BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Gerhardus Augustanus

floruit ca. 970

 

Mirabilia S. Udalrici

 

Textus:

Patrologia Latina, Tomus 135

ed.: J. P. Migne, Paris 1853

 

__________________________________________________________________________

 

 

 

Incipiunt capitula libelli de

signis Udalrici episcopi.

 

 

Mirabilia Udalrici (Meister der Ulrichslegende, ca.1460)

 

I.

Post commendationem pretiosi thesauri sacri corporis Udalrici, tapetium sepulcro superponebatur et assiduum lumen appositum sine intermissione ardebat. Quidam autem custodum ardentem cereum incaute posuit juxta sepulcrum; quo recedente, cereus cecidit in transversum super apetium sepulcri, et ardens permansit donec illa pars cerei quae super tapetium jacebat ab igne consumebatur; et cum anteriori parte tapetii quae sepulcro eminebat conjunctus arderet, et flammam sursum per tapetium emitteret, custos advenit, et hoc videns tremefactus obstupuit, et quod adhuc remanebat de cereo timens abstulit, tapetiumque sollicite inspexit si ab igne aliquid laederetur, vestigium ignis de minimis micis cereis invenit, unum vero pilum in superficie et in latere sepulcri in tapetio exustum invenire non potuit. Hoc miraculum cum magistro suo et fratribus nuntiaret, et vestigium cerei monstraret, et tamen tapetium illaesum ostenderet, admiratione et gaudio repleti Deum omnes glorificaverunt et sanctum Udalricum.

 

 

II.

Quamvis adhuc nullum inibi aperte fieri miraculum comperiretur, utriusque sexus familiae multitudo jugiter pavimento prostrata, positioni sancti corporis adjuncta, necessitatis suae suffragia precabatur, deprehendensque ei multa omnigenae commoditatis auxilia inde evenire, frequentius eumdem coepit visitare locum. Itaque cum ab assiduitate visitantium, Domino concedente, plurimis ille commendaretur locus, venit quidam homo de provincia Noricorum, nomine Reginwalech, qui integro anno febre fatigatus ad nimiam infirmitatem deductus, ad Wicfredum praepositum ejusdem loci venit, interrogans eum si aliquod liberationis suae medicamentum ei indicare potuisset. Qui respondens, dixit: «Vade et acquire tibi baculum, et porta eum ad sepulcrum domini mei sancti Udalrici pro sospitate sua.» Qui ambulans inde concidit sibi baculum de ligno bidullaneo, et portavit eum ad praefatum praepositum. Qui ambulans cum eo duxit eum ad sanctum sepulcrum, et monstravit ei baculum ponere super illud. Oratione etiam clericorum fretus, et doctrina eorum in fide confortatus, eadem hora a febre liberatus sanitati manifeste redditus est.

 

 

III

Eodem vero tempore in istis regionibus incredibilis multitudo populorum febribus fatigabatur. Qui cum audirent praefatum hominem ad sanctum sepulcrum, sicut praedixi, fuisse liberatum, quidam cum baculis, quidam etiam additis aliis oblationibus festinaverunt pro sanitate sua sanctum visitare sepulcrum. Qui omnes, undecunque venirent, celeriter sanitati restituebantur.

 

 

IV

Quidam de familia sanctae Mariae, Hisenhart [al., Isenhart] nomine, unum de baculis qui ad sepulcrum de infirmis portabantur, tulit, et eum in manu portando, inde ambulare coepit: cumque ad collem qui dicitur Perileich veniret, a febre acriter fatigari coepit. Tunc praesentiens pro quo reatu infirmitati concederetur, regressus ad sepulcrum, baculum restituit in locum ubi eum tulit, votumque fecit ut ultra nullum inde auferre praesumeret, votoque peracto a febre dimissus est.

 

 

V.

