BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Lactantius

ca. 260 - post 326

 

De ira Dei

 

Ad Donatum

 

___________________________________________________

 

 

 

Capitulum XIX

De anima et corpore, deque

providentia

 

Sed quoniam compactus est, ut diximus, e duobus, animo et corpore, in altero virtutes, in altero vitia continentur, et impugnant se invicem. Animi enim bona, quae sunt in continendis libidinibus, contraria sunt corpori; et corporis bona, quae sunt in omni genere voluptatum, inimica sunt animo. Sed si virtus animi repugnaverit cupiditatibus, easque compresserit, erit vere Deo similis. Unde apparet animam hominis, quae virtutem divinam capit, non esse mortalem. Sed discrimen illud est, quod cum virtus habeat amaritudinem, et sit dulcis illecebra voluptatis, vincuntur plurimi, et abstrahuntur ad suavitatem. Ii vero, qui se corpori rebusque terrenis addixerunt, premuntur in terram, nec assequi possunt divini muneris gratiam, quia se vitiorum labibus inquinaverunt. Qui autem Deum secuti, eique parentes, corporis desideria contempserint, et virtutem praeferentes voluptatibus, innocentiam iustitiamque servaverint: hos Deus ut sui similes recognoscit.

Cum igitur sanctissimam legem posuerit, velitque universos, innocentes ac beneficos esse; potestne non irasci, cum videt contemni legem suam, abiici virtututem, appeti voluptatem? Quod si est mundi administrator, sicut esse debet, non utique contemnit id quod est in omni mundo vel maximum. Si est providus, ut oportet Deum, consulit utique generi humano, quo sit vita nostra et copiosior, et melior, et tutior. Si est pater ac Deus universorum, certe virtutibus hominum delectatur, et vitiis commovetur; ergo et iustos diligit, et impios odit. Odio (inquit) opus non est; semel enim statuit bonis praemium, et malis poenam. Quod si aliquis iuste innocenterque vivat, et idem Deum nec colat, nec curet omnino, ut Aristides, ut Aristides et Timon, caeterique philosophorum, cedetne huic impune, quod cum legi Dei obtemperarit, ipsum tamen spreverit? Est igitur aliquid, propter quod Deus possit irasci, tanquam fiducia integritatis adversus eum rebellanti. Si huic potest irasci propter superbiam, cur non magis peccatori, qui legem cum ipso pariter latore contempserit? Iudex peccatis veniam dare non potest, quia voluntati servit alienae. Deus autem potest, quia est legis suae ipse disceptator et iudex: quam cum poneret, non utique ademit sibi omnem potestatem, sed habet ignoscendi licentiam.