se add. CD || uenisse om. CD.
7 sicut (-ti Gal.) post quod add. CD edd.
 
      4
1 dum consulere studet tpi : quem a se ablegatum studens CD edd. || et romae - 2 susceperant om. t || et om. CD edd.
2 eum ante sunt add. CD || ut om. CD.
3 accitus tpi : taci- CD.