BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Lactantius

ca. 260 - post 326

 

De ira Dei

 

Ad Donatum

 

___________________________________________________

 

 

 

Capitulum I

De sapientia divina et hunana

 

Animadverti saepe, Donate, plurimos id existimare (quod etiam nonnulli philosophorum putaverunt), non irasci Deum; quoniam vel benefica sit tantummodo natura divina, nec cuiquam nocere, praestantissimae atque optimae congruat potestati; vel certe nil curet omnino, ut neque ex beneficentia eius quidquam boni perveniat ad nos, neque ex maleficentia quidquam mali. Quorum error, quia maximus est, et ad evertendum vitae humanae statum spectat, coarguendus est a nobis, ne et ipse fallaris, impulsus auctoritate hominum, qui se putant esse sapientes. Nec tamen nos tam arrogantes sumus, ut comprehensam nostro ingenio veritatem gloriemur: sed doctrinam Dei sequimur, qui scire solus potest, et revelare secreta. Cuius doctrinae philosophi expertes existimaverunt, naturam rerum coniectura posse deprehendi. Quod nequaquam fieri potest, quia mens hominis, tenebroso corporis domicilio circumsepta, longe a veri perspectione summota est; et hoc differt ab humanitate divinitas, quod humanitatis est ignoratio, divinitatis scientia.

Unde nobis aliquo lumine opus est ad depellendas tenebras, quibus offusa est hominis cogitatio, quoniam in carne mortali agentes, nostris sensibus divinare non possumus. Lumen autem mentis humanae Deus est, quem qui cognoverit, et in pectus admiserit, illuminato corde mysterium veritatis agnoscet: remoto autem Deo coelestique doctrina, omnia erroribus plena sunt. Recteque Socrates, cum esset omnium philosophorum doctissimus, tamen ut caeterorum argueret inscitiam, qui se aliquid tenere arbitrabantur, ait se nihil scire, nisi unum, quod nihil sciret. Intellexit enim, doctrinam illam nihil habere in se certi, nihil veri; nec, ut putant quidam, simulavit ipse doctrinam, ut alios refelleret; sed vidit ex parte aliqua veritatem. Testatusque est etiam in iudicio (sicut traditur a Platone) quod nulla esset humana sapientia: adeo doctrinam, qua tum philosophi gloriabantur, contempsit, derisit, abiecit, ut id ipsum pro summa doctrina profiteretur, quod nihil scire didicisset. Si ergo nulla est sapientia humana, ut Socrates docuit, ut Plato tradidit, apparet esse divinam, nec ulli alii, quam Deo veritatis notitiam subiacere. Deus igitur noscendus est, in quo solo veritas est. Ille mundi parens, et conditor rerum, qui oculis non videtur, mente vix cernitur. Cuius religio multis modis impugnari solet ab iis, qui neque veram sapientiam tenere potuerunt, neque magni et coelestis arcani comprehendere rationem.