BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Epistula ad Demetriadem

ca. 430

 

Epistula ad Demetriadem

De vera humilitate

 

________________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum XXIII.

Omnem rectum affectum, cogitatum et

sermonem nostrum esse a Deo.

 

Implet igitur Spiritus sanctus organum suum, et tamquam fila chordarum tangit digitus Dei corda sanctorum. Qui ideo cum die Pentecostes in apostolos plebemque credentium, sicut a Domino fuerat promissus, influeret, in specie linguarum apparuit ignearum, et loquelis omnium nationum eos super quos insederat fecit effari; ut dubium non esset per ipsius inspirationem, utilem affectum, rationabilem sermonem animis fidelium ministrari; sicut ipse Dominus discipulis suis insinuavit et dixit: Cum autem tradent vos, nolite cogitare quomodo aut quid loquamini: dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini; non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris qui loquitur in vobis. Quod ne in solo magnarum tribulationum tempore credamus fieri, non autem in pace praestari, audiamus Apostolum definientem quod ipsae quoque cogitationes nostrae, nisi a Deo nobis insitae fuerint, rectae esse non possint. Fiduciam, inquit, talem habemus per Christum ad Deum; non quod sufficientes simus cogitare aliquid ex nobis quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est .