Ekkehardus I
ca. 910 - 973
|
|
Waltharius
Textus
|
|
___________________________________________________
|
|
Tertia pars orbis, fratres, Europa vocatur,moribus ac linguis varias et nomine gentesdistinguens, cultu, tum relligione sequestrans.inter quas gens Pannoniae residere probatur, | |
5 | quam tamen et Hunos plerumque vocare solemus.hic populus fortis virtute vigebat et armis,non circumpositas solum domitans regiones,litoris oceani sed pertransiverat oras,foedera supplicibus donans sternensque rebelles. |
10 | ultra millenos fertur dominarier annos.Attila rex quodam tulit illud tempore regnum,impiger antiquos sibimet renovare triumphos.qui sua castra movens mandavit visere Francos,quorum rex Gibicho solio pollebat in alto, |
15 | prole recens orta gaudens, quam postea narro;namque marem genuit, quem Guntharium vocitavit.Fama volans pavidi regis transverberat aures,dicens hostilem cuneum transire per Hystrum,vincentem numero stellas atque amnis arenas. |
20 | qui non confidens armis vel robore plebisconcilium cogit, quae sint facienda, requirit.consensere omnes foedus debere precariet dextras, si forte darent, coniungere dextrisobsidibusque datis censum persolvere iussum; |
25 | hoc melius fore, quam vitam simul ac regionemperdiderint natosque suos pariterque maritas.Nobilis hoc Hagano fuerat sub tempore tiroindolis egregiae, veniens de germine troiae.hunc, quia Guntharius nondum pervenit ad aevum, |
30 | ut sine matre queat vitam retinere tenellam,cum gaza ingenti decernunt mittere regi.nec mora, legati censum iuvenemque ferentesdeveniunt pacemque rogant ac foedera firmant.Tempore quo validis steterat Burgundia sceptris, |
35 | cuius primatum Heriricus forte gerebat.filia huic tantum fuit unica nomine Hiltgunt,nobilitate quidem pollens ac stemmate formae.debuit haec heres aula residere paternaatque diu congesta frui, si forte liceret. |
40 | Namque Avares firma cum Francis pace peractasuspendunt a fine quidem regionis eorum,Attila sed celeres mox huc deflectit habenas,nec tardant reliqui satrapae vestigia adire.ibant aequati numero, sed et agmine longo. |
45 | quadrupedum cursu tellus concussa gemebat,scutorum sonitu pavidus superintonat aether.ferrea silva micat totos rutilando per agros:haud aliter primo quam pulsans aequora manepulcher in extremis renitet sol partibus orbis. |
50 | iamque ararim rodanumque amnes transiverat altosatque ad praedandum cuneus dispergitur omnis.Forte Cabillonis sedit Heriricus, et ecceattollens oculos speculator vociferatur:«quaenam condenso consurgit pulvere nubes? |
55 | vis inimica venit, portas iam claudite cunctas!»iam tum, quid Franci fecissent, ipse sciebatprinceps et cunctos compellat sic seniores:«si gens tam fortis, cui nos similare nequimus,cessit Pannoniae, qua nos virtute putatis |
60 | huic conferre manum et patriam defendere dulcem?est satius, pactum faciant censumque capessant.unica nata mihi, quam tradere pro regionenon dubito; tantum pergant, qui foedera firment.»Ibant legati totis gladiis spoliati, |
65 | hostibus insinuant, quod regis iussio mandat,ut cessent vastare, rogant. quos Attila ductor,ut solitus fuerat, blande suscepit et inquit:«foedera plus cupio quam proelia mittere vulgo.pace quidem Huni malunt regnare, sed armis |
70 | inviti feriunt, quos cernunt esse rebelles.rex ad nos veniens dextram det atque resumat.»exivit princeps asportans innumeratosthesauros pactumque ferit natamque reliquit.pergit in exilium pulcherrima gemma parentum. |
75 | Postquam complevit pactum statuitque tributum,Attila in occiduas promoverat agmina partes.namque Aquitanorum tunc Alphere regna tenebat,quem sobolem sexus narrant habuisse virilis,nomine Waltharium, primaevo flore nitentem. |
80 | nam iusiurandum Heriricus et Alphere regesinter se dederant, pueros quod consociarent,cum primum tempus nubendi venerit illis.hic ubi cognovit gentes has esse domatas,coeperat ingenti cordis trepidare pavore, |
85 | nec iam spes fuerat saevis defendier armis.«quid cessemus», ait, «si bella movere nequimus?exemplum nobis Burgundia, Francia donant.non incusamur, si talibus aequiperamur.legatos mitto foedusque ferire iubebo |
90 | obsidis inque vicem dilectum porrigo natumet iam nunc Hunis censum persolvo futurum.»sed quid plus remorer? dictum compleverat actis.tunc Avares gazis onerati denique multisobsidibus sumptis Haganone, Hiltgunde puella |
95 | nec non Walthario redierunt pectore laeto.Attila Pannonias ingressus et urbe receptusexulibus pueris magnam exhibuit pietatemac veluti proprios nutrire iubebat alumnos.virginis et curam reginam mandat habere, |
100 | ast adolescentes propriis conspectibus ambossemper adesse iubet, sed et artibus imbuit illospraesertimque iocis belli sub tempore habendis.qui simul ingenio crescentes mentis et aevorobore vincebant fortes animoque sophistas, |
105 | donec iam cunctos superarent fortiter Hunos.militiae primos tunc Attila fecerat illos,sed haud immerito, quoniam, si quando moveretbella, per insignes isti micuere triumphos;idcircoque nimis princeps dilexerat ambos. |
