BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Lactantius

ca. 260 - post 326

 

De ira Dei

 

Ad Donatum

 

___________________________________________________

 

 

 

Capitulum XXII

De peccatis, deque iis recitati

versus Sibyllae

 

Haec habui, quae de ira Dei dicerem, Donate charissime; ut scires quemadmodum refelleres eos qui Deum faciunt immobilem. Restat, ut more Ciceronis utamur epilogo ad perorandum. Sicut ille in Tusculanis de morte disserens fecit: ita nos in hoc opere testimonia divina, quibus credi possit, adhibere debemus, ut illorum persuasionem revincamus, qui sine ira Deum esse credentes, dissolvunt omnem religionem: sine qua, ut ostendimus, aut immanitate belluis, aut stultitia pecudibus adaequamur; in sola enim religione, id est, in Dei summi notione sapientia est. Prophetae universi divino Spiritu repleti nihil aliud, quam de gratia Dei erga iustos, et de ira eius adversus impios loquuntur. Quorum testimonia nobis quidem satis sunt: verum iis quoniam non credunt isti, qui sapientiam capillis et habitu iactant, ratione quoque et argumentis fuerant a nobis refellendi. Sic enim praepostere agitur, ut humana divinis tribuant auctoritatem, cum potius humanis divina debuerint. Quae nunc sane omittamus ne nihil apud istos agamus, et in infinitum materia procedat. Ea igitur quaeramus testimonia, quibus illi possint aut credere aut certe non repugnare.

Sibyllas plurimi et maximi auctores tradiderunt; Graecorum, Aristo Chius et Apollodorus Erythraeus; nostrorum, Varro et Fenestella. Hi omnes praecipuam, et nobilem praeter caeteras Erythraeam fuisse commemorant. Apollodorus quidem ut de civi ac populari sua gloriatur. Fenestella vero etiam legatos Erythras a senatu esse missos refert, ut huius Sibyllae carmina Romam deportarentur, et ea consules Curio et Octavius in Capitolio, quod tunc erat curante Quinto Catulo restitutum, ponenda curarent. Apud hanc de summo et conditore rerum Deo huiusmodi versus reperiuntur:

 

Ἄφθαρτος κτίστης αἰώνιος αἰθέρα ναίων,

Τοῖς ἀγαθοῖς ἀγαθὸν προφέρων, πολὺ μείζονα μισθὸν;

Τοῖς δὲ κακοῖς ἀδίκοις τὲ χόλον καὶ θυμὸν ἐγείρων.

 

Rursus alio loco enumerans, quibus maxime facinoribus incitetur Deus, haec intulit:

 

Φεῦγε δὲ λατρείας ἀνόμους, Θεῷ ζῶντι λάτρευε.

Μοιχείας τε φύλασσε, καὶ ἄρσενος ἄκριτον εὐνὴν,

Ἰδίαν γενεὰν παίδων τρέφε, μήδε φόνευε·

Καὶ γὰρὁ ἀθάνατος κεχολώσεται, ὅσκεν ἁμὰρτῃ.

 

Indignatur ergo adversus peccatores.