De congregatione Sanctae Afrae presbyter unus, Adelger nominatus, tulit de sepulcro duos bacellos speciosos ad videndum, et aptos in manibus ad portandum, et sui obliviscens portavit eos in domum suam, ibique cum sedisset, invasit eum oscitatio crebra et obripilatio cutis maxima, et omnia membra taedio occupata sunt, ita ut virtutem sedendi, neque ambulandi, nec saltem jacendi apte non potuisset habere. Qui intra semetipsum aestimare coepit pro qua re tam subita solutione membrorum gravaretur; et surgens venit ad Wicfredum praepositum, et nuntiavit illi eventum rei. Cui ille dixit: «Tu ne istos bacellos de sancto sepulcro tulisti?» Qui dixit: «Ita feci» «Festina, inquit ille, reponere eos in locum suum.» Hoc cum factum fuisset, omni incommoditate corporis fugata, presbyter confestim sanitati pristinae restitutus est.

 

 

VI.

Quicunque etiam de multitudine vulgi de apportatis baculis in manus suas acceperunt, ut inter sacra mysteria se super eos inclinarent, et facilius finem mysterii exspectarent, repentina invasione febris quassati sunt, compertaque causa eventus, rejectis baculis eadem hora liberati sunt.

 

 

VII.

His casibus divulgatis, et in notitiam undique omnium deductis, nullus praesumebat vel minimum bacellum sine licentia inde auferre; et ideo tanta multitudo baculorum excrevit, ut facile dinumerari non potuisset, nec sine impedimento in angulis ecclesiae collocari. Unde factum est ut super trabes ejusdem ecclesiae, ubi sepulcrum situm est, ponerentur. Mansionarii itaque, praecipiente eorum magistro, frequenter eos ad focum portant, et eis ardentibus ceram ad mollitiem redigunt ad candelas multiplicandas ad servitium Dei. Super trabes tamen plurimi semper remanebunt, et hi qui eos conspiciunt, non putant numerum eorum in aliquo minorari. Sustentacula eorum qui, gratia Dei concedente, per merita sancti Udalrici a diversis infirmitatibus ibi sunt liberati, plurima pendent, et aliorum analogiae secundum membra diversa infirmantium figuratae etiam plurimae ibi videri possunt. Vehicula etiam eorum qui carris superpositi multimoda debilitate membrorum manci illuc veniebant, et in omnibus membris perfecta sanitate donabantur, relictis ibi carris cum tuguriis, pedestri itinere laeti redierunt, ante fores ecclesiae conspici possunt.

 

 

VIII.

Cujusdam vero mulieris filia in brachio in totum debilis facta in pago Geltenstein, cui quadam nocte in somnis dictum est: «Quare filiam tuam cum lucerna non producis ad sepulcrum sancti Udalrici pro sanitate sua?» Quae expergefacta somnium nuntiavit filiae suae, et ut celerius potuit eam illuc cum candela perduxit, et perfecta sanitate recepta, eam inde laetam ad propriam possessionem revexit.

 

 

IX.

De eodem vero pago de oppidulo Toningewe vocato, quidam homo cui aures clausae sunt ut nihil audire potuisset, et lingua ligata, ita ut nunquam ullum verbum proferre potuisset, ad sepulcrum sancti Udalrici a fratribus suis deductus est, et ibi prostratus diu jacuit lacrymas fundendo; elevatus autem a fratribus per altaria deductus est. Cumque ambulare coepisset, et perveniret ante altare sancti Donati, quod est situm ad occidentalem partem ecclesiae, audivit sonitum canentium in choro clericorum, et infirma adhuc voce dixit fratribus suis: «Ecce audio et loqui possum.» Qui cum peracto Dei ministerio haec clericis annuntiarent, et ipsi veraciter haec ita esse cognoscerent, campanas sonare fecerunt, et ipsi in commune Deum laudare coeperunt, laudationeque finita cum perfecta loquela et integro auditu donatus praefatus infirmus abire promeruit.

 

 

X.

Ex familia episcopi Heinrici similarius quidam, Luitnotus nominatus, reatu proprio gratiam domini sui perdidit, pro eo quod farra per loca episcopi sibi commendata magna incautela dissipavit. Qui cum a ministris episcopi vehementer territus maximum timorem incideret, ad sepulcrum sancti Udalrici pro liberatione imminentis angustiae nudis pedibus accessit, et ibi diu cum lacrymis adjutorium ejus postulavit. Inde autem cum reverteretur, paucis diebus interpositis, facilius quam credere potuisset, gratiam sui domini recepit. Deinde in auxilium ejus firmiter ubique confidens, in recreatione sua pro amore ejus frequenter bibebat, et alios bibere postulare consuevit.