110 | virgo etiam captiva deo praestante supremoreginae vultum placavit et auxit amorem,moribus eximiis operumque industria habundans.postremum custos thesauris provida cunctisefficitur, modicumque deest, quin regnet et ipsa; |
115 | nam quicquid voluit de rebus, fecit et actis.Interea Gibicho defungitur, ipseque regnoGunthrarius successit et ilico Pannoniarumfoedera dissolvit censumque subire negavit.hoc ubi iam primum Hagano cognoverat exul, |
120 | nocte fugam molitur et ad dominum properavit.Waltharius tamen ad pugnas praecesserat Hunos,et quocumque iret, mox prospera sunt comitata.Ospirin elapsum Haganonem, regia coniunx,attendens domino suggessit talia dicta: |
125 | «provideat caveatque, precor, sollertia regis,ne vestri imperii labatur forte columna,hoc est, Waltharius vester discedat amicus,in quo magna potestatis vis extitit huius;nam vereor, ne fors fugiens Haganonem imitetur. |
130 | idcircoque meam perpendite nunc rationem:cum primum veniat, haec illi dicite verba:«servitio in nostro magnos plerumque laborespassus eras ideoque scias, quod gratia nostraprae cunctis temet nimium dilexit amicis. |
135 | quod volo plus factis te quam cognoscere dictis:elige de satrapis nuptam tibi Pannoniarumet non pauperiem propriam perpendere cures.amplificabo quidem valde te rure domique,nec quisquam, qui dat sponsam, post facta pudebit.» |
140 | quod si completis, illum stabilire potestis.»complacuit sermo regi, coepitque parari.Waltharius venit, cui princeps talia pandit,uxorem suadens sibi ducere; sed tamen ipseiam tum praemeditans, quod post compleverat actis, |
145 | his instiganti suggestibus obvius infit:«vestra quidem pietas est, quod modici famulatuscausam conspicitis; sed quod mea segnia mentisintuitu fertis, numquam meruisse valerem.sed precor, ut servi capiatis verba fidelis: |
150 | si nuptam accipiam domini praecepta secundum,vinciar inprimis curis et amore puellaeatque a servitio regis plerumque retardor,aedificare domos cultumque intendere ruriscogor, et hoc oculis senioris adesse moratur |
155 | et solitam regno Hunorum impendere curam.namque voluptatem quisquis gustaverit, exinintolerabilius consuevit ferre labores.nil tam dulce mihi, quam semper inesse fideliobsequio domini; quare, precor, absque iugali |
160 | me vinclo permitte meam iam ducere vitam!si sero aut medio noctis mihi tempore mandas,ad quaecumque iubes, securus et ibo paratus.in bellis nullae persuadent cedere curae,nec nati aut coniunx retrahentque fugamque movebunt. |
165 | testor per propriam temet, pater optime, vitamatque per invictam nunc gentem Pannoniarum,ut non ulterius me cogas sumere taedas.»his precibus victus suasus rex deserit omnes,sperans Waltharium fugiendo recedere numquam. |
170 | Venerat interea satrapae certissima famaquandam, quae nuper superata, resistere gentemac bellum Hunis confestim inferre paratam.Tunc ad Waltharium convertitur actio rerum.qui mox militiam percensuit ordine totam |
175 | et bellatorum confortat corda suorum,hortans praeteritos semper memorare triumphospromittensque istos solita virtute tyrannossternere et externis terrorem imponere terris.Nec mora, consurgit sequiturque exercitus omnis. |
180 | ecce locum pugnae conspexerat et numeratamper latos aciem campos digessit et agros.iamque infra iactum teli congressus uterqueconstiterat cuneus. tunc undique clamor ad aurastollitur, horrendam confundunt classica vocem, |
185 | continuoque hastae volitant hinc indeque densae.fraxinus et cornus ludum miscebat in unum,fulminis inque modum cuspis vibrata micabat.ac veluti boreae sub tempore nix glomerataspargitur, haud aliter saevas iecere sagittas. |
190 | postremum cunctis utroque ex agmine pilisabsumptis manus ad mucronem vertitur omnis.fulmineos promunt enses clipeosque revolvunt,concurrunt acies demum pugnamque restaurant.pectoribus partim rumpuntur pectora equorum, |
195 | sternitur et quaedam pars duro umbone virorum.Waltharius tamen in medio furit agmine bello,obvia quaeque metens armis ac limite pergens.hunc ubi conspiciunt hostes tantas dare strages,ac si praesentem metuebant cernere mortem, |
200 | et quemcunque locum, seu dextram sive sinistram,Waltharius peteret, cuncti mox terga dederuntet versis scutis laxisque feruntur habenis.tunc imitata ducem gens maxima Pannoniarumsaevior insurgit caedemque audacior auget, |
205 | deicit obstantes, fugientes proterit usque,dum caperet plenum belli sub sorte triumphum.tum super occisos ruit et spoliaverat omnes.et tandem ductor recavo vocat agmina cornuac primus frontem festa cum fronde revinxit, |
210 | victrici lauro cingens sua timpora vulgo,post hunc signiferi, sequitur quos cetera pubes.iamque triumphali redierunt stemmate comptiet patriam ingressi propria se quisque locavitsede, sed ad solium mox Waltharius properavit. |
215 | Ecce palatini decurrunt arce ministriillius aspectu hilares equitemque tenebant,donec vir sella descenderet inclitus alta.si bene res vergant, tum demum forte requirunt.ille aliquid modicum narrans intraverat aulam |
220 | (lassus enim fuerat) regisque cubile petebat.illic Hiltgundem solam offendit residentem.cui post amplexus atque oscula dulcia dixit:«ocius huc potum ferto, quia fessus anhelo.»illa mero tallum complevit mox pretiosum |
