BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Gregorius Magnus

ca. 540 - 604

 

Dialogi de vita et miraculis

patrum Italicorum

 

Liber II

 

_________________________________________________________

 

 

[0194A]

Caput XXXIII

De miraculo Scholasticae

sororis ejus.

 

Gregorius. Quisnam erit, Petre, in hac vita Paulo sublimior, qui de carnis suae stimulo ter Dominum rogavit (II Cor. XII) , et tamen quod voluit, obtinere non valuit? Ex qua re necesse est ut tibi de venerabili Patre Benedicto narrem, quia fuit quiddam quod voluit, sed non valuit implere. Soror namque ejus. Scholastica nomine, omnipotenti Domino ab ipso infantiae tempore dedicata, ad eum semel per annum [0194B] venire consueverat. Ad quam vir Dei non longe extra januam in possessione monasterii 1) descendebat. Quadam vero die venit ex more, atque ad eam cum discipulis venerabilis ejus descendit frater: qui totum diem in Dei laudibus sacrisque colloquiis ducentes, incumbentibus jam noctis tenebris simul acceperunt cibos. Cumque adhuc ad mensam sederent, et inter sacra colloquia tardior se hora protraheret, eadem sanctimonialis femina soror ejus eum rogavit, dicens: Quaeso te ne ista nocte me deseras, ut usque mane de coelestis vitae gaudiis loquamur. Cui ille respondit: Quid est quod loqueris, soror? Manere extra cellam nullatenus possum. Tanta vero erat coeli serenitas, ut nulla in aere nubes appareret. Sanctimonialis autem femina, cum verba fratris negantis [0194C] audisset, insertas digitis manus super mensam posuit, et caput in manibus omnipotentem Dominum rogatura declinavit. Cumque de mensa levaret caput, tanta coruscationis et tonitrui virtus, tantaque inundatio pulviae erupit, ut neque venerabilis Benedictus, neque fratres qui cum eo aderant, extra loci limen quo consederant, pedem movere potuissent. Sanctimonialis quippe femina caput in manibus declinans, lacrymarum fluvios in mensam fuderat, per quas serenitatem aeris ad pluviam traxit. Nec paulo tardius post orationem inundatio illa secuta est, sed tanta fuit convenientia orationis et inundationis, ut de mensa caput jam cum tonitruo levaret: quatenus unum idemque esset momentum, et levare caput, et pluviam deponere. Tunc vir Dei inter coruscos et tonitruos [0194D] atque ingentis pluviae inundationem videns se ad monasterium non posse remeare, coepit conqueri [0196A] contristatus, dicens: Parcat tibi omnipotens Deus, soror; quid est quod fecisti? Cui illa respondit: Ecce te rogavi, et audiri me noluisti; rogavi Dominum meum, et audivit me. Modo ergo si potes, egredere, et me dimissa ad monasterium recede. Ipse autem exire extra tectum non valens, qui remanere sponte noluit, in loco mansit invitus. Sicque factum est ut totam noctem pervigilem 2) ducerent, atque per sacra spiritalis vitae colloquia sese vicaria relatione satiarent. Qua de re dixi eum voluisse aliquid, sed minime potuisse: quia si venerabilis viri mentem aspicimus, dubium non est quod eamdem serenitatem voluerit in qua descenderat permanere; sed contra hoc quod voluit, in virtute omnipotentis Dei ex feminae pectore miraculum invenit. Nec mirum quod [0196B] plus illo femina, quae diu fratrem videre cupiebat, in eodem tempore valuit: quia enim juxta Joannis vocem, Deus charitas est (I Joan. IV, 16) , justo valde judicio illa plus potuit, quae amplius amavit.

Petrus. Fateor, multum placet quod dicis.

 

――――――――

 

1) [0193D] Observa ex hoc loco monachis praedia ad victum [0194D] assignata, in ipso Benedictini ordinis exordio: ita ut, non mendicando, non manibus laborando ad vitam necessaria parare cogerentur. Id ex S. Gregorii epistolis alibi ostendemus. Nonnullos ex fidelium oblationibus, ut ipsi clerici, vixisse liquet ex epistola 3, l. III, olim 2, indict. 11. Ipse Greg. monasteria quae condidit reditibus dotavit, altero Gregorio teste, scilicet Turonico l. X Hist. 

2) [0195D] Duo Carnot., Bigot. et Becc., pervigiles, cui lect. [0196D] favet Graec. interpres.