gallice 1 app. 1
1 Hispania sicuti Europae terminos claudit, ita et huius operis finis futura est. 2 Hanc ueteres ab Hibero amne primum Hiberiam, postea ab Hispalo Hispaniam cognominauerunt. 3 Haec inter Africam et Galliam posita Oceani freto et Pyrenaeis montibus clauditur. Sicut minor utraque terra, ita utraque fertilior. 4 Nam neque ut Africa uiolento sole torretur, neque ut Gallia adsiduis uentis fatigatur, sed media inter utramque hinc temperato calore, inde felicibus et tempestiuis imbribus in omnia frugum genera fecunda est, adeo ut non ipsis tantum incolis, uerum etiam Italiae urbique Romanae cunctarum rerum abundantia sufficiat. 5 Hinc enim non frumenti tantum magna copia est, uerum et uini, mellis oleique. Nec ferri solum materia praecipua, sed et equorum pernices greges. 6 Sed nec summae tantum terrae laudanda bona, uerum et abstrusorum metallorum felices diuitiae. Iam lini spartique uis ingens, minii certe nulla feracior terra. 7 In hac cursus amnium non torrentes rapidique, ut noceant, sed lenes et uineis campisque inrigui, aestuariis quoque Oceani adfatim piscosi, plerique etiam diuites auro, quod in paludibus uehunt. 8 Vno tantum Pyrenaei montis dorso adhaeret Galliae, reliquis partibus undique in orbem mari cingitur. 9 Forma terrae prope quadrata, nisi quod artantibus freti litoribus in Pyrenaeum coit. Porro Pyrenaei montis spatium sexcenta milia passuum efficit. 10 Salubritas caeli per omnem Hispaniam aequalis, quia aeris spiritus nulla paludium graui nebula inficitur. Huc accedunt et marinae aurae undique uersus adsidui flatus, quibus omnem prouinciam penetrantibus euentilato terrestri spiritu praecipua hominibus sanitas redditur.
gallice 2 app. 2
1 Corpora hominum ad inediam laboremque, animi ad mortem parati. Dura omnibus et adstricta parsimonia. 2 Bellum quam otium malunt ; si extraneus deest, domi hostem quaerunt. 3 Saepe tormentis pro silentio rerum creditarum inmortui ; adeo illis potior taciturnitatis cura quam uitae. 4 Celebratur etiam bello Punico serui illius patientia, qui ultus dominum inter tormenta risu exultauit serenaque laetitia crudelitatem torquentium uicit. 5 Velocitas genti pernix, inquies animus : plurimis militares equi et arma sanguine ipsorum cariora. 6 Nullus in festos dies epularum apparatus. Aqua calida lauari post secundum Punicum bellum a Romanis didicere. 7 In tanta saeculorum serie nullus illis dux magnus praeter Viriatum fuit, qui annis decem Romanos uaria uictoria fatigauit ; adeo feris propiora quam hominibus ingenia gerunt. Quem ipsum non iudicio populi electum, sed ut cauendi scientem declinandorumque periculorum peritum secuti sunt. 8 Cuius ea uirtus continentiaque fuit, ut, cum consulares exercitus frequenter uicerit, tantis rebus gestis non armorum, non uestis cultum non denique uictum mutauerit, sed in eo habitu, quo primum bellare coepit, perseuerauerit, ut quiuis gregarius miles ipso imperatore opulentior uideretur.
gallice 3 app. 3
1 In Lusitanis iuxta fluuium Tagum uento equas fetus concipere multi auctores prodidere. Quae fabulae ex equarum fecunditate et gregum multitudine natae sunt, qui tanti in Gallaecia ac Lusitania et tam pernices uisuntur, ut non inmerito uento ipso concepti uideantur. 2 Gallaeci autem Graecam sibi originem adserunt ; siquidem post finem Troiani belli Teucrum
morte Aiaci fratris inuisum patri Telemoni, cum non reciperetur in regnum, Cyprum concessisse atque ibi urbem nomine antiquae patriae Salaminam condidisse ; inde accepta opinione paternae mortis patriam repetisse, 3 sed cum ab Eurysace, Aiacis filio, accessu prohiberetur, Hispaniae litoribus adpulsum loca, ubi nunc est Karthago Noua, occupasse ; inde Gallaeciam transisse et positis sedibus genti nomen dedisse. 4 Gallaeciae autem portio Amphilochi dicuntur. Regio cum aeris ac plumbi uberrima, tum et minio, quod etiam uicino flumini nomen dedit. 5 Auro quoque ditissima, adeo ut etiam aratro frequenter glebas aureas excidant. 6 In huius gentis finibus sacer mons est, quem ferro uiolari nefas habetur ; sed si quando fulgure terra proscissa est, quod in his locis adsidua res est, detectum aurum uelut dei munus colligere permittitur. 7 Feminae res domesticas agrorumque culturas administrant, ipsi armis et rapinis seruiunt. 8 Praecipua his quidem ferri materia, sed aqua ipso ferro uiolentior ; quippe temperamento eius ferrum acrius redditur, nec ullum apud eos telum probatur, quod non aut Birbili fluuio aut Chalybe tinguatur. 9 Vnde etiam Chalybes fluuii huius finitimi appellati ferroque ceteris praestare dicuntur.
