BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Lactantius

ca. 260 - post 326

 

De ira Dei

 

Ad Donatum

 

___________________________________________________

 

 

 

Capitulum III

De bonis et malis in rebus humanis,

eorumque auctore

 

Nam cum sint gradus multi, per quos ad domicilium veritatis ascenditur, non est facile cuilibet evehi ad summum. Caligantibus enim veritatis fulgore luminibus, qui stabilem gressum tenere non possunt, revolvuntur in planum. Primus autem gradus est, intelligere falsas religiones, et abiicere impios cultus deorum humana manu fabricatorum. Secundus vero, perspicere animo, quod unus sit Deus summus, cuius potestas ac providentia effecerit a principio mundum, et gubernet in posterum. Tertius, cognoscere ministrum eius ac nuntium, quem legavit in terram; quo docente, liberati ab errore, quo implicati tenebamur, formatique ad veri Dei cultum, iustitiam disceremus. Ex quibus omnibus gradibus, ut dixi, pronus est lapsus et facilis ad ruinam, nisi pedes inconcussa stabilitate figantur.

De primo gradu eos excuti videmus, qui, cum falsa intelligant, tamen verum non inveniunt, contemptisque terrenis fragilibusque simulacris, non ad colendum se Deum conferunt, quem ignorant: sed mundi elementa mirantes, coelum, terram, mare, solem, lunam, caeteraque astra venerantur. Sed horum imperitiam iam coarguimus in secundo Divinarum Institutionum libro. De secundo vero gradu eos dicimus cadere, qui cum sentiant, unum esse summum Deum, iidem tamen a philosophis irretiti, et falsis argumentationibus capti, aliter de unica illa maiestate sentiunt, quam veritas habet; qui aut figuram negant habere ullam Deum, aut nullo affectu commoveri putant, quia sit omnis affectus imbecillitatis, quae in Deo nulla est. De tertio vero ii praecipitantur, qui cum sciant legatum Dei, eumdemque divini et immortalis templi conditorem, tamen aut non accipiunt eum, aut aliter accipiunt, quam fides poscit: quos ex parte iam refutavimus in quarto supradicti operis libro, et refutabimus postea diligentius, cum respondere ad omnes sectas coeperimus, quae veritatem, dum disputant, perdiderunt.

Nunc vero contra eos disseremus, qui de secundo gradu lapsi, prava de summo Deo sentiunt. Aiunt enim quidam, nec gratificari eum cuiquam, nec irasci; sed securum, et quietum, immortalitatis suae bonis perfrui. Alii vero iram tollunt, gratiam relinquunt Deo; naturam enim summa virtute praestantem ut non maleficam, sic beneficam esse debere. Ita omnes philosophi de ira consentiunt; de gratia discrepant. Sed ut ad propositam materiam per ordinem descendat oratio, huiusmodi facienda nobis, et sequenda partitio est, cum diversa et repugnantia sint, ira, et gratia. Aut ira tribuenda est Deo, et gratia detrahenda; aut utrumque pariter detrahendum. Aut ira demenda est, et gratia tribuenda, aut utrumque tribuendum. Aliud amplius, praeter haec, nihil potest capere natura, ut necesse sit in uno istorum aliquo verum, quod quaeritur, inveniri. Consideremus singula, ut nos ad latebras veritatis, et ratio et ordo deducat.