|
|

Agapes, Chionia, Hirena
(ca. 1000, Menologion Basileii II,
Biblioteca Apostolica Vaticana,
Vat. Gr. 1613)
Dulcitius
[Periocha]
Passio sanctarum virginum Agapis Chioniae et Hirenae quas sub nocturno silentio Dulcitius praeses clam adiit, | cupiens earum amplexibus saturari; sed, mox ut intravit, | mente captus ollas et sartagines pro virginibus amplectendo osculabatur, | donec facies et vestes horribili nigredine inficiebantur. | deinde Sisinnio comiti iussu perpuniendas virgines cessit; qui, etiam miris modis illusus, tandem Agapem et Chioniam concremari | et Hirenam iussit perfodi. |
[Personae]
Diocletianus.
Agapes.
Chionia.
Hirena.
Dulcitius.
Sisinnius.
Milites.
Coniunx Dulcitii.
Ostiarii.
[Scaena I]
Diocletianus:
Parentelae claritas ingenuitatis | vestrumque serenitas pulchritudinis | exigit, vos nuptiali lege primis in palatio copulari, | quod nostri iussio annuerit fieri, | si Christum negare | nostrisque diis sacrificia velitis ferre. |
Agapes:
Esto securus curarum, | nec te gravet nostrum praeparatio nuptiarum, | quia nec ad negationem confitendi nominis, | nec ad corruptionem integritatis | ullis rebus | compelli poterimus. |
Diocletianus:
Quid sibi vult ista, quae vos agitat, fatuitas?
Agapes:
quod signum fatuitatis | nobis inesse deprehendis? |
Diocletianus:
Evidens magnumque. |
Agapes:
In quo?
Diocletianus:
In hoc praecipue, | quod, relicta.vetustae. observantia religionis, | inutilem christianae novitatem sequimini superstitionis. |
Agapes:
Temere calumpniaris | statum dei omnipotentis. | periculum -
Diocletianus:
Cuius?
Agapes:
Tui reique publicae, quam gubernas.
Diocletianus:
Ista insanit; amoveatur!
Chionia.
Mea germana non insanit, | sed tui stultitiam iuste reprehendit. |
Diocletianus:
Ista dementius bachatur; | unde nostris conspectibus aeque subtrahatur, | et tertia discutiatur. |
Hirena:
Tertiam rebellem | tibique penitus probabis renitentem. |
Diocletianus:
Hirena, cum sis minor aetate, | fito maior dignitate. |
Hirena:
Ostende, quaeso, | quo pacto! |
Diocletianus:
Flecte cervicem diis | et esto sororibus exemplum correctionis | et causa liberationis. |
Hirena:
Conquiniscant idolis, | qui velint incurrere iram celsitonantis! | ego quidem caput regali unguento delibutum non dehonestabo | pedibus simulachrorum submittendo. |
Diocletianus:
Cultura deorum non adducit inhonestatem, | sed praecipuum honorem. |
Hirena:
Et quae inhonestas turpior, | quae turpitudo maior, | quam ut servus | veneretur ut dominus? |
Diocletianus:
Non suadeo tibi venerari servos, | sed dominos principumque deos. |
Hirena:
Nonne is est cuiusvis servus, | qui ab artifice pretio comparatur ut empticius? |
Diocletianus:
Huius praesumptio verbositatis | tollenda est suppliciis. |
Hirena:
Hoc optamus, hoc amplectimur, | ut pro Christi amore suppliciis laceremur. |
Diocletianus:
Istae contumaces | nostrisque decretis contraluctantes | catenis inretiantur | et ad examen Dulcitii praesidis sub carcerali squalore serventur. |
[Scaena II]
Dulcitius:
Producite, | milites, producite, | quas tenetis in carcere! |
Milites:
Ecce, quas vocasti!
Dulcitius:
Papae! quam pulchrae, | quam venustae, | quam egregiae puellulae! |
Milites.
Perfecte decorae. |
Dulcitius.
