BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Gregorius Magnus

ca. 540 - 604

 

Dialogi de vita et miraculis

patrum Italicorum

 

Liber II

 

_________________________________________________________

 

 

 

Caput XXXVIII

De insana muliere in ejus

specu sanata.

 

Nuper namque est res gesta quam narro; quia quaedam mulier mente capta, dum sensum funditus perdidisset, [0202D] per montes et valles, silvas et campos die noctuque vagabatur; ibique tantummodo quiescebat, ubi hanc quiescere lassitudo coegisset. Quadam vero die dum vaga nimium erraret, ad beati viri Benedicti specum devenit, ibique nesciens ingressa mansit. Mane autem facto ita sanato sensu egressa est, ac si eam nunquam insania capitis ulla tenuisset; quae [0204A] omni vitae suae tempore in eadem quam acceperat salute permansit.

Petrus. Quidnam esse dicimus, quod plerumque in ipsis quoque patrociniis martyrum 1) sic esse sentimus, ut non tanta per corpora sua, quanta beneficia per reliquias ostendant, atque illic majora signa faciunt, ubi minime per semetipsos jacent?

Gregorius. Ubi in suis corporibus sancti martyres jacent, dubium, Petre, non est quod multa valeant signa demonstrare, sicut et faciunt, et pura mente quaerentibus innumera miracula ostendunt. Sed quia ab infirmia potest mentibus dubitari, utrumne ad exaudiendum ibi praesentes sint, ubi constat quia in suis corporibus non sint; ibi necesse est eos majora signa ostendere, ubi de eorum praesentia potest mens [0204B] infirma dubitare. Quorum vero mens in Deo fixa est, tanto magis habet fidei meritum, quanto illic eos novit et non jacere corpore, et tamen non deesse ab exauditione. Unde ipsa quoque Veritas, ut fidem discipulis  2) augeret, dixit: Si non abiero, Paracletus non veniet ad vos (Joan. XVI, 7). Cum enim constet quia Paracletus Spiritus a Patre 3) semper procedat et Filio, cur se Filius recessurum dicit, ut ille veniat, qui a Filio nunquam recedit? Sed quia discipuli in carne Dominum cer­nentes, corporeis hunc oculis semper videre sitiebant, recte eis dicitur: Nisi ego abiero, Paracletus non veniet; ac si aperte diceretur: Si corpus non subtraho, quis sit amor 4) Spiritus non ostendo; et nisi me desieritis corporaliter cernere, nunquam me discetis spiritaliter amare. [0204C]

Petrus. Placet quod dicis.

Gregorius. Aliquantum jam a locutione cessandum est, ut si ad aliorum miracula enarranda tendimus, loquendi vires interim per silentium reparemus.

 

――――――――

 

1) [0204C] In scriptoribus sacris mediae aetatis, per sanctorum patrocinia saepe intelliguntur reliquiae; quod pluribus probat Cangius. Sufficiat modo Caroli Magni capitulum quo prohibet servis Dei ad bellum pergere: nisi illis tantummodo qui propter div. ministerium, missarum scilicet solemnia adimplenda, et sanctorum patrocinia portanda, ad hoc electi sunt. Tom. II Concil. Gall., pag. 235; cap. 3, tit. 2, Capitulorum selectorum Car. M. Per patrocinia reliquias intellexit Zacharias, λειψάνους, λείψανα. Significantur quoque per patrocinia sanctorum, ipsorum miracula. Dynamius patricius in Vita S. Maximi Regiensis ep.: Corpus B. antistitis est humatum in eccl. B. Petri .... quae postea ipsius nomine appellata est ob crebra ejus patrocinia. 

2) [0204C] Primus Carnot., ut fidem salutis. 

3) [0204C] Germ. Norm. et plur., ex Patre. 

4) [0204C] Al., quid sit amor.