225 | porrexitque viro, qui signans accipiebatvirgineamque manum propria constrinxit. at illaastitit et vultum reticens intendit herilem,Walthariusque bibens vacuum vas porrigit olli(ambo etenim norant de se sponsalia facta) |
230 | provocat et tali caram sermone puellam:«exilium pariter patimur nam tempore tanto,non ignorantes, quid nostri forte parentesinter se nostra de re fecere futura.quamne diu tacito premimus haec ipsa palato?» |
235 | virgo per hyroniam meditans hoc dicere sponsumpaulum conticuit, sed postea talia reddit:«quid lingua simulas, quod ab imo pectore damnas,oreque persuades, toto quod corde refutas,sit veluti talem pudor ingens ducere nuptam?» |
240 | vir sapiens contra respondit et intulit ista:«absit quod memoras, dextrorsum porrige sensum!noris me nihilum simulata mente locutum,nec quicquam nebulae vel falsi interfore crede!nullus adest nobis exceptis namque duobus. |
245 | si nossem temet mihi promptam impendere mentematque fidem votis servare per omnia cautis,pandere cuncta tibi cordis mysteria vellem.»Tandem virgo viri genibus curvata profatur:«ad quaecumque vocas, mi domne, sequar studiose |
250 | nec quicquam placitis malim praeponere iussis.»ille dehinc: «piget exilii me denique nostriet patriae fines reminiscor saepe relictosidcircoque fugam cupio celerare latentem.quod iam prae multis potuissem forte diebus, |
255 | si non Hiltgundem solam remanere dolerem.»addidit has imo virguncula corde loquelas:«vestrum velle meum, solis his aestuo rebus.praecipiat dominus, seu prospera sive sinistraeius amore pati toto sum pectore praesto.» |
260 | Waltharius tandem sic virginis inquit in aurem:«publica custodem rebus te nempe potestasfecerat, idcirco memor haec mea verba notato:inprimis galeam regis tunicamque trilicem(assero loricam fabrorum insigne ferentem) |
265 | diripe, bina dehinc mediocria scrinia tolle.his armillarum tantum da Pannonicarum,donec vix unum releves ad pectoris imum.inde quater binum mihi fac de more coturnum,tantundemque tibi patrans imponito vasis: |
270 | sic fors ad summum complentur scrinia labrum.insuper a fabris hamos clam posce retortos:nostra viatica sint pisces simul atque volucres,ipse ego piscator, sed et auceps esse coartor.haec intra ebdomadam caute per singula comple. |
275 | audisti, quid habere vianti forte necesse est.nunc, quo more fugam valeamus inire, recludo:postquam septenos Phoebus remeaverit orbes,regi ac reginae satrapis ducibus famulisquesumptu permagno convivia laeta parabo |
280 | atque omni ingenio potu sepelire studebo,donec nullus erit, qui sentiat hoc, quod agendum est.tu tamen interea mediocriter utere vinoatque sitim vix ad mensam restinguere cura.cum reliqui surgant, ad opuscula nota recurre. |
285 | ast ubi iam cunctos superat violentia potus,tum simul occiduas properemus quaerere partes.»virgo memor praecepta viri complevit; et eccepraefinita dies epularum venit, et ipseWaltharius magnis instruxit sumptibus escas. |
290 | luxuria in media residebat denique mensa.ingrediturque aulam velis rex undique septam.heros magnanimus solito quem more salutansduxerat ad solium, quem bissus compsit et ostrum.consedit laterique duces hinc indeque binos |
295 | assedisse iubet; reliquos locat ipse minister.centenos simul accubitus iniere sodales,diversasque dapes libans conviva resudat.his et sublatis aliae referuntur edendae,atque exquisitum fervebat migma per aurum |
300 | (aurea bissina tantum stant gausape vasa),et pigmentatus crateres Bachus adornat.illicit ad haustum species dulcedoque potus.Waltharius cunctos ad vinum hortatur et escam.Postquam epulis depulsa fames sublataque mensa, |
305 | heros iam dictus dominum laetanter adorsusinquit: «in hoc, rogito, clarescat gratia vestra,ut vos inprimis, reliquos tunc laetificetis.»et simul in verbo nappam dedit arte peractamordine sculpturae referentem gesta priorum. |
310 | quam rex accipiens haustu vacuaverat unoconfestimque iubet reliquos imitarier omnes.ocius accurrunt pincernae moxque recurrunt,pocula plena dabant et inania suscipiebant.hospitis ac regis certant hortatibus omnes. |
315 | ebrietas fervens tota dominatur in aula;balbutit madido facundia fusa palato.heroas validos plantis titubare videres.taliter in seram produxit Bachica noctemmunera Waltharius retrahitque redire volentes, |
320 | donec vi potus pressi somnoque gravatipassim porticibus sternuntur humotenus omnes.et licet ignicremis vellet dare moenia flammis,nullus, qui causam potuisset scire, remansit.tandem dilectam vocat ad semet mulierem, |
325 | praecipiens causas citius deferre paratas.ipseque de stabulis victorem duxit equorum,ob virtutem quem vocitaverat ille leonem.stat sonipes ac frena ferox spumantia mandit.hunc postquam faleris solito circumdedit, ecce |
330 | scrinia plena gazae lateri suspendit utriqueatque iteri longo modicella cibaria ponitloraque virgineae mandat fluitantia dextrae.ipseque lorica vestitus more gigantisimposuit capiti rubras cum casside cristas |
