BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Gregorius Magnus

ca. 540 - 604

 

Sacramentarium Gregorianum

 

_________________________________________________________

 

 

 

44.

Sabbatum in xii lectiones ad sanctum Petrum

 

Populum tuum domine quaesumus propitius respice, atque ab eo flagella tuae iracundiae clementer auerte: per.

Alia. Deus qui nos in tantis periculis constitutos pro humana scis fragilitate non posse subsistere: da nobis salutem mentis et corporis, ut ea quae pro peccatis nostris patimur, te adiuuante uincamus: per.

Alia. Protector noster aspice deus, ut qui malorum nostrorum pondere premimur, percepta misericordia libera tibi mente famulemur: per.

Alia. Adesto quaesumus domine supplicationibus nostris, ut esse te largiente mereamur et inter prospera humiles et inter aduersa securi: per.

Alia. Preces populi tui domine quaesumus clementer exaudi, ut qui iuste pro peccatis nostris affligimur, pro tui nominis gloria misericorditer liberemur: per.

Alia. Quaesumus omnipotens deus uota humilium respice, atque ad defensionem nostram dexteram tuae maiestatis extende: per.

Alia. Actiones nostras quaesumus domine et aspirando praeueni et adiuuando prosequere, ut cuncta nostra operatio et a te semper incipiat et per te coepta finiatur: per.

Ad missa. Deus qui tribus pueris mitigasti flammas ignium, concede propitius, ut nos famulos tuos non exurat flamma uitiorum: per.

Super oblata. Praesentibus sacrificiis domine ieiunia nostra sanctifica, ut quod obseruantia nostra profitetur extrinsecus, interius operetur: per.

Ad complendum. Sanctificationibus tuis omnipotens deus et uitia nostra curentur et remedia nobis aeterna proueniant: per.