Captus sum illarum specie. |
Milites:
Credibile. |
Dulcitius:
Exaestuo illas ad mei amorem trahere. |
Milites.
Diffidimus te praevalere. |
Dulcitius.
Quare? |
Milites:
Quia stabiles fide. |
Dulcitius:
Quid, si suadeam blandimentis? |
Milites:
Contempnunt. |
Dulcitius:
Quid, si terream suppliciis? |
Milites:
Parvi pendunt. |
Dulcitius:
Et quid fiet?
Milites.
Praecogita.
Dulcitius:
Ponite illas in custodiam | in interiorem officinae aedem, | in cuius proaulio ministrorum servantur vasa.
Milites:
Ut quid eo loci? |
Dulcitius:
Quo a me saepiuscule possint visitari. |
Milites:
Ut iubes.
[Scaena III]
Dulcitius:
Quid agant captivae | sub hoc noctis tempore?
Milites:
Vacant hymnis. |
Dulcitius:
Accedamus propius. |
Milites:
Tinnulae sonitum vocis | a longe audiemus. |
Dulcitius:
Observate pro foribus cum lucernis, | ego autem intrabo | et vel optatis amplexibus me saturabo. |
Milites:
Intra, praestolabimur.
[Scaena IV]
Agapes.
Quid strepat pro foribus?
Hirena:
Infelix Dulcitius ingreditur. |
Chionia:
Deus nos tueatur! |
Agapes.
Amen.
Chionia:
Quid sibi vult collisio ollarum, | caccaborum et sartaginum? |
Hirena:
Lustrabo. | accedite, | quaeso, | per rimulas perspicite! |
Agapes.
Quid est?
Hirena:
Ecce, iste stultus, | mente alienatus, | aestimat se nostris uti amplexibus. |
Agapes.
Quid facit?
Hirena:
Nunc ollas molli fovet gremio, nunc sartagines et caccabos amplectitur, mitia libans oscula.
Chionia:
Ridiculum.
Hirena:
Nam facies, manus ac vestimenta | adeo sordidata, | adeo coinquinata, | ut nigredo, quae inhaesit, | similitudinem Aethiopis exprimit. |
Agapes.
Decet, ut talis appareat corpore, | qualis a diabolo possidetur in mente. |
Hirena:
En, parat regredi. intendamus, quid illo egrediente agant milites | pro foribus expectantes. |
[Scaena V]
Milites:
Quis hic egreditur? daemoniacus. | vel magis ipse diabolus. | fugiamus! |
Dulcitius:
Milites, quo fugitis ? state, | expectate; | ducite me | cum lucernis ad cubile. |
Milites:
Vox senioris nostri, | sed imago diaboli. | non subsistamus, | sed fugam maturemus: | fantasma vult nos pessumdare.
Dulcitius:
Ad palatium ibo | et, quam abiectionem patior, principibus vulgabo. |
[Scaena VI]
Dulcitius:
Hostiarii, introducite me in palatium, | quia ad imperatorem habeo secretum. |
Ostiarii:
Quid hoc vile ac detestabile monstrum, | scissis et nigellis panniculis obsitum? | pugnis tundamus, | de gradu praecipitemus, | nec ultra huc detur liber accessus. |
Dulcitius:
Vae, vae! quid contigit? | nonne splendidissimis vestibus indutus | totoque corpore videor nitidus? | et quicumque me aspicit, | velut horribile monstrum fastidit! | ad coniugem revertar, | quo ab illa, quid actum sit, experiar. | en, solutis crinibus egreditur, | omnisque domus lacrimis prosequitur! |
[Scaena VII]
Coniunx:
Heu, heu! mi senior Dulciti, quid pateris? | non es sanae mentis. factus es in derisum christicolis. |
Dulcitius:
Nunc tandem sentio, me illusum illarum maleficiis. |
Coniunx:
Hoc me vehementer confudit, | hoc praecipue contristavit, | quod, quid patiebaris, ignorasti.
Dulcitius:
Mando, ut lascivae | praesententur puellae | et abstractis vestibus publice denudentur, | quo versa vice, quid nostra possint ludibria, experiantur. |
[Scaena VIII]
Milites:
Frustra sudamus, | in vanum laboramus: | ecce, vestimenta | virgineis corporibus inhaerent velut coria; | sed et ipse, qui nos ad expoliandum urgebat, praeses stertit sedendo | nec ullatenus excitari potest a somno. | ad imperatorem adeamus | ipsique <seriem> rerum, quae geruntur, propalemus. |
[Scaena IX]
Diocletianus.
Dolet nimium, | quod praesidem Dulcitium | audio adeo illusum, | adeo exprobratum, | adeo calumniatum. | sed, ne viles mulierculae | iactant se impune nostris diis deorumque cultoribus illudere, | Sisinnium comitem dirigam | ad ultionem exercendam. |
[Scaena X]
Sisinnius:
O milites, ubi sunt lascivae, | quae torqueri debent, puellae? |
Milites:
Affliguntur in carcere. |
Sisinnius:
Hirenam reservate | et reliquas producite. |
Milites:
Cur unam excipis!
Sisinnius:
Parcens infantiae. forte facilius convertetur, | si sororum praesentia non terrebitur. |
milites
Ita. praesto sunt, quas iussisti.
Sisinnius:
Praebete assensum, Agapes et Chionia, meis consiliis. |
Agapes.
Si praebebimus. |
Sisinnius:
Ferte libamina diis. |
Agapes.
Vero et aeterno patri eiusque coaeterno filio | sanctoque amborum paraclyto | sacrificium laudis sine intermissione libamus. |
Sisinnius:
Hoc vobis non suadeo, | sed poenis prohibeo. |
Agapes.
Non prohibebis, | nec umquam sacrificabimus daemoniis. |
Sisinnius:
Deponite | duritiam cordis et sacrificate. | sin autem: faciam vos interfectum iri | iuxta praeccptum imperatoris Diocletiani. |
Chionia:
Decet, ut in nostri necem obtemperes iussis tui imperatoris, | cuius nos decreta contempnere noscis; | si autem parcendo moram feceris, | aequum est, ut tu interficiaris. |
Sisinnius:
Non tardetis, | milites, non tardetis; | capite blasphemas has | et in ignem proicite vivas! |
Milites:
Instemus construendis rogis | et tradamus illas bachantibus flammis, | quo finem demus conviciis. |
Agapes.
Non tibi, domine, non tibi haec potentia insolita. ut ignis vim virtutis suae obliviscatur, tibi obtemperando. sed taedet nos morarum; | ideo rogamus solvi retinacula animarum, | quo extinctis corporibus | tecum plaudant in aethre nostri spiritus. |
Milites:
O novum, | o stupendum miraculum ! | ecce, animae egressae sunt corpora, | et nulla laesionis repperiuntur vestigia, | sed nec capilli, nec vestimenta | ab igne sunt ambusta, | quo minus corpora.
Sisinnius:
Proferte Hirenam. |
[Scaena XI]
Milites:
Eccam. |
Sisinnius:
Pertimesce, Hirena, necem sororum | et cave perire exemplo illarum. |
Hirena:
Opto exemplum earum moriendo sequi, | quo merear cum his aeternaliter laetari. |
Sisinnius:
Cede, cede meae suasioni. |
Hirena:
Haut cedam facinus suadenti. |
Sisinnius:
Si non cesseris, non citum | tibi praestabo exitum, | sed differam et nova in dies supplicia multiplicabo.
Hirena:
Quanto acrius torqueor, | tanto gloriosius exaltabor. |
Sisinnius:
Supplicia non metuis? | admovebo, quod horrescis. |
Hirena:
Quicquid irrogabis adversi, | evadam iuvamine Christi. |
Sisinnius:
Faciam te ad lupanar duci | corpusque tuum turpiter coinquinari. |
Hirena:
Melius est, ut corpus quibuscumque iniuriis maculetur, | quam anima idolis polluatur. |
Sisinnius:
Si socia eris meretricum, | non poteris polluta intra contubernium | computari virginum. |
Hirena:
Voluptas parit poenam, | necessitas autem coronam; | nec dicitur reatus, | nisi quod consentit animus. |
Sisinnius:
Frustra parcebam, frustra miserebar huius infantiae.