gallice 4 app. 4
1 Saltus uero Tartessiorum, in quibus Titanas bellum aduersus deos gessisse proditur, incoluere Curetes, quorum rex uetustissimus Gargoris mellis colligendi usum primus inuenit. 2 Huic cum ex filiae stupro nepos prouenisset, pudore flagitii uariis generibus extingui paruulum uoluit ; sed per omnes casus Fortuna quadam seruatus ad postremum ad regnum tot periculorum miseratione peruenit. 3 Primum omnium cum eum exponi iussisset et post dies ad corpus expositi requirendum misisset, inuentus est uario ferarum lacte nutritus. 4 Deinde relatum domum in tramite angusto, per quem armenta commeare consueuerant, proici iubet, crudelis prorsus, qui proculcari nepotem, quam simplici morte interfici maluit. 5 Ibi quoque cum inuiolatus esset nec alimentis egeret, canibus primo ieiunis et multorum dierum abstinentia cruciatis, mox etiam suibus obiecit. 6 Itaque cum non solum non noceretur, uerum etiam quarundam uberibus aleretur, ad ultimum in Oceanum abici iussit. 7 Tum plane manifesto quodam numine inter furentes aestus ac reciprocantes undas, uelut naue, non fluctu ueheretur, leni salo in litore exponitur, nec multo post cerua adfuit, quse ubera paruulo offerret. 8 Inde denique conuersatione nutricis eximia puero pernicitas fuit ; inter ceruorum greges diu montes saltusque haud inferior uelocitate peragrauit. 9 Ad postremum laqueo captus regi dono datus est. Tunc et liniamentorum similitudine et notis corporis, quae inustae paruulo fuerant, nepos agnitus. 10 Admiratione deinde tot casuum periculorumque ab eodem successor regni destinatur. 11 Nomen illi inpositum Habidis, quin ut regnum accepit, tantae magnitudinis fuit, ut non frustra deorum maiestate tot periculis ereptus uideretur. Quippe et barbarum populum legibus uinxit et boues primus aratro domari frumentaque sulco quaerere docuit et ex agresti cibo mitiora uesci odio eorum, quae ipse passus fuerat, homines coegit. 12 Huius casus fabulosi uiderentur, ni et Romanorum conditores lupa nutriti et Cyrus, rex Persarum, cane alitus proderetur. 13 Ab hoc et ministeria seruilia populo interdicta et plebs in septem urbes diuisa. 14 Mortuo Habide regnum per multa saecula ab successoribus eius retentum. In alia parte Hispaniae quae ex insulis constat, regnum penes Geryonem fuit. In hac tanta pabuli laetitia est, ut, nisi abstinentia interpellata sagina fuerit, pecora rumpantur. 15 Inde denique armenta Geryonis, quae illis temporibus solae opes habebantur, tantae famae fuere, ut Herculem ex Asia praedae magnitudine inlexerint. 16 Porro Geryonem ipsum non triplicis naturae, ut fabulis proditur, fuisse ferunt, sed tres fratres tantae concordiae extitisse, ut uno animo omnes regi uiderentur, nec bellum Herculi sua sponte intulisse, sed cum armenta sua rapi uidissent, amissa bello repetisse.