 

 

XI.

Idem Luitnotus quadam die ad domum Razonis [al., Rasonis], qui tunc potens minister episcopi fuit, in oppido Pobingga venit, et ibi cum eo prandium sumpsit. Qui cum saturatus abire voluisset, praefatus Razo cogebat eum plus ad bibendum. Cujus petitioni ille contradicere non audebat, sed vas quod illi porrigebatur accepit, dicendo: «Istam siceram bibere pro charitate sancti Udalrici, per cujus adjutorium de maximis angustiis liberatus sum, volo.» Cumque poculum hausisset, et vas cum manu deorsum verteret, dixit: «Cum ista charitate signatus, certus sum quia nullius adversitatis pravitas mihi hodie poterit nocere, sed neque gladius corpus meum vulnerare.» Cui Razo dixit: «Da mihi digitum tuum, ut videam si cultellus meus tuum possit vulnerare membrum.» Qui statim magna fide digitum suum ei porrigebat. Ipse autem apprehenso ejus digito, alia manu cultellum de vagina extrahere conabatur, ad vulnerandum digitum praenominati pistoris, propriaeque suae manui cum eodem cultello grande vulnus infecit, digitumque apprehensum simul et cultellum festine dereliquit, et suam manum vulneratam lamentari coepit, pistor autem in fide confortatus sanus recessit.

 

 

XII.

Alius autem ex familia, nomine Adelhardus [al., Adalhardus], cum de Augusta civitate ad suam mansionem quae est sita in oppido Eitingen nominato, pergere voluisset, ante portam civitatis quidam homo eum cum aliis bibere rogavit. Cumque bibere coepissent, quidam ibi manentium pro charitate sancti Udalrici postulavit eos potum accipere. Praefatus autem Adelhardus sordidum verbum ex ore suo emisit, et poculum rogatae charitatis accipere renuit. Cumque paululum inde recederet, in planitie viae equo suo cadente crus ejus fractum est, et ita ad suam domum cum labore deductus longo tempore debilis permansit. Postea vero votum ad sepulcrum sancti Udalrici vovit, et, Deo donante, sanitati est restitutus, et deinde charitatem quam antea sprevit alios frequenter bibere postulavit.

 

 

XIII.

In praefata villa Eitinga quadam die cum multi ex familia simul ad bibendum in unum congregati fuissent, fuit inter eos unus, nomine Walterich, discipulus Wicfredi, praepositi de Sancta Afra, qui, cum audiret ibi postulare sancti episcopi Udalrici charitatem, profano ore quasi insaniendo stultissime locutus est: «Quid mihi prodest charitas illius episcopi, quia ille signa facere non potest plusquam unus canis?» Illo verbo emisso, diabolo concessus loquelam hominis amisit, et more canis furendo sonare coepit, et ganniendo atque latrando, parvo tempore evoluto, heu! miserabiliter vitam finivit.

 

 

XIV.

In civitate Augusta quidam faber Herevuns vocatus, longo tempore magna infirmitate totius corporis detentus, ita ut ambulare non posset nisi aliis adjuvantibus, et interdum cum duobus sustentaculis sustentatus, prope terratenus inclinato capite ad necessaria corporis vix pervenit. Qui cum audisset multos infirmos ad sepulcrum sanctum saepe sanari, coepit illuc ultra vires repere, et mane diluculo de mansione sua exire, et illuc ante horam diei tertiam vix pervenire. Cumque hoc frequenter fecisset, quodam tempore in Quadragesima, die Veneris. cum ad portam, cui capella sancti Michaelis est superposita, veniret, ultra modum lassus et universis viribus destitutus subsistit, dicens: «Domine Deus, Pater omnipotens, cognoscere dignare quanta infirmitate nunc istum adii locum, et per merita sancti confessoris tui Udalrici miserere mei,» et aliquantulum pausatus repsit usque ad sepulcrum. Finita ibi oratione, dum acceptis sustentaculis adjuvante comite suo surgere voluisset, unum sustentaculum in pavimento lapsum est, et ipse ad terram iterum dejectus est, et in dejectione genua ejus retro in contractione nervorum more fractorum malleorum sonitum fecerunt, et crura per pavimentum extensa sunt. Comes autem illius cum solito more eum levare voluisset, dixit illi: «Exspecta paulisper; ut mihi videtur, ex me ipso surgere possum et ambulare.» His dictis, dimissis in pavimento sustentaculis, surexit et rambulavit. Qui statim ibi accepta cruce, clericis caeterisque civibus cum eo comitantibus, sine baculo potenter ad Sanctam Mariam in Augustam civitatem perambulavit, ibique Dei laudibus in commune peractis, eadem hora ad Sanctam Afram crucem portando regressus est.

