Gregorius Magnus
ca. 540 - 604
|
Dialogi de vita et miraculispatrum Italicorum
Liber II
|
_________________________________________________________
|
|
[0178A] |
Caput XXIIIDe sanctimonialibus quae post mortem per ejusoblationem communioni Ecclesiae sunt redditae.
Gregorius. Vix ipsa, Petre, communis ejus locutio a virtutis erat pondere vacua: quia cujus cor sese in alta suspenderat, nequaquam verba de ore illius incassum cadebant. Si quid vero unquam non jam decernendo, sed minando diceret, tantas vires sermo illius habebat, ac si hoc non dubie atque suspense, sed jam per sententiam protulisset. Nam non longe ab ejus monasterio duae quaedam sanctimoniales feminae nobiliori genere exortae, in loco proprio conversabantur; quibus quidam religiosus vir ad exterioris vitae usum praebebat obsequium. Sed sicut nonnullis solet nobilitas generis parere ignobilitatem [0178B] mentis, ut minus se in hoc mundo despiciant, qui plus se caeteris aliquid fuisse meminerunt; necdum praedictae sanctimoniales feminae perfecte linguam suam sub habitus sui freno restrinxerant, et eumdem religiosum virum qui ad exteriora necessaria eis obsequium praebebat, incautis saepe sermonibus ad iracundiam provocabant. Qui dum diu ista toleraret, perrexit ad Dei hominem, quantasque pateretur verborum contumelias, enarravit. Vir autem Dei haec de illis audiens, eis protinus mandavit, dicens: Corrigite linguam vestram; quia si not emendaveritis, excommunico 1) vos. Quam videlicet excommunicationis sententiam non proferendo intulit, sed minando. 2) Illae autem a pristinis moribus nihil mutatae, intra paucos dies defunctae sunt, atque [0178C] in ecclesia sepultae. 3) Cumque in eadem ecclesia missarum solemnia celebrarentur, atque ex more diaconus clamaret: Si quis non communicat, de locum, nutrix earum quae pro eis oblationem Domino offerre consueverat, eas de sepulcris suis progredi et exire de ecclesia videbat. Quod dum saepius cerneret, quia ad vocem diaconi clamantis exibant foras, atque intra ecclesiam permanere non poterant, ad memoriam reduxit quae vir Dei illis adhuc viventibus mandavit. Eas quippe se communione privare dixerat, nisi mores suos et verba corrigerent. Tunc servo Dei cum gravi moerore indicatum est, qui manu sua protinus oblationem dedit, dicens: Ite et hanc oblationem 4) pro eis offerri Domino facite, et ulterius excommunicatae non erunt [0178D] Quae dum oblatio pro eis fuisset immolata, et a diacono [0180A] juxta morem clamatum est, ut non communicantes ab ecclesia exirent, illae exire ab ecclesia ulterius visae non sunt. Qua ex re indubitanter patuit quia dum inter eos qui communione privati sunt, minime recederent, communionem a Domino per servum Domini recepissent[0180B] Petrus. Mirum valde, quamvis venerabilem et sanctissimum virum, adhuc tamen in hac carne corruptibili degentem, potuisse animas solvere in illo jam invisibili judicio constitutas.Gregorius. Numquidnam, Petre, in hac adhuc carne non erat, qui audiebat: Quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis: et quae solveris super terram, soluta erunt et in coelis (Matth. XVI, 19)? Cujus nunc vicem in ligando et solvendo 5) obtinent qui locum sancti regiminis fide et moribus tenent 6). Sed ut tanta valeat homo de terra, coeli et terrae Conditor in terram venit e coelo, atque ut judicare caro etiam de spiritibus possit, hoc ei largiri dignatus est, factus pro hominibus Deus caro: quia inde surrexit ultra se infirmitas nostra, unde sub se infirmata [0180C] est firmitas Dei.Petrus. Cum virtute signorum concorditer loquitur ratio verborum.
―――――――― 1) [0177D] Carnot. et Prat., excommunicabo; quod prius in Germ. scriptum. De hac excommunicatione fuse disputat Gussanv. asseritque genus esse maledictionis, non vero censuram canonicam. Consulendi sunt Regulae S. P. Bened. commentatores, maxime ad capp. 23, 24, 25 et seq. Sane mens Gregorii fuit huic excommunicationi vim canonicae tribuere, ut ex his liquet: Cumque . . . diaconus clamaret, etc., infra. 2) [0177D] Carnot., sed interpretando; German. Longip. et plerique Norm., intentando. Secundus Theod., intentando quod est comminando. Aliqui Norm., intendendo. 3) [0177D] Ex hoc loco patet non solos episcopos aut clericos tunc in ecclesiis sepultos fuisse. Idem liquet [0178D] ex cap. 50 et seqq. l. IV Dial. Jus sepulturae in ecclesia, pecunia comparatum, vide ejusdem lib. c. 52. Fidelium corpora jam a IV saeculo in ecclesiis sepulta aliquando fuisse probat Ambrosius: Nondum, inquit. erant hujusmodi Dei templa in quibus fidelium Domino reliquiae condantur, l. I de Abraham, c. 9, n. 80, p. 308 novae ed. 4) [0178D] Gabriel Albaspinaeus in l. I, observatione 10, duo probat ad hunc locum illustrandum apprime idonea. Primum oblationes olim fuisse instar modi seu facultatis cujusdam, qua jus communionis comparabatur, quando illae ab ecclesia altari expositae et repraesentatae Deo a sacerdotibus erant. Alterum, post mortem jus communionis a quo vivus quis exciderat, posse recuperari, si modo extremum vitae diem in poenitentia terminasset. Mabill. tom. 1 Act. 5) [0180D] Val-cl. et primus Carnot., ligandi et solvendi. 6) [0180D] Neque vero hinc concludat aliquis ministrorum peccata sacramemtorum effectui obicem ponere. Non enim ipsi per se sanctificant, sed ille cujus sunt ministri, GUSSANV. |