|
|
INCIPIT
PRIMUS ET METRICUS LIBER ERACLII,
SAPIENTISSIMI VIRI,
DE COLORIBUS ET ARTIBUS
ROMANORUM.
ET PRIMO
PROHEMIUM.
Ut potui levius varios tibi frater ad usus
Descripsi flores, adjeci floribus artes,
Congrua scripturis quae sunt, et idonea scriptis,
Que si perpendis, utendo vera probabis.
Nil tibi scribo quidem, quod non prius ipse probassem.
Jam decus ingenii quod plebs Romana probatur
Decidit, ut periit sapientum cura senatum.
Quis nunc has artes investigare valebit,
Quas isti artifices, immensa mente potentes,
Invenere sibi, potens est ostendere nobis?
Qui tenet ingenii claves virtute potenti
In varias artes resecat pia corda virorum.
II.
Quomodo fiant diversi colores de floribus
campestribus ad scribendum apti.

Fol. 110r (Harley MS 3915, ff 109v-113v, British Library)
Flores in varios qui vult mutare colores,
Causa scribendi quos libri pagina poscit,
Est opus ut segetes in summo mane pererret,
Et tunc diversos flores ortuque recentes
Inveniet properetque sibi decerpere eosdem.
Cumque domum fuerit, caveat ne ponat in unum
Illos, sed faciat quod talis res sibi poscit
Desuper equalem petram contriveris istos
Flores; incoctum pariter tum contere gypsum
Sic tibi siccatos poteris servare colores.
Ex quibus in viridem si vis mutare colorem,
Calcem commisce cum floribus; inde videbis
Quod tibi mandavi, veluti prius ipse probavi.
III.
Ad vasa fictilia depingenda.
E vitro si quis depingere vascula quaerit
[Vitrum Romanum bene marmore conterat, et cum
Ut pulvis fuerit, claro pinguedine gummi,
Fontis aqua mista, figulorum vascula pingat,
Siccaque fornaci mandes: sit terra probata
Quae valeat flammis obstare, nitentia tandem
Regibus apta satis ex furno vascula tollet],
Eligat ipse duas rufo de marmore petras
Inter quas vitrum Romanum conterat, et cum
Ut pulvis terrae fuerit pariter resolutum,
Hoc faciat liquidum clara pinguedine gummi
Hoc haec depingat petulas quas finxit honeste
Figulus. Hoc facto succensae imponat easdem
Fornaci, caveatque simul quod terra probata
Has teneat, quo sic valeat obstare calori
Illas que faciat plena virtute nitentes.
IV.
De sculptura vitri.
O vos artifices qui sculpere vultis honeste
Vitrum, nunc vobis pandam, velut ipse probavi,
Vermes quaesivi pingues quos vertit aratrum
Ex terra, atque simul me quaerere jussit acetum
Utilis ars istis rebus, calidum que cruorem
Ex hirco ingenti, quem sollers tempore parvo
Ex hedera forti pavi tecto religatum.
Sanguine cum calido; post haec vermes et acetum
Infudi, ac totam fialam clare renitentem
Unxi; quo facto, temptavi sculpere vitrum
Cum duro lapide piritis nomine dicto.
V.
De fialis auro decoratis.
Romani fialas, auro caute variatas.
Ex vitro fecere sibi, nimium preciosas;
Erga quas gessi cum summa mente laborem,
Atque oculos cordis super has noctuque dieque
Intentos habui, quo sic attingere possem
Hanc artem, per quam fialae valde renitebant;
Tandem perfexi tibi quod Carissime pandam.
Inveni petulas inter vitrum duplicatum
Inclusas caute. Cum sollers sepius illud
Visu lustrassem, super hoc magis et magis ipse
Commotus, quasdam claro vitro renitentes
Quaesivi fialas mihi, quas pinguedine gummi
Unxi pincello. Quo facto imponere cepi
Ex auro petulas super illas; utque fuere
Siccatae volucres homines pariterque leones
Inscripsi ut sensi; quo facto desuper ipsas
Armavi vitrum docto flatu tenuatum
Ignis; sed postquam pariter sensere calorem
Se vitrum fialis tenuatum junxit honeste.
VI.
De preciosorum lapidum incisione.
Qui cupit egregios lapides irrumpere ferro
Quos dilexerunt nimium reges super aurum
Urbis Romanae, qui celsas jam tenuere
Artes, ingenium quod ego sub mente profunda
Inveni accipiat quoniam valde est preciosum.
Urinam mihi quaesivi, pariterque cruorum
Ex hirco ingenti, modico sub tempore pasto
Herba, quo facto, calefacto sanguine gemmas
Incidi, veluti monstravit Plinius auctor.
Artes qui scripsit quas plebs Romana probavit,
Atque simul lapidum virtutes scripsit honeste,
Quorum qui noscit vires, plus diligit illos.
Nam primi reges, urbem qui jam tenuerunt,
Gemmis ornarunt vestes auro renitentes.
Ex quibus insignis primus fuit Aurelianus
Qui proprias vestes gemmis contexit et auro.
VII.
De aurea scriptura.
Scripturam pulcram quisquis bene scribere quaerit,
Ex auro, legat hoc quod vili carmine dico.
Aurum cum puro mero molat, usque solutum
Hoc nimium fuerit. Tunc sepius abluat illud;
Nam quia deposcit huc candens pagina libri.
Exin taurini faciat pinguedine [feliis
Hoc liquidum, si vult, seu cum pinguedine] gummi.
Atque rogo pariter calamo cum ceperit aurum
Illud commoveat, pulchre si scribere quaerit.
Hinc siccata sicut fuerit scriptura, nitentem
Hanc nimium faciat ursi cum dente feroci.
VIII.
De edera et lacca.
Propositis rebus edere satis utile robur.
Hujus enim frondem nimium coluere priores
Ad titulum laudis; erat ipsa corona poetis.
Vere novo, reduci cum gaudent omnia succo,
Arboribusque refert humor, quas bruma negabat
Crescendi vires, ederam talis probat ordo.
Nam subula rami, loca per deserta forati,
Emittunt viscum, quem qui sibi sumpserit illum,
Transferet in rubeam coctum prurigine formam;
Sanguineumque sibi leviter capit ille colorem.
Hunc sibi pictor amat et scriptor diligit eque.
Hinc etiam roseo fit parcia tincta colore.
Quae quoque caprinas, quae pelles tingit ovinas.
IX.
De petula auri, quomodo in ebore mittatur.
Sculpturas eboris auri petulis decorabis
Quo tamen ipsa tibi res ordine congruat audi.
Quaere tibi piscem qui dicitur usa liquentem
Vesicam tamen serva cum flumine coctam
Inde locum petulam cui vis componere signa
Sic ebori facile poteris ipsam consolidare.
X.
De gemmis quomodo lucidae fiunt.
Si vis splendentem gemmis inferre nitorem
Partem quaere tibi tantummodo marmoris aequi
Gemma superposita petrae, sed flumine pauco
Hinc ne laedatur, tractu leviore limetur.
Quanto durescit, tanto magis ipsa nitescit.
XI.
De viridi colore ad scribendum.
Si quaeris viridi scriptura colore notari,
Acri commissum melli miscebis acetum;
Hinc valde calido vas ipsum contege fimo.
Sic et bissenis hoc extrahe solibus actis.
XII.
Quomodo cristallum possit secari.
Cristallum tali facile valet arte secari.
Opportuna tibi quaeratur lamina plumbi;
Huic etiam binae claves jungantur utrinque,
Ex ferro, medium quae firmant undique plumbum;
Nam plumbo soli tribuetur cura secandi.
Ipsi custodes laminae sint exteriores,
Ut sibi dent rectum recto consumere cursum.
Sed nec duritiem poteris praerumpere tantam
Mollitie plumbi, nisi quaedam junxeris illi
Tanquam pulverulas fornacis fragmine micas
Quae tenerae poteris laminae connectere plumbi
Haec etenim plumbum conjunctio reddet acutum.
At quum rursus habent lateris fragmenta vigorem
Concidis adjuncta paulatim fluminis unda
Sed vim cristalli cruor antea temperet hirci
Sanguis enim facilem ferro facit hic adamantem.
XIII.
De temperamento duro erri ad incidendum lapides.
Qui quaerit solido lapides irrumpere ferro,
Hos habeat ritus, ut acumen temperet ejus.
Tempore quo solito magis uritur hircus amore,
Solus adeps hujus fit ad istos aptior usus.
Hujus enim calidum si quis pinguedine ferrum
Extinguit, subito durescit acumine firmo.
XIV.
De Gemmis quas de Romano vitro facere quaeris.
Sic ex Romano poteris conficere vitro
Splendentes pulcros generis cujusque lapillos
Ad modulum lapidis cretam tibi quippe cavabis;
Hinc pones vitrum per quaedam frusta minutum.
Hunc ergo facile poteris hac arte parare.
Subtiliter quaedam circumvolvatur arundo,
Qui dum durescit, dum virga firmius haeret,
Tunc ipsi virgae superimponetur utrinque,
Et circumposito teneatur virgula vitro;
Atque cavo tectam ferro post insere cretam
Igni; fit vitrum; cum fit penitus liquefactum,
In fossam lato fulgenti comprime ferro;
Quo vesica sibi, quo lesio nulla supersit.
|