335 | ingentesque ocreis suras complectitur aureiset laevum femur ancipiti praecinxerat enseatque alio dextrum pro ritu Pannoniarum;is tamen ex una tantum dat vulnera parte.tunc hastam dextra rapiens clipeumque sinistra |
340 | coeperat invisa trepidus decedere terra.femina duxit equum nonnulla talenta gerentem,in manibusque simul virgam tenet ipsa colurnam,in qua piscator hamum transponit in undam,ut cupiens pastum piscis deglutiat hamum. |
345 | namque gravatus erat vir maximus undique telissuspectamque habuit cuncto sibi tempore pugnam.omni nocte quidem properabant currere; sed cumprima rubens terris ostendit lumina Phoebus,in silvis latitare student et opaca requirunt, |
350 | sollicitatque metus vel per loca tuta fatigans.in tantumque timor muliebria pectora pulsat,horreat ut cunctos aurae ventique susurros,formidans volucres collisos sive racemos.hinc odium exilii patriaeque amor incubat inde. |
355 | vicis diffugiunt, speciosa novalia linquunt;montibus intonsis cursus ambage recurvossectantes tremulos variant per devia gressus.Ast urbis populus somno vinoque solutusad medium lucis siluit recubando sequentis. |
360 | sed postquam surgunt, ductorem quique requirunt,ut grates faciant ac festa laude salutent.Attila nempe manu caput amplexatus utraqueegreditur thalamo rex Walthariumque dolendoadvocat, ut proprium quereretur forte dolorem. |
365 | respondent ipsi se non potuisse ministriinvenisse virum, sed princeps sperat eundemhactenus in somno tentum recubare quietumoccultumque locum sibi delegisse sopori.Ospirin Hiltgundem postquam cognovit abesse |
370 | nec iuxta morem vestes deferre suetum,tristior immensis satrapae clamoribus inquit:«o detestandas, quas heri sumpsimus, escas!o vinum, quod Pannonias destruxerat omnes!quod domino regi iam dudum praescia dixi, |
375 | approbat iste dies, quem nos superare nequimus.en hodie imperii vestri cecidisse columnanoscitur, en robur procul ivit et inclita virtus:Waltharius, lux Pannoniae, discesserat inde,Hiltgundem quoque mi caram deduxit alumnam.» |
380 | Iam princeps nimia succenditur efferus ira,mutant laetitiam maerentia corda priorem.ex humeris trabeam discindit ad infima totamet nunc huc animum tristem, nunc dividit illuc.ac velut Aeolicis turbatur arena procellis, |
385 | sic intestinis rex fluctuat undique curis,et varium pectus vario simul ore imitatusprodidit exterius, quicquid toleraverat intus,iraque sermonem permisit promere nullum.ipso quippe die potum fastidit et escam, |
390 | nec placidam membris potuit dare cura quietem.namque ubi nox rebus iam dempserat atra colores,decidit in lectum, verum nec lumina clausit,nunc latus in dextrum fultus nunc inque sinistrum.et veluti iaculo pectus transfixus acuto |
395 | palpitat atque caput huc et mox iactitat illuc,et modo subrectus fulcro consederat amens.nec iuvat hoc, demum surgens discurrit in urbe,atque thorum veniens simul attigit atque reliquit.taliter insomnem consumpserat Attila noctem. |
400 | at profugi comites per amica silentia euntessuspectam properant post terga relinquere terram.Vix tamen erupit cras, rex patribusque vocatisdixerat: «o si quis mihi Waltharium fugientemafferat evinctum ceu nequam forte liciscam, |
405 | hunc ego mox auro vestirem saepe recoctoet tellure quidem stantem hinc inde onerarematque viam penitus clausissem, vivo, talentis.»sed nullus fuit in tanta regione tyrannusvel dux sive comes seu miles sive minister, |
410 | qui, quamvis cuperet proprias ostendere viresac virtute sua laudem captare perennemambiretque simul gazam infarcire cruminis,Waltharium tamen iratum praesumpserat armisinsequier strictoque virum mucrone videre. |
415 | nota equidem virtus; experti sunt quoque, quantasincolomis dederit strages sine vulnere victor.nec potis est ullum rex persuadere virorum,qui promissa velit hac condicione talenta.Waltharius fugiens, ut dixi, noctibus ivit, |
420 | atque die saltus arbustaque densa requirensarte accersitas pariter capit arte volucres,nunc fallens visco, nunc fisso denique ligno.ast ubi pervenit, qua flumina curva fluebant,immittens hamum rapuit sub gurgite praedam |
425 | atque famis pestem pepulit tolerando laborem.namque fugae toto se tempore virginis usucontinuit vir Waltharius laudabilis heros.ecce quater denos sol circumflexerat orbes,ex quo Pannonica fuerat digressus ab urbe. |
430 | Ipso quippe die, numerum qui clauserat istum,venerat ad fluvium iam vespere tum mediante,scilicet ad Rhenum, qua cursus tendit ad urbemnomine Wormatiam regali sede nitentem.Illic pro naulo pisces dedit antea captos |
435 | et mox transpositus graditur properanter anhelus.Orta dies postquam tenebras discusserat atras,portitor exsurgens praefatam venit in urbemregalique coco, reliquorum quippe magistro,detulerat pisces, quos vir dedit ille viator. |
440 | Hos dum pigmentis condisset et apposuissetregi Gunthario, miratus fatur ab alto:«Istius ergo modi pisces mihi Francia numquamostendit; reor externis a finibus illos.Dic mihi quantocius: cuias homo detulit illos?» |
445 | Ipseque respondens narrat, quod nauta dedisset.Accersire hominem princeps praecepit eundem;et, cum venisset, de re quaesitus eademtalia dicta dedit causamque ex ordine pandit:«Vespere praeterito residebam litore Rheni |