 

 

XV.

Nativus quidam pauper de oppido quod dicitur Messlinga [al., Messinga], Hiltibaldus nomine, caecitate perculsus est, et in illa caecitate duos annos perduravit: tertio autem anno, quidam homines de eodem pago pergere decreverunt ad Augustam civitatem causa orationis; qui invenerunt eum in eodem itinere cum duce suo victum per oppida quaerentem, et dixerunt ei: «Perge nobiscum ad Augustam civitatem et ad sepulcrum sancti Udalrici, forsitan ibi misericordiam consequi poteris.» Quibus ille respondit: «Stipendia mihi et ductori meo, et oblationes ad illa sancta loca deferendum non habeo.» Qui respondentes, dixerunt: «Si nobiscum ieris, quantum possumus auxiliatores tui sumus.» Quorum consentiens suasionibus cum eis perrexit ad Augustam, et eadem nocte juxta sanctum sepulcrum foris ecclesiam diem exspectavit futurum. Mane autem facto, infra ecclesiam ad sepulcrum deductus devote oravit, et antea amissum lumen oculorum, gratia Dei donante, recepit, levataque cruce, comitante cum eo magna multitudine populi, ad Sanctam Mariam pervenit, et qualiter sit illuminatus, civibus suis ei testimonium dantibus recitavit.

 

 

XVI.

Quodam tempore cum sanctus episcopus ad synodum Ottonis imperatoris in Inglunheim congregatam pergeret, quidam pauper de oppido Affelterbach, Rudpret [al, Rutpertus] vocatus, juxta viam ei conjunctus est, ilia sua de ventre prolapsa in loco umbilici portans in sinu suo: cumque ea aperto sinu episcopo ostenderet, praecepit ei denarium dari et dixit illi: «In pace Dei perge.» Qui non multo post tempore, meliorari de die in diem coepit, et sanato ventre de praedicta infirmitate liberatus est. Postea autem idem ipse claudus factus est, ita ut nisi scamellis sustentatus ambulare potuisset, utilitate etiam dextrae manus in lineamentis totus privatus est. Hac infirmitate cum quatuor annis detentus mansisset, desideravit venire ad sepulcrum sancti Udalrici, et comparavit ceram quam secum ad sepulcrum deferret; comparata autem cera virtus ei in sustentaculis baculorum, dimissis scamellis ambulandi concessa est. Illuc autem taliter cum perveniret, manus ejus et genua sanitati restituta munia sua receperunt, ita ut idem homo sine sustentaculis erectus gradiens tripudiando rediret.

 

 

XVII.

De regno etiam Lotharii quidam Lutericus [al., Luitharius] qui multo tempore luce oculorum caruit, ad sanctum sepulcrum venit, et orationibus peractis visum clarum recepit.

 

 

XVIII.

Clericus quidam, qui in Augusta civitate studio discendi saepe inter scholares morabatur, cum ad propinquos suos reverteretur, mutus effectus est: cumque ab eis ad sepulcrum sanctum deductus fuisset, emissis de ore suo duobus denariis super sepulcrum, loquelam quam amisit, recepit.

 

 

XIX.