gallice 5 app. 5
1 Post regna deinde Hispaniae primi Karthaginienses imperium prouinciae occupauere. 2 Nam cum Gaditani a Tyro, unde et Karthaginiensibus origo est, sacra Herculis per quietem iussi in Hispaniam transtulissent urbemque ibi condidissent, inuidentibus incrementis nouae urbis finitimis Hispaniae populis ac propterea Gaditanos bello lacessentibus auxilium consanguineis Karthaginienses misere. 3 Ibi felici expeditione et Gaditanos ab iniuria uindicauerunt et maiore iniuria partem prouinciae imperio suo adiecerunt. 4 Postea quoque hortantibus primae expeditionis auspiciis Hamilcarem imperatorem cum maiore manu ad occupandam prouinciam misere, qui magnis rebus gestis, dum fortunam inconsultius sequitur, in insidias deductus occiditur. 5 In huius locum gener ipsius Asdrubal mittitur, qui et ipse a seruo Hispani cuiusdam, ulciscente domini iniustam necem, interfectus est. 6 Sed maior utroque Hannibal imperator, Hamilcaris filius, succedit, siquidem utriusque res gestas supergressus uniuersam Hispaniam domuit. Inde Romanis inlato beIlo Italiam per annos sedecim uariis cladibus fatigauit, 7 cum interea Romani missis in Hispaniam Scipionibus primo Poenos prouincia expulerunt, postea cum ipsis Hispanis grauia bella gesserunt. 8 Nec prius perdomitae prouinciae iugum Hispani accipere potuerunt, quam Caesar Augustus perdomito orbe uictricia ad eos arma transtulit populumque barbarum ac ferum legibus ad cultiorem uitas usum traductum in formam prouinciae redegit.
____________
YF def.
1
1 sicuti i CD See. : -ut tp Rue. Gal. || claudit tpi : sec- CD || et tpi : ex CD.
2 hispalo t OX CD : -ano pi || cognominauerunt tpi : -re CD.
4 est om. CD || romanae tpi : roma nec CD.
5 est om. CD || nec - sed secl. Rue. || nec - greges secl. Gal. et post sed lac. sign.
6 sed om. CD || iam - ingens post oleique (§ 5) transp. Rue. || ingens minii tpi : -ntem ni CD.
7 sed lenes tpi : selenes CD || uineis tpi : uicinis CD || inrigui tpi : in regula CD || paludibus tp CD : om. i paluci- Rue. baluci- Gal. See.
9 passuum tpi : -us CD || efficit tpi : et fit CD.
10 accedunt tpi : -dit CD.
2
2 deest tpi : deesset CD.
3 potior pi CD Rue. Gal. : fort- t See.
4 serui illius tpi : seruilius CD.
7 gerunt tpi : fe- CD || in ante iudicio add. CD.
8 ut om. CD.
3
1 fetus tpi : festas CD.
3 et ante loca add. CD || est om. CD || inde - transisse om. CD.
5 adeo tpi : ad modum CD || excidant tpi : exsuscitet CD.
6 uiolari ti Gal. See. : -ri ut p -re CD Rue. || fulgure terra tpi : fulgureretur CD || uelut tpi : usi sunt CD.
7 feminae - agrorumque om. i.
8 apud - telum iter. CD || birbili tp : bisb- i arbirb- CD.
4
1 uero om. CD || post incoluere sign. Rue. Gal. || curetes tpi : tunc neces CD || inuenit tpi : fuit CD.
3 in uerbo requirendum des. C1 || misisset - nutritus scr. C3 id est D librarius.
4 relatum tpi : -us D || domum om. D. || in om. t EL See.
5 quoque om. D || nec - egeret secl. Rue.
6 ad tpi : in D.
7 tum tpi : tunc D || ac reciprocantes undas t OPZ Gal. See. : reciprocantes X i reciprocantesque D secl. Rue. || post tpi : prius D.
8 inter pi D Rue. Gal. : interque t See.
11 habidis tpi : abido D || et ante barbarum om. D || quarere tpi : ser- D || ex om. GM, secl. Rue. || mitiora secl. Rue.
12 casus post fabulosi trans. D || et ante Cyrus om. D.
13 urbes tpi : or- D.
14 est post retentum add. A || et ante quae add. t Gal. See.
16 sua post armenta om. D.
5
2 et om. D || ac propterea om. D || bello ante gaditanos trans. D || consanguineis om. D.
3 maiore iniuria D Rue. See. : maiorem tp Gal. maiorem iniuriam i.
4 primae expeditionis tpi : -a -ni D || maiore manu i D Rue. : manu magna tp Gal. See.
6 sed i D Rue. Gal. : et tp See. || succedit tpi : ac- D.
8 perdomitae prouinciae secl. Rue.Gal. || potuerunt om. i || iugum - quam om. D || augustus tpi : -tusque D.