450 | conspexique viatorem propere venientemet veluti pugnae certum per membra paratum:Aere etenim penitus fuerat, rex inclite, cinctusgesserat et scutum gradiens hastamque coruscam.Namque viro forti similis fuit, et licet ingens |
455 | asportaret onus, gressum tamen extulit acrem.Hunc incredibili formae decorata nitoreassequitur calcemque terit iam calce puella.Ipsaque robustum rexit per lora caballumscrinia bina quidem dorso non parva ferentem, |
460 | quae, dum cervicem sonipes discusserit altamatque superba cupit glomerare volumina crurum,dant sonitum, ceu quis gemmis illiserit aurum.Hic mihi praesentes dederat pro munere pisces.»His Hagano auditis (ad mensam quippe resedit) |
465 | laetior in medium prompsit de pectore verbum:«Congaudete mihi, quaeso, quia talia novi!Waltharius collega meus remeavit ab Hunis.»Guntharius princeps ex hac ratione superbusvociferatur, et omnis ei mox aula reclamat: |
470 | Congaudete mihi, iubeo, quia talia vixi!Gazam, quam Gibicho regi transmisit eoo,nunc mihi cunctipotens huc in mea regna remisit.»Haec ait et mensam pede perculit exiliensqueducere equum iubet et sella componere sculpta |
475 | atque omni de plebe viros secum duodenosviribus insignes, animis plerumque probatoslegerat. inter quos simul ire Haganona iubebat.Qui memor antiquae fidei sociique priorisnititur a coeptis dominum transvertere rebus. |
480 | Rex tamen econtra nihilominus instat et infit:«Ne tardate, viri, praecingite corpora ferrofortia, squamosus thorax iam terga recondat.Hic tantum gazae Francis deducat ab oris?»Instructi telis (nam iussio regis adurget) |
485 | exibant portis, te Waltharium cupientescernere et imbellem lucris fraudare putantes.Sed tamen omnimodis Hagano prohibere studebat,at rex infelix coeptis resipiscere non vult.Interea vir magnanimus de flumine pergens |
490 | venerat in saltum iam tum Vosagum vocitatum.Nam nemus est ingens, spatiosum, lustra ferarumplurima habens, suetum canibus resonare tubisque.Sunt in secessu bini montesque propinqui,inter quos licet angustum specus extat amoenum, |
495 | non tellure cava factum, sed vertice rupum:Apta quidem statio latronibus illa cruentis.Angulus hic virides ac vescas gesserat herbas.«Huc», mox ut vidit iuvenis, «huc» inquit «eamus,his iuvat in castris fessum componere corpus.» |
500 | Nam postquam fugiens Avarum discesserat oris,non aliter somni requiem gustaverat idemquam super innixus clipeo; vix clauserat orbes.Bellica tum demum deponens pondera dixitvirginis in gremium fusus: «circumspice caute, |
505 | Hiltgunt, et nebulam si tolli videris atram,attactu blando me surgere commonitato,et licet ingentem conspexeris ire catervam,ne excutias somno subito, mi cara, caveto!Nam procul hinc acies potis es transmittere puras. |
510 | Instanter cunctam circa explora regionem!»Haec ait atque oculos concluserat ipse nitentesiamque diu satis optata fruitur requiete.Ast ubi Guntharius vestigia pulvere vidit,cornipedem rapidum saevis calcaribus urget |
515 | exultansque animis frustra sic fatur ad auras:«Accelerate, viri, iam nunc capietis euntem,numquam hodie effugiet, furata talenta relinquet.»Inclitus at Hagano contra mox reddidit ista:«Unum dico tibi, regum fortissime, tantum: |
520 | Si totiens tu Waltharium pugnasse videresatque nova totiens, quotiens ego, caede furentem,numquam tam facile spoliandum forte putares.Vidi Pannonias acies, cum bella cierentcontra aquilonares sive australes regiones. |
525 | Illic Waltharius propria virtute coruscusHostibus invisus, sociis mirandus obibat.Quisquis ei congressus erat, mox Tartara vidit.O rex et comites, experto credite, quantusin clipeum surgat, quo turbine torqueat hastam.» |
530 | Sed dum Guntharius male sana mente gravatusnequaquam flecti posset, castris propiabant.At procul aspiciens Hiltgunt de vertice montispulvere sublato venientes sensit et ipsumWaltharium placido tactu vigilare monebat. |
535 | Qui caput attollens scrutatur, si quis adiret.Eminus illa refert quandam volitare phalangem.Ipse oculos tersos somni glaucomate purganspaulatim rigidos ferro vestiverat artusatque gravem rursus parmam collegit et hastam |
540 | et saliens vacuas ferro transverberat auraset celer ad pugnam telis prolusit amaram.Comminus ecce coruscantes mulier videt hastasac stupefacta nimis: «Hunos hic» inquit «habemus!»In terramque cadens effatur talia tristis: |
545 | «Obsecro, mi senior, gladio mea colla secentur,Ut, quae non merui pacto thalamo sociari,nullius ulterius patiar consortia carnis.»Tum iuvenis: «cruor innocuus me tinxerit?» inquitEt: «quo forte modo gladius potis est inimicos |
550 | sternere, tam fidae si nunc non parcit amicae?Absit quod rogitas; mentis depone pavorem!Qui me de variis eduxit saepe periclis,hic valet hic hostes, credo, confundere nostros.»Haec ait atque oculos tollens effatur ad ipsam: |
555 | «Non assunt Avares hic, sed Franci nebulones,cultores regionis et» - en galeam Haganonisaspicit et noscens iniunxit talia ridens:«Et meus hic socius Hagano collega veternus.»Hoc heros dicto introitum stationis adibat, |
