BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Pelagius

ca. 350/60 - ca. 420

 

Epistula ad Demetriadem

 

413

 

________________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum XII

 

Consideranda vis ipsa verborum est, et ita nobis desideranda est justitia: ut in fame, vel siti, cibus desideratur ac potus. Et hoc in commune omnibus est dicendum iis, qui vitae immortalis promissa desiderant. Jam tuum est aestimare quantum animo praestare debeas: quae majoris praemii desiderio, plus facere proposuisti, quam vel alias facere necesse est. Apostolus definiens Christi virginem longe eam separavit a nupta: et diversis studiis, singularitatis meritum conjugiique divisit: Innupta, inquit, et virgo cogitat quae Dei sunt: quomodo placeat Deo, ut sit sancta corpore et spiritu. Quae autem nupta est, cogitat quae sunt mundi, quomodo placeat viro [I Cor. VII, 32, 33, 34]. Quae corpore et spiritu sancta est, nec in membris, nec in mente delinquit. Delinquere autem non in causa castitatis tantum esse potest, sed etiam in quacumque parte justitiae. Quamvis enim virgo corpore, virgo sit spiritu: et nihilominus, aut manibus, aut oculis, aut auribus, peccet, aut lingua: quomodo corpore sancta dicenda est? Deinde si vel odio infecta, vel invidia, vel avaritia, vel iracundia sit: quomodo spiritu obtinet sanctitatem? Et si nupta, quae amore conjugii cogitat, quomodo placeat viro suo [Ibid. VII, 34]: quantum liberis relinquat, quae variis mundi astricta curis, rarius ad voluntatem Dei respicit: tamen de peccatis excusare se non potest: quid faciet virgo, quae soluta ab omnibus hujus mundi impedimentis, ac libera, scholam quamdam castitatis ingressa est?