BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Gregorius Magnus

ca. 540 - 604

 

Dialogi de vita et miraculis

patrum Italicorum

 

Liber II

 

_________________________________________________________

 

 

[0182B]

Caput XXV

De monacho qui de monasterio discedens,

draconem in itinere invenit.

 

Gregorius. Quidam autem ejus monachus mobilitati mentem dederat 1), et permanere in monasterio nolebat. Cumque eum vir Dei assidue corriperet, et frequenter admoneret, ipse vero nullo modo consentiret in congregatione persistere, atque importunis precibus ut relaxaretur immineret, quadam die idem venerabilis Pater, nimietatis ejus taedio affectus, iratus jussit ut discederet. Qui mox ut monasterium exiit, contra se assistere aperto ore draconem in itinere invenit. Cumque eum idem draco qui apparuerat [0182C] devorare vellet, coepit ipse tremens et palpitans magnis vocibus clamare, dicens: Currite 2), currite, quia draco iste me devorare vult. Currentes autem fratres draconem minime viderunt, sed trementem atque palpitantem monachum ad monasterium reduxerunt. Qui statim promisit nunquam se esse a monasterio recessurum, atque ex hora eadem in sua promissione permansit: quippe qui sancti viri orationibus contra se assistere draconem viderat, quem prius non videndo sequebatur.

 

――――――――

 

1) [0182D] Gussanv. et caeteri fere ed., mobilitati mentis deditus erat. 

2) [0182D] Primus Carn., Occurrite. In excusis, Succurrite.