560 | inferius stanti praedicens sic mulieri:«Hac coram porta verbum modo iacto superbum:Hinc nullus rediens uxori dicere Francuspraesumet se impune gazae quid tollere tantae.»Necdum sermonem complevit, humotenus ecce |
565 | corruit et veniam petiit, quia talia dixit.Postquam surrexit, contemplans cautius omnes:«Horum, quos video, nullum Haganone remotosuspicio; namque ille meos per proelia moresiam didicit, tenet hic etiam sat callidus artem. |
570 | Quam si forte volente deo intercepero solam,tunc» ait «ex pugna tibi, Hiltgunt sponsa, reservor.»Ast ubi Waltharium tali statione receptumconspexit Hagano, satrapae mox ista superbosuggerit: «o senior, desiste lacessere bello |
575 | hunc hominem! pergant primum, qui cuncta requirant,et genus et patriam nomenque locumque relictum,vel si forte petat pacem sine sanguine praebensthesaurum. Per responsum cognoscere homonempossumus, et si Waltharius remoratur ibidem |
580 | (est sapiens), forsan vestro concedet honori.»Praecipit ire virum cognomine rex Camalonem,inclita Mettensi quem Francia miserat urbipraefectum, qui dona ferens devenerat illoanteriore die, quam princeps noverit ista. |
585 | Qui dans frena volat rapidoque simillimus eurotranscurrit spatium campi iuvenique propinquatac sic obstantem compellat: «dic, homo, quisnamsis aut unde venis? <quid vis?> quo pergere tendis?»Heros magnanimus respondit talia dicens: |
590 | «Sponte tua venias an huc te miserit ullus,scire velim.» Camalo tunc reddidit ore superbo:«Noris Guntharium regem tellure potentemme misisse tuas quaesitum pergere causas.»His auscultatis suggesserat hoc adolescens: |
595 | «Ignoro penitus, quid opus sit forte viantisscrutari causas, sed promere non trepidamus.Waltharius vocor, ex Aquitanis sum generatus.A genitore meo modicus puer obsidis ergosum datus ad Hunos; ibi vixi nuncque recessi |
600 | concupiens patriam dulcemque revisere gentem.»Missus ad haec: «tibi iam dictus per me iubet heros,ut cum scriniolis equitem des atque puellam.Quod si promptus agis, vitam concedet et artus.»Waltharius contra fidenter protulit ista: |
605 | «Stultius effatum me non audisse sophistamarbitror. En memoras, quod princeps, nescio vel quis,promittat, quod non retinet nec fors retinebit.An deus est, ut iure mihi concedere possitvitam? num manibus tetigit? num carcere trusit |
610 | vel post terga meas torsit per vincula palmas?At tamen ausculta: si me certamine laxat(aspicio, ferratus adest, ad proelia venit),Armillas centum de rubro quippe metallofactas transmittam, quo nomen regis honorem.» |
615 | Tali responso discesserat ille recepto,principibus narrat, quod protulit atque resumpsit.Tunc Hagano ad regem: «porrectam suscipe gazam,hac potis es decorare, pater, tecum comitantes,et modo de pugna palmam revocare memento! |
620 | Ignotus tibi Waltharius et maxima virtus.Ut mihi praeterita portendit visio nocte,non, si conserimus, nos prospera cuncta sequentur.Visum quippe mihi te colluctarier urso,qui post conflictus longos tibi mordicus unum |
625 | crus cum poplite ad usque femur decerpserat omneet mox auxilio subeuntem ac tela ferentemme petit atque oculum cum dentibus eruit unum.»His animadversis clamat rex ille superbus:«Ut video, genitorem imitaris Hagathien ipse. |
630 | Hic quoque perpavidam gelido sub pectore mentemgesserat et multis fastidit proelia verbis.»Tunc heros magnam iuste conceperat iram,si tamen in dominum licitum est irascier ullum.«En» ait «in vestris consistant omnia telis. |
635 | Est in conspectu, quem vultis, dimicet omnis.Comminus astatis, nec iam timor impedit ullum;eventum videam nec consors sim spoliorum.»Dixerat et collem petiit mox ipse propinquumdescendensque ab equo consedit et aspicit illo. |
640 | Post haec Guntharius Camaloni praecipit aiens:«Perge et thesaurum reddi mihi praecipe totum.Quodsi cunctetur (scio, tu vir fortis et audax),congredere et bello devictum mox spoliato!»Ibat Mettensis Camalo metropolitanus, |
645 | vertice fulva micat cassis, de pectore thorax,et procul acclamans: «heus, audi» dixit «amice!Regi Francorum totum transmitte metallum,si vis ulterius vitam vel habere salutem!»Conticuit paulum verbo fortissimus heros, |
650 | opperiens propius hostem adventare ferocem.Advolitans missus vocem repetiverat istam:[«Regi Francorum totum transmitte metallum!»]Tum iuvenis constans responsum protulit istud:«Quid quaeris vel quid reddi, importune, coartas? |
655 | Numquid Gunthario furabar talia regi?Aut mihi pro lucro quicquam donaverat ille,ut merito usuram me cogat solvere tantam?Num pergens ego dampna tuli vestrae regioni,ut vel hinc iuste videar spoliarier a te? |
660 | Si tantam invidiam cunctis gens exhibet ista,ut calcare solum nulli concedat eunti,ecce viam mercor, regi transmitto ducentasarmillas. Pacem donet modo bella remittens.»Haec postquam Camalo percepit corde ferino, |
665 | «amplificabis» ait «donum, dum scrinia pandis.Consummare etenim sermones nunc volo cunctos:Aut quaesita dabis aut vitam sanguine fundes.»Sic ait et triplicem clipeum collegit in ulnamet crispans hastile micans vi nititur omni |
