BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Gregorius Magnus

ca. 540 - 604

 

Dialogi de vita et miraculis

patrum Italicorum

 

Liber II

 

_________________________________________________________

 

 

[0186A]

Caput XXVIII

De ampulla vitrea in saxis

projecta et non fracta.

 

Eo quoque tempore quo alimentorum inopia Campaniam graviter affligebat, vir Dei diversis indigentibus monasterii sui cuncta tribuerat, ut pene nihil in cellario nisi parum quid olei in vitreo vase remaneret. Tunc quidam subdiaconus Agapitus nomine advenit, magnopere postulans ut sibi aliquantulum olei dari debuisset. Vir autem Domini, qui cuncta decreverat in terra tribuere, ut in coelo omnia reservaret, hoc ipsum parum quod remanserat olei, jussit petenti dari. Monachus vero qui cellarium tenebat audivit quidem jubentis verba, sed implere distulit. Cumque post paululum si id quod jusserat datum [0186B] esset inquireret, respondit monachus se minime dedisse; quia si illud ei tribueret, omnino nihil fratribus remaneret. Tunc iratus, aliis praecepit ut hoc ipsum vas vitreum in quo parum olei remansisse videbatur, per fenestram projicerent, ne in cella aliquid per inobedientiam remaneret. Factumque est. Sub fenestra autem eadem ingens praecipitium patebat saxorum molibus asperum. Projectum itaque vas vitreum venit in saxis 1), sed sic mansit incolume ac si projectum minime fuisset: ita ut neque frangi, neque oleum effundi potuisset. Quod vir Domini praecepit levari, atque, ut erat integrum, petenti tribuit. Tunc collectis fratribus, inobedientem monachum de infidelitate sua et superbia coram omnibus increpavit.

 

――――――――

 

1) [0185D] De ampulla chrismatis simile aliquid narrat Optatus. l. II de Schismate Donatist., c. 19. novae edit., [0186D] projecta casum sentire non potuit ... illaesa inter saxa consedit.