Einhardus
ca. 770 - 840
|
|
Epistolae
Epistula ad Hrabanum
Textus:in: Vox Latina III, p. 46ed. O. Stange/P. Dittrich, Leipzig 1924
_______________________________________________________________________
Reverentissimo Christifamulo Hrabano venerabili abbatiE(inhardus) p(eccator).
Quidam homo vester nomine Gundhartus rogavit nos pro se apud vestram sanctitatem intercedere, ut sine offensione vestra, immo cum gratia vestra sibi liceat iter exercitale, quod praesenti tempore agendum est, omittere ac domi remanere, asserens se ad hanc remansionem magna cogi necessitate pro eo, quod faidosus sit et cum inimicis suis et his, qui vitae eius insidiantur, hoc iter agere non audeat, praesertim cum illo comite, cum quo ire iubetur: quem sibi dicit esse inimicissimum. Ideo rogat, ut eum in tantum periculum vestrae iussionis auctoritas non impellat; sibi curae esse seque providere, ut cum exactore heribanni, si venerit et eum compellaverit, sine vestro labore se pacificet. Non vos rogarem de hac causa, nisi angustias eius atque pericula comperta haberem.Opto, ut semper bene valetis.
―――――
Hrabanus Maurus (ca. 784 - 856), abbas Fuldensis |