670 | ac iacit. At iuvenis devitat cautior ictum.Hasta volans casso tellurem vulnere mordit.Waltharius tandem: «si sic placet», inquit «agamus!»Et simul in dictis hastam transmisit. at illaper laevum latus umbonis transivit, et ecce |
675 | palmam, qua Camalo mucronem educere coepit,confixit femori transpungens terga caballi.Nec mora, dum vulnus sentit sonipes, furit atqueexcutiens dorsum sessorem sternere temptat;et forsan faceret, ni lancea fixa teneret. |
680 | Interea parmam Camalo dimisit et, hastamcomplexus laeva, satagit divellere dextram.Quod mox perspiciens currit celeberrimus heroset pede compresso capulo tenus ingerit ensem;quem simul educens hastam de vulnere traxit. |
685 | Tunc equus et dominus hora cecidere sub una.Et dum forte nepos conspexerat hoc Camalonis,filius ipsius Kimo cognomine fratris,quem referunt quidam Scaramundum nomine dictum,ingemit et lacrimis compellat tristior omnes: |
690 | «Haec me prae cunctis heu respicit actio rerum.Nunc aut commoriar vel carum ulciscar amicum.»Namque angusta loci solum concurrere solicogebant, nec quisquam alii succurrere quivit.Advolat infelix Scaramundus iam moriturus, |
695 | bina manu lato crispans hastilia ferro.Qui dum Waltharium nullo terrore videretpermotum fixumque loco consistere in ipso,sic ait infrendens et equinam vertice caudamconcutiens: «in quo fidis? vel quae tua spes est? |
700 | Non ego iam gazam nec rerum quidque tuarumappeto, sed vitam cognati quaero perempti.»Ille dehinc: «si convincar, quod proelia primustemptarim seu quid merui, quod talia possimiure pati, absque mora tua me transverberet hasta.» |
705 | Necdum sermonem concluserat, en Scaramundusunum de binis hastile retorsit in illumconfestimque aliud. Quorum celeberrimus herosunum devitat, quatit ex umbone secundum.Tunc aciem gladii promens Scaramundus acuti |
710 | proruit in iuvenem cupiens praescindere frontem,effrenique in equo propius devectus ad illumnon valuit capiti libratum infindere vulnus,sed capulum galeae impegit: dedit illa resultanstinnitus ignemque simul transfudit ad auras. |
715 | Sed non cornipedem potuit girare superbum,donec Waltharius sub mentum cuspidis ictumfixerat et sella moribundum sustulit alta.Qui caput orantis proprio mucrone recidensfecit cognatum pariter fluitare cruorem. |
720 | Hunc ubi Guntharius conspexit obisse superbus,hortatur socios pugnam renovare furentes:«Aggrediamur eum nec respirare sinamus,donec deficiens lassescat; et inde revinctusthesauros reddet luet et pro sanguine poenas.» |
725 | Tertius en Werinhardus abit bellumque lacessit,quamlibet ex longa generatus stirpe nepotum,o vir clare, tuus cognatus et artis amator,pandare, qui quondam iussus confundere foedusin medios telum torsisti primus Achivos. |
730 | Hic spernens hastam pharetram gestavit et arcum,eminus emissis haud aequo Marte sagittisWaltharium turbans. contra tamen ille virilisconstitit opponens clipei septemplicis orbem,saepius eludens venientes providus ictus. |
735 | Nam modo dissiluit, parmam modo vergit in austrumtelaque discussit, nullum tamen attigit illum.Postquam Pandarides se consumpsisse sagittasincassum videt, iratus mox exerit ensemet demum advolitans has iactitat ore loquelas: |
740 | «O si ventosos lusisti, callide, iactus,forsan vibrantis dextrae iam percipis ictum.»Olli Waltharius ridenti pectore adorsus:«Iamque diu satis expecto certamina iustopondere agi. Festina, in me mora non erit ulla.« |
745 | Dixerat et toto conixus corpore ferrumconicit. Hasta volans pectus reseravit equinum:Tollit se arrectum quadrupes et calcibus aurasverberat effundensque equitem cecidit super illum.Accurrit iuvenis et ei vi diripit ensem. |
750 | Casside discussa crines complectitur albosmultiplicesque preces nectenti dixerat heros:«Talia non dudum iactabas dicta per auras.»Haec ait et truncum secta cervice reliquit.Sed non dementem tria visa cadavera terrent |
755 | Guntharium: iubet ad mortem properare vicissim.En a Saxonicis oris Ekivrid generatusquartus temptavit bellum, qui pro nece factacuiusdam primatis eo diffugerat exul.Quem spadix gestabat equus maculis variatus. |
760 | Hic ubi Waltharium promptum videt esse duello,«Dic» ait «an corpus vegetet tractabile temetsive per aerias fallas, maledicte, figuras.Saltibus assuetus faunus mihi quippe videris.»Illeque sublato dedit haec responsa cachinno: |
765 | «Celtica lingua probat te ex illa gente creatum,cui natura dedit reliquas ludendo praeire.At si te propius venientem dextera nostraattingat, post Saxonibus memorare valebis,te nunc in Vosago fauni fantasma videre.» |
770 | «Attemptabo quidem, quid sis», Ekivrid ait, ac moxferratam cornum graviter iacit. Illa retortoemicat amento; quam durus fregerat umbo.Waltharius contra respondit cuspide missa:«Haec tibi silvanus transponit munera faunus. |
775 | Aspice, num mage sit telum penetrabile nostrum.»Lancea taurino contextum tergore lignumdiffidit ac tunicam scindens pulmone resedit.Volvitur infelix Ekivrid rivumque cruorisevomit: en mortem fugiens incurrit eandem. |
780 | Cuius equum iuvenis post tergum in gramen abegit.Tunc a Gunthario clipeum sibi postulat ipsumquintus ab inflato Hadawardus pectore lusus.Qui pergens hastam sociis dimisit habendam,audax in solum confisus inaniter ensem. |