Caecus quidam cum valde parvulo ductore ad sanctum locum hiemali tempore studuit pergere: qui cum Smutturam fluvium transgrederetur, et ad longum rivulum de fonticulis congregatum super viam decurrentem veniret, ductor ejus ei auxilium praebere non potuit, sed de frigore et lassitudine defectis viribus cecidit. Caecus autem, ductore cadente, magna cura et tristitia per decursum rivuli cum baculo undique palpando ambulavit, et magna voce clamando ad sanctam Mariam et sanctam Afram, et ad sanctum servum Dei Udalricum, adjutorium et misericordiam sibi dari intenta mente flagitavit. Cumque sic palpando et clamando pene usque ad finem rivuli perveniret, Dei donante clementia, subito apertis oculis lumen aspexit, et regrediens ductorem suum levavit, et usque ad sanctum sepulcrum, omnipotentem Deum et sanctos suos laudando, portavit, ibique manifeste clericis et omnibus praesentibus quae ei in via acciderant, recitavit.

 

 

XX.

Fuit quaedam matrona in Francorum provincia praedives et nobilis, quae arrepta a diabolo nimie laborabat; ad cujus ereptionem quinque episcopi cum aliis plurimis convenerunt. Qui cum diabolum orationibus et conjurationibus arctarent ut obsessum corpus dimitteret, clamans et ejulans, dixit: «Nisi aliquid de rebus episcopi Udalrici huc venerit, propter vestrum praeceptum possessum vas non dimitto.» Cumque iterum atque iterum eadem responsa iteraret, aestimare coeperunt ut legatos ad Augustam mitterent, ut aliquid acquirerent de rebus episcopi. Interim vero cum haec inter se arbitrarentur, clamavit diabolus per os matronae: «Vae mihi! vae mihi! hic in vicinitate est presbyter unus qui habet humerale quod fuit praefati episcopi:» quamvis non sponte, sed Deo jubente, nominavit presbyterum et locum ubi habitavit. Cumque accersitus presbyter cum humerali veniret, antequam domum intraret, daemon dixit: «Vae! vae! nunc venit humerale episcopi.» His dictis clamando et dolendo corpus matronae valde fatigatum reliquit. Interrogatus autem presbyter unde ei humerale veniret, respondens dixit: «Episcopus aliquando ad regale colloquium pergendo, ad nostram ecclesiam venit, et nos sibi missam cantare rogavit, cumque alba nos indui sine humerali velle videret, dixit: «Ubi est vestrum humerale?» Cui ego respondi: Non habeo humerale. Tunc ille istud humerale jussit mihi donari.» Matrona autem a daemonio liberata, et sensui sanitatique restituta, tota vestimenta sua, quibus eo die induebatur, cum caligis et calceamentis ad sepulcrum sancti Udalrici per nuntios misit; quibus etiam praecepit ut ibi nuntiarent qualiter, Domino concedente, per ejus merita est liberata. Wicfredus ejusdem loci praepositus, qui etiam et custos ecclesiae eo tempore mansit, de froco ejusdem matronae dalmaticam fieri fecit, et alia ejus vestimenta, sicut congruum fuit, ad Dei servitium composuit, ut hoc signum misericordiae Dei frequentius posteris in recordatione maneret.

 

 

XXI.

In regione Sclavorum, filius Wolezlawi [al., Woleslai] ducis in valetudinem incedit, et in tantam infirmitatem deductus est, ut pater ejus et mater caeterique praesentes amici praesentem vitam eum ulterius habere posse desperarent. Cumque pater in his angustiis versaretur, admonitus est de matre pueri et de aliis quibus notum fuit quam multipliciter multi per merita sancti Udalrici de diversis angustiis liberati essent; continuo votum vovit, si filius ejus ad vitam rediret, ut missis legatis sepulcrum sancti Udalrici cum oblationibus visitaret. Eodem vero die filius ducis conversus ad vitam, consolationem patri non minimam obtulit. Qui cognoscens misericordiam Dei in filio, nuntios statim mittere et votum ejus implere studuit. Qui venientes ad sepulcrum obtulerunt V libras argenti et aureos quamplurimos, et de cera quantum unus fortis saumarius portare potuit; mater etiam pueri seorsum aureorum denariorum bonam partem pro filio misit. Legati etiam altare Sanctae Mariae cum auro et aliis oblationibus, sicut eis praeceptum est, devote visitaverunt, similiter et altare Sanctae Afrae, et narraverunt pro qua re missi sunt, dicentes antequam ipsi exirent de sua provincia, ut filium domini sui ambulantem et sanum dimitterent.

 

 

XXII.

Alio quoque tempore quidam dux Vandalorum Misicho cum sagitta toxicata in brachio vulneratus est. Qui cum sentiret sese veneno nocivo esse percussum, et sibi imminere mortis interitum eadem hora putaret, cum magna fide et constantia votum vovit, ut brachium argenteum cum manu, quantocius potuisset, ad sanctum Udalricum mittere non differret. Qui statim post votum relevatus a periculo ad domum suam rediit, et brachium secundum suum votum componere praecepit. Cumque fabri brachium fabricare coepissent, et manum in eo fingerent, dux continuo de imminenti periculo liberatus surrexit, Deum laudans qui eum per merita sui sancti episcopi de mortis periculo liberavit, votum suum perficiens, mittendo brachium cum manu ad viri sancti sepulcrum.

 

 

XXIII.

Quaedam mulier de Curiensi Retia, relicto proprio marito, cuidam viro de pago Albegewe, Durinc vocato, in matrimonium juncta est. Cumque cum illo aliquantulum temporis maneret, a daemonio obsessa est, et ab eo nimie vexabatur. Quae cum in multis sanctis locis liberationis suae adjutorium quaereret et non inveniret, consilium accepit ut ad sepulcrum sancti episcopi Udalrici veniret; quod et fecit. Cumque appropinquaret Augustae civitati, et ecclesiam sanctae Afrae bene aspicere potuisset, clamans et fremens cecidit in terram, et facta est quasi mortua. Praefatus autem Durinc cum comitantibus sibi studuit levare eam; levata autem, reddito sensu, a daemonio est liberata.

 

 

XXIV.

Eleemosynaria quaedam Abrahami Frisingensis episcopi civitatis, de villa quae dicitur Camera, cui maxilla pectori fuit inserta, et loquela in toto negata, cui etiam manus brachiis replicatae et conglutinatae erant, ut figurae digitorum vix cognosci potuissent, cum veniret ad sanctum sepulcrum, et inde revertendo super pontem Lici fluminis ambularet, quidam homo ei obvius venit et interrogavit eam unde pergeret; cui illa respondere non potuit, sed vertebat se inclinando ad ecclesiam sanctae Afrae, ut ei monstraret unde pergeret: cum autem se ad illam verteret, maxilla de pectore solvebatur, et loquela ei ad respondendum concessa est.

 

 

XXV.

Quidam caecus cum perveniret cum ductore suo ad fluvium qui dicitur Vindex, interrogavit eum si adhuc videre potuisset civitatem et monasterium. Cumque audiret in proximo fuisse sanctum locum, abstrahere sibi fecit caligas et calceamenta, ut nudie illuc perveniret pedibus; ductor autem ejus, raptis calceamentis et aliis rebus ejus, furtive recessit ab eo, qui aestimans ut pro aliqua necessitatis causa oppidum juxta situm intraret, et statim sibi in adjutorium rediret. Cumque diu exspectaret, vociferando eum nominare coepit ut veniret. Interim etiam quaesivit zabernas et calceamenta, et non invenit. Tunc persensit a ductore suo se esse despoliatum; flendo et orando clamare coepit ad sanctam Mariam matrem Domini, et ad sanctam Afram, et ad sanctum Udalricum, ut sibi aliquod consolationis supplementum eveniret. In hac cum prolixae afflictionis tribulatione laboraret, subito ignotum conspexit oculis lumen, et statim crucicula de viminibus facta eumdem denotavit locum, et tunc laetus destinata visitavit loca, gratias omnipotenti Deo et sanctis ejus agens pro perceptione luminis; cives autem de Hovarchusa in eodem loco ubi cruciculam monstratam invenerunt, majorem crucem pro signo posuerunt.

 

 

XXVI.

Quodam tempore cum populus curreret undique ad Augustam in vigilia nativitatis sanctae Mariae, ut sanctum diem ibi solemniter celebrarent, quaedam mulier inter alios cum puerulo suo parvulo studuit et illuc venire, ut illum ad sepulcrum sancti Udalrici cum oblationibus ibi praeponderaret pro sua sospitate. Cumque super pontem Vindicis carpento superpositum puerulum cum aliis rebus ducere voluisset, pro inaequalitate pontis carpento inclinato, puerulus cecidit in amnem, qui pro nimia illuvie vehementer elevatus, universis super eum meantibus exitium minitavit. Cumque mater tristissima in perniciem sui in amnem post puerum cadere voluisset, et vix a circumstantibus comprehensa teneretur, populi in utraque parte fluminis in ripa festinaverunt in adjutorium infantis. Qui cum a nemine eorum adjuvari potuisset, flumine submersus ab oculis omnium occultabatur. Mater autem ab amne vi abducta, et quantum possibile fuit consolatione recepta, flendo et lamentando adjutorium sanctissimae Dei genitricis Mariae imprimis quaesivit, et postea ad sepulcrum sancti Udalrici cum oblationibus quas antea pro sospitate filii sui illuc deferre decrevit, et eas pro requie animae pueruli cum bona fide donavit. Sequenti vero nocte cum triste corpus mulieris sopor occuparet, quidam valde venerabilis senex, in vestitu episcopali, apparuit ei, dicens: «Poenitet ne te, mulier, valde infantulus tuus?» Quae respondit: «Etiam, domine.» Cui ille: «Mane diluculo, inquit, vade ad fluvium, et ubi ultima vice in amne videretur, quaere eum in ripa fluminis inter frutices.» Quae expergefacta venturum cras vix exspectans cum adjuvantibus sibi ripam fluminis adiit, et secundum verbum sancti viri infantem suum sanum et incolumem invenit. Tunc laeta Deum laudans rediit, et rem gestam in civitate et ubique recitavit.

 

 

XXVII.

Quidam vero homo juxta Danubium, cum cunctus populus sua sponte natalitium sancti Udalrici solemniter celebraret, fenum cum rastellis congregavit in cumulos, diem sanctum spernendo. Qui cum altera die cum plaustris veniret, ut hoc in fenarium suum duceret, exterius formosum invenit; cum autem bibenti ligno interius tangeret, totum in favillas immutatum invenit, et diem sanctum quem antea celebrare noluit, postea prae timore contemnere non audebat.

 

 

XXVIII.

Eodem vero tempore ancilla cujusdam matronae, Gerbirc [al., Gerbirch] nuncupatae, telum suum, dum in texendo laboraret, subitus dolor coepit contrahere manus ejus; quod cum lamentando aliis diceret, responderunt ei: «Depone texile ferrum, quia pro reatu hodierni operis hic labor tibi accidit;» quae vix manibus de ferro absolutis lectum intravit. Cumque ibi requiem non haberet, prae contractione manuum, conservae ejus nuntiaverunt dominae suae: illa vero praecepit ut mane diluculo duceretur pro liberatione sua ad sepulcrum sancti Udalrici. Cumque in itinere lassae circa horam nonam in planitie Lechfeldici campi ad reficienda corpora consedissent, dolor coepit minui in manibus laborantis, ita ut antequam de ipso loco surgerent, usui prioris rectitudinis redderentur. Quae tunc laetae pervenerunt ad praedestinatum locum, et inde in civitatem ad ecclesiam sanctae Mariae genitricis Dei. Post vesperam venientes, haec, sicuti gesta sunt, nobis annuntiaverunt, et laetae ad propria redierunt.

 

 

XXIX.

Nobilis quaedam matrona de Burgundionum provincia, dum decrevisset pergere ad Augustam civitatem causa orationis, quemdam claudum eleemosynarium praecepit comitari secum; cujus caballum duobus ministris suis commendavit, ut pedes ejus, sicuti mos est pergentibus, ferro munirent. Qui fraudulenter pedes caballi cum clavis vulneraverunt, ne delator eorum in itinere actuum suorum pro fidelitate dominae suae, sicut solitus erat, maneret. Dixeruntque claudo: «Caballus tuus claudicat, et ideo hic te necesse est remanere.» Quibus claudus respondens dixit: «Quamvis caballus claudicet, tamen non consentio hic me remanere; qui omnia potest Deus omnipotens, etiam me valet, sicut sibi placet, ad loca perducere destinata.» Cumque cum aliis pergere coepisset, sano et apto caballo ad Augustam pervenit. Cumque ibi ad sepulcrum sancti Udalrici devotam orationem prolongaret, et firma fide pro sospitate sua clementiam Dei imploraret, in praesentia multorum sanitati redditus est. Hoc videntes praefati homines qui impedire iter ejus in caballo voluerunt, ceciderunt terratenus, confitentes clericis caeterisque qui in praesentia aderant delicta sua, veniam postulantes, quod eum claudum impedire voluerunt ne perveniret ad locum, ubi Dominus per merita sancti Udalrici eum sanare dignatus est. Et accepta poenitentia secuti sunt claudum sanatum crucem portantem, uterque saxum tantae magnitudinis portans quantum levare potuit, usque in ecclesiam sanctae Dei Genitricis Mariae, quae est sita in civitate; ibique peccata sua lamentabantur multum cum lacrymis veniam postulantes. Cumque hoc signum in praesentia omnium recitatum fuisset, clerici Te Deum laudamus, et populi Kyrie eleison cantantes, gratias et laudes Deo referebant.

 

 

XXX.

Quidam homo juvenis, cujusdam filius comitis, tanta infirmitate est detentus, ut nec in lecto nisi ab aliis adminiculatus in aliud se vertere potuisset latus, nec cibum multo tempore valeret accipere, nisi paucis oblatis refocillaretur. Cum vero immani labore fatigaretur, a fidelibus suis in lecto ad sepulcrum sancti Udalrici deductus est, oblationibus oblatis lacrymabiliter ibi misericordiam deprecatus est. Cumque eum in lecto ad Sanctam Mariam portare coepissent, in medietate viae coepit rogare portantes ut deponeretur ad ambulandum. Qui non credentes eum posse ambulare, noluerunt deponere. Ad portam vero civitatis iterum rogavit ut deponeretur, dicens se posse ambulare. Qui iterum ei non consenserunt. Ad gradus vero atrii ecclesiae cum perveniret, in nomine Dei omnipotentis, omnes in commune flagitavit ut, deposito lecto, eum ambulare dimitterent. Ipsi autem in fide haesitantes petitioni ejus assensum non dederunt. Ille autem ut cognovit infirmitatem ab eo esse separatam, et virtutem nutu Dei concessam, exsilivit de lectulo, et inde strenuo gressu ad ecclesiam pervenit, et sospes ad propria rediit.

 

 

Epilogus.

Haec pauca praelibata miracula sufficiant studiosis ad bona exempla lectoribus, ita ut etiam tardis et segnibus nimii nausii [pro nauseae] fastidium non inculcent. Quomodo si coepero cuncta beneficia adeuntibus ad sepulcrum sancti Udalrici et inde revertentibus, vel juxta sepulcrum infirmis atque debilibus a Deo concessa sigillatim enumerare, nullius adjutorio nisi solius Dei, qui omnia potest, possum perficere. Ita tantum namque multiplicia sunt, ut sensibilitas humanae agilitatis dinumerare ea non possit. Quia quibusdam post vota devote peracta illuc cum oblationibus veniendi, statim, in laribus suis donata sunt. Quibusdam in itinere ad huc longe positis, quibusdam illuc appropinquantibus, quibusdam illuc pervenientibus, quibusdam inde redeuntibus compendiose adimplenda sunt. Quorum auditus bono rumore non solum propinquas, verum etiam longe sitas regiones advolavit, quod frequens frequentia adventantium undique populorum saepissime manifestat, indicans in istis locis in suis regionibus multa magnalia Dei per merita sancti Udalrici facta, quorum vera cognitio nos propter nostras necessitates ad ista loca veniendum incitavit. His auditis, eia nos, qui inquilini hujus ecclesiae sumus, et tanti patroni faciem saepissime vidimus, et ejus doctrinam benedictionemque saepissime accepimus, et in eo optima exempla conspeximus, et nunc in retributionem ejus bonorum operum assidua miracula et diversa signa in liberatione multorum videmus et audimus, cur non expergiscimur, et taedium nostri desiderii non deponimus? Eum vero de quo loquimur quantum, Deo donante, possumus imitantes, ejus adjutorio iter rectitudinis ineamus, per quod pervenire mereamur ad eum qui in tribus personis in divinitatis aequalitate unus, incommutabilis, omnipotens Deus permanet sine fine in saecula saeculorum. Amen.