BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Epistula ad Demetriadem

ca. 430

 

Epistula ad Demetriadem

De vera humilitate

 

________________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum XVI.

Quantopere cavenda sit in bonis operibus

elatio, quae omnia corrumpit.

 

Vigilant autem tentatoris insidiae, ut ubi proficit devotio, surrepat elatio, et ut homo de bono opere in se potius quam in Domino glorietur. Sed sollicitudo nos Apostoli contra hoc periculum monet dicens: Cum timore et tremore vestram salutem operamini. Deus est enim qui operatur in vobis et velle, et operari pro bona voluntate. Quanto ergo excellentius in mandatis Dei quique proficiunt, tanto majores habent causas formidinis et tremoris: ne de ipsis probitatis augmentis mens sibi conscia et laudis avida in superbiae rapiatur excessus, et fiat immunda vanitate, dum sibi videtur clara virtute. Sed contra hoc periculum quid beatus Petrus in prima Epistola praedicet audiamus: Si quis, inquit, loquitur tamquam sermones Dei; si quis ministrat, tamquam ex virtute quam administrat Deus: ut in omnibus honorificetur Deus per Jesum Christum, cui est gloria et imperium in saecula. Idem in Epistola secunda: Gratia, inquit, vobis adimpleatur in recognitione Domini nostri Jesu Christi, qui nunc omnia nobis divina virtute sua, quae ad vitam et pietatem pertinent, donavit per agnitionem suam, qui vocavit nos propria gloriae virtute; per quam maxima nobis et pretiosa promissa donavit: ut per haec efficiamini divinae consortes naturae, fugientes ejus quae in mundo est concupiscentiae corruptionem. Si ergo omnia quae ad vitam et pietatem pertinent Deus nobis divina sua virtute donavit, nihil magis fugiendum est quam appetitus hujus concupiscentiae, quae virtutem negat divini operis, amore propriae dignitatis; et cum aliae cupiditates ea tantum bona quibus adversantur, imminuant, haec dum omnia ad se trahit, simul universa corrumpit. Cum itaque totius superbiae generale nomen odiosum sit, sive illa de honore suo, seu de nobilitate, vel de immodicis opibus intumescat, haec pars ipsius omnibus tentationibus nocentior invenitur, quae videtur iis quas perditas cupit, amica esse virtutibus. Sed quia sublimiora quaeque gravius corruunt, gaudet princeps superbiae, eos quos potuerit sua impulsione prosternere, ad celsiora crevisse.