785 | Et dum conspiceret deiecta cadavera totamconclusisse viam nec equum transire valere,dissiliens parat ire pedes. Stetit acer in armisWaltharius laudatque virum, qui praebuit aequampugnandi sortem. Hadawart tum dixit ad illum: |
790 | «O versute dolis ac fraudis conscie serpens,occultare artus squamoso tegmine suetusac veluti coluber girum collectus in unumtela tot evitas tenui sine vulneris ictuatque venenatas ludis sine more sagittas! |
795 | Numquid et iste, putas, astu vitabitur ictus,quem propius stantis certo libramine mittitdextra manus? neque enim is teli seu vulneris auctor.Audi consilium: parmam deponito pictam!Hanc mea sors quaerit, regis quoque sponsio praestat. |
800 | Nolo quidem laedas, oculis quia complacet istis.Sin alias, licet et lucem mihi dempseris almam,assunt hic plures socii carnisque propinqui,qui, quamvis volucrem simules pennasque capessas,te tamen immunem numquam patientur abire.» |
805 | Belliger at contra nil territus intulit ista:«De reliquis taceo, clipeum defendere curo.Pro meritis, mihi crede, bonis sum debitor illi.Hostibus iste meis se opponere saepe solebatet pro vulneribus suscepit vulnera nostris. |
810 | Quam sit oportunus hodie mihi, cernis et ipse;non cum Walthario loquereris forsan, abesset.Viribus o summis hostem depellere cures,dextera, ne rapiat tibi propugnacula muri!Tu clavum umbonis studeas retinere, sinistra, |
815 | atque ebori digitos circumfer glutine fixos!Istic ne ponas pondus, quod tanta viarumportasti spatia, ex Avarum nam sedibus altis!»Ille dehinc: «invitus agis, si sponte recusas.Nec solum parmam, sed equum cum virgine et auro |
820 | reddes: tum demum scelerum cruciamina pendes.»Haec ait et notum vagina diripit ensem.Inter se variis terrarum partibus orticoncurrunt. Stupuit Vosegus haec fulmina et ictus.Olli sublimes animis ac grandibus armis, |
825 | hic gladio fidens, hic acer et arduus hasta,inter se multa et valida vi proelia miscent.Non sic nigra sonat percussa securibus ilex,ut dant tinnitus galeae clipeique resultant.Mirantur Franci, quod non lassesceret heros |
830 | Waltharius, cui nulla quies spatiumve dabatur.Emicat hic impune putans iam Wormatiensisalte et sublato consurgit fervidus ense,hoc ictu memorans semet finire duellum.Providus at iuvenis ferientem cuspide adacta |
835 | intercepit et ignarum dimittere ferrumcogebat: procul in dumis resplenduit ensis.Hic ubi se gladio spoliatum vidit amico,accelerare fugam fruticesque volebat adire.Alpharides fretus pedibus viridique iuventa |
840 | insequitur dicens: «quonam fugis? accipe scutum!»Sic ait atque hastam manibus levat ocius ambiset ferit. Ille cadit, clipeus superintonat ingens.Nec tardat iuvenis: pede collum pressit et hastadivellens parmam telluri infixerat illum. |
845 | Ipse oculos vertens animam sufflavit in auram.Sextus erat Patavrid. Soror hunc germana Haganonisprotulit ad lucem. Quem dum procedere vidit,vocibus et precibus conatur avunculus indeflectere proclamans: «quonam ruis? aspice mortem, |
850 | qualiter arridet! desiste! en ultima Parcaefila legunt. O care nepos, te mens tua fallit.Desine! Waltharii tu denique viribus impar.»Infelix tamen ille means haec omnia sprevit;arsit enim venis laudem captare cupiscens. |
855 | Tristatusque Hagano suspiria pectore longatraxit et has imo fudit de corde loquelas:«O vortex mundi, fames insatiatus habendi,gurges avaritiae, cunctorum fibra malorum!O utinam solum gluttires dira metallum |
860 | divitiasque alias homines impune remittens!Sed tu nunc homines perverso numine perflansincendis, nullique suum iam sufficit. Eccenon trepidant mortem pro lucro incurrere turpem.Quanto plus retinent, tanto sitis ardet habendi. |
865 | Externis modo vi modo furtive potiunturet, quod plus renovat gemitus lacrimasque ciebit,caeligenas animas Erebi fornace retrudunt.Ecce ego dilectum nequeo revocare nepotem;Instimulatus enim de te est, o saeva cupido. |
870 | En caecus mortem properat gustare nefandamet vili pro laude cupit descendere ad umbras.Heu mihi care nepos, quid matri, perdite, mandas?Quis nuper ductam refovebit, care, maritam,cui nec, rapte spei, pueri ludicra dedisti? |
875 | Quis tibi nam furor est? unde haec dementia venit?»Sic ait et gremium lacrimis conspersit obortis,et longum «formose, vale» singultibus edit.Waltharius, licet alonge, socium fore maestumattendit, clamorque simul pervenit ad aures. |
880 | Unde incursantem sic est affatus equestrem:«Accipe consilium, iuvenis clarissime, nostrumet te conservans melioribus utere fatis.Desine, nam tua te fervens fiducia fallit!Heroum tot cerne neces et cede duello, |
885 | ne suprema videns hostes facias mihi plures.»«Quid de morte mea curas» ait ille «tyranne?Est modo pugnandum tibimet, non sermocinandum.»Dixit et in verbo nodosam destinat hastam,cuspide quam propria divertens transtulit heros. |
890 | Quae subvecta choris ac viribus acta furentisin castrum venit atque pedes stetit ante puellae.Ipsa metu perculsa sonum prompsit muliebrem.At postquam tenuis redit in praecordia sanguis,Paulum suspiciens spectat, num viveret heros. |
895 | Tum quoque vir fortis Francum discedere belