BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Gregorius Magnus

ca. 540 - 604

 

Dialogi de vita et miraculis

patrum Italicorum

 

Liber I

 

_________________________________________________________

 

 

[0149B]

Sancti Gregorii Papae dialogorum libri iv,

de vita et miraculis 1) patrum Italicorum,

et de aeternitate animarum.

 

[Praefatio]

 

Quadam die nimiis quorumdam saecularium tumultibus depressus, quibus in suis negotiis plerumque cogimur solvere etiam quod nos certum est non debere, secretum locum petii amicum 2) moeroris, ubi omne quod de mea mihi occupatione displicebat, se patenter ostenderet, et cuncta quae infligere dolorem consueverant, congesta ante oculos licenter venirent. Ibi itaque cum afflictus valde et diu tacitus sederem, dilectissimus filius meus Petrus diaconus adfuit, mihi a primaevo juventutis flore amicitiis familiariter obstrictus, atque ad sacri verbi indagationem socius. Qui gravi excoqui cordis languore me intuens, ait: Nunquidnam novi tibi aliquid accidit, quod plus te solito moeror tenet? Cui, inquam: Moeror, Petre, [0149C] quem quotidie patior, et semper mihi per usum vetus est, et semper per augmentum novus 3). Infelix quippe animus meus occupationis suae pulsatus vulnere, meminit qualis aliquando in monasterio fuit; [0152A] quomodo ei labentia cuncta subter erant; quantum rebus omnibus quae volvuntur eminebat; quod nulla nisi coelestia cogitare consueverat; quod etiam retentus corpore, ipsa jam carnis claustra contemplatione transibat; quod mortem quoque, quae pene cunctis poena est, videlicet ut ingressum vitae et laboris sui praemium amabat. At nunc ex occasione curae pastoralis saecularium hominum negotia patitur, et post tam pulchram quietis suae speciem, terreni actus pulvere foedatur. Cumque se pro condescensione multorum ad exteriora sparserit, etiam cum interiora appetit, ad haec procul dubio minor redit. Perpendo itaque quid tolero, perpendo quod amisi. Dumque intueor illud quod perdidi, fit hoc gravius quod porto. Ecce etenim nunc magni maris fluctibus [0152B] quatior, atque in navi mentis tempestatis validae procellis illidor. Et cum prioris vitae recolo, quasi post tergum ductis oculis viso littore suspiro. Quodque adhuc gravius est, dum immensis fluctibus turbatus feror, vix jam portum videre valeo quem reliqui, quia et ita sunt casus mentis, ut prius quidem perdat bonum quod tenet 4), si tamen se perdidisse meminerit; cumque longius recesserit, etiam boni ipsius quod perdiderat obliviscatur; fitque ut post neque per memoriam videat, quod prius per actionem tenebat. Unde hoc agitur quod praemisi, quia cum navigamus longius, jam nec portum quietis quem reliquimus videmus. Nonnunquam vero in augmentum mei doloris adjungitur, quod quorumdam vita qui praesens saeculum tota mente reliquerunt, mihi [0152C] ad memoriam revocatur. Quorum dum culmen aspicio, quantum ipse in infimis jaceam agnosco; quorum plurimi Conditori suo in secretiori vita placuerunt, qui ne per humanos actus a novitate mentis veterascerent, eos omnipotens Deus hujus mundi laboribus noluit occupari. Sed jam quae prolata sunt, melius insinuo, si ea quae per inquisitionem ac responsionem 5) dicta sunt, sola nominum praenotatione distinguo.

Petrus. Non valde in Italia aliquorum vitam virtutibus fulsisse cognovi; ex quorum igitur comparatione accenderis ignoro. Et quidem bonos viros in hac [0152D] terra fuisse non dubito, signa tamen atque virtutes aut ab eis nequaquam facta existimo, aut ita sunt hactenus silentio suppressa, ut utrumne sint facta nesciamus.

Gregorius. Si sola, Petre, referam, quae de perfectis probatisque viris unus ego homuncio, vel bonis ac fidelibus viris attestantibus, agnovi, vel per memetipsum [0153A] didici; dies, ut opinor, ante quam sermo, cessabit.

Petrus. Vellem quaerenti mihi de eis aliqua narrares. Neque pro hac re interrumpere expositionis studium grave videatur, quia non dispar aedificatio oritur ex memoria virtutum. In expositione quippe qualiter invenienda atque tenenda sit virtus, agnoscitur; in narratione vero signorum cognoscimus inventa ac retenta qualiter declaretur. Et sunt nonnulli, quos ad amorem patriae coelestis plus exempla, quam praedicamenta succendunt. Fit vero plerumque audientis animo duplex adjutorium in exemplis Patrum, quia si ad amorem venturae vitae ex praecedentium comparatione accenditur, etiam si se esse aliquid existimat, dum meliora de aliis cognoverit, humiliatur (Eadem leg., hom. 38 et 39 in [0153B] Evang.).

Gregorius. Ea quae mihi sunt virorum venerabilium narratione comperta, incunctanter narro sacrae auctoritatis exemplo, cum mihi luce clarius constet 6) quia Marcus et Lucas Evangelium quod scripserunt, non visu, sed auditu didicerunt. Sed ut dubitationis occasionem legentibus subtraham, per singula quae describo, quibus haec auctoribus mihi comperta sint manifesto. Hoc vero scire te cupio, quia in quibusdam sensum solummodo, in quibusdam vero et verba cum sensu teneo; quia si de personis omnibus ipsa specialiter verba tenere voluissem, haec rusticano usu prolata stylus scribentis non apte susciperet. Seniorum valde venerabilium didici relatione quod narro.

 

――――――――

 

1) [0149C] Ita pler. Codd. Abest tamen Italicorum, a Gemet, et Aud. Sanctus Gregorius satis innuit sibi propositum esse de Patribus Italicis loqui. Consule praefat. Porro per Patres intelligendi sunt majores, seu sancti, superioris aetatis. Non igitur solos hic designat, monachos, eo sensu quo dicitur, Vita Patrum. Quanquam soleat S. Doctor monachos Patres appellare (Vide l. iv, olim iii, epist. 46, al. 44), et veteres monachos, abbates, hoc est Patres, nuncupatos legamus. 

2) [0150C] Germ., maerori. Gemet., maerori meo. 

3) [0150C] Iste locus usque ad verba haec, quem reliqui, exscriptus est a Beda, l. ii Hist., cap. 1, et a Paulo Diac. in sancti Greg. Vita. Similia scribit sanctus Doctor in praef. Moral. ad Leandrum, et in epist. 4, 5, 6, etc. lib. i. 

4) [0152D] Fortasse legendum, sic tamen ut se perdidisse, etc. ad quod valde alludit versio Graeca. In omnibus tamen Mss. habetur si tamen se. 

5) [0152D] Ita Mss., ubi Editi habent, dicenda sunt. 

6) [0153D] Eadem exempla profert Theodoretus in praefat. Hist. Relig.