Gregorius Magnus
ca. 540 - 604
|
Dialogi de vita et miraculispatrum Italicorum
Liber II
|
_________________________________________________________
|
|
Caput XXXVIQuod regulammonachorum scripserit.
Gregorius. Libet, Petre, adhuc de hoc venerabili Patre multa narrare: sed quaedam ejus studiose praetereo, quia ad aliorum gesta evolvenda festino. Hoc autem nolo te lateat, quod vir Dei inter tot miracula, quibus in mundo claruit, doctrinae quoque verbo non mediocriter fulsit. Nam scripsit monachorum regulam, discretione praecipuam, sermone luculentam 1). Cujus si quis velit subtilius mores vitamque cognoscere, [0200D] potest in eadem institutione regulae omnes magisterii illius actus invenire: quia sanctus vir nullo modo potuit aliter docere quam vixit.
―――――――― 1) [0200D] Duo Gemet., totidem Carnot. et Prat., sermone luculento. |