Milites:
Praescivimus; | nullatenus | ad deorum culturam potest flecti, | nec terrore umquam potest frangi. |
Sisinnius:
Non ultra parcam.
Milites:
Rectum.
Sisinnius:
Capite illam sine miseratione | et, trahentes cum crudelitate, | ducite ad lupanar sine honore.
Hirena:
Non perducent.
Sisinnius:
Quis prohibere poterit? |
Hirena:
Qui mundum sui providentia regit. |
Sisinnius:
Probabo. |
Hirena:
Ac citius libito. |
Sisinnius:
Ne terreamini, milites, fallacibus huius blasphemae praesagiis.
Milites:
Non terremur, | sed tuis praeceptis parere nitimur. |
[Scaena XII]
Sisinnius:
Qui sunt hi, qui nos invadunt? quam similes sunt militibus, | quibus Hirenam tradidimus! | ipsi sunt. - cur tam cito revertimini? | quo tenditis tam anheli? |
Milites:
Te ipsum quaerimus. |
Sisinnius:
Ubi est, quam traxistis?
Milites:
In supercilio montis. |
Sisinnius:
Cuius?
Milites:
Proximi.
Sisinnius:
O insensati et hebetes | totiusque rationis incapaces. |
Milites:
Cur causaris? | cur voce et vultu nobis minaris? |
Sisinnius:
Di vos perdant!
Milites:
Quid in te commisimus? | quam tibi iniuriam fecimus? | quae tua iussa transgressi sumus? |
Sisinnius:
Nonne praecepi, ut rebellem deorum ad turpitudinis locum traheretis? |
Milites:
Praecepisti, nosque tuis praeceptis | operam dedimus implendis, | sed supervenere duo ignoti iuvenes, asserentes se ad hoc ex te missos, ut Hirenam ad cacumen montis producerent.
Sisinnius:
Ignorabam.
Milites:
Agnoscimus.
Sisinnius:
Quales fuerunt?
Milites:
Amictu splendidi, | vultu admodum reverendi. |
Sisinnius:
Num sequebamini illos?
Milites:
Sequebamur.
Sisinnius:
Quid fecerunt? |
Milites:
A dextra laevaque Hirenae se locaverunt | et nos huc direxerunt, | quo te exitus rei non lateret.
Sisinnius:
Restat, ut ascenso equo pergam | et, qui fuerint, qui nos tam libere illuserunt, perquiram. |
Milites:
Properemus pariter.
[Scaena XIII]
Sisinnius:
Hem! ignoro, quid agam; pessumdatus sum maleficiis christicolarum: en, montem circumeo; et, semitam aliquoties repperiens, nec ascensum comprehendere | nec reditum queo repetere. |
Milites:
Miris modis omnes illudimur | nimiaque lassitudine fatigamur; et si insanum caput diutius vivere sustines, | te ipsum et nos perdes. |
Sisinnius:
Quisquis es meorum, | strenue extende arcum, | iace sagittam, | perfode hanc maleficam. |
Milites:
Decet.
Hirena:
Infelix, erubesce, | Sisinni, erubesce, | teque turpiter victum ingemisce, | quia tenellae infantiam virgunculae | absque armorum apparatu nequivisti superare. |
Sisinnius:
Quicquid dedecoris accedit, levius tolero, | quia te morituram haut dubito. |
Hirena:
Hinc mihi quam maxime gaudendum, | tibi vero dolendum, | quia pro tui severitate malignitatis | in tartara dampnaberis; | ego autem, martyrii palmam | virginitatisque receptura coronam, | intrabo aethereum | aeterni regis thalamum; | cui est honor et gloria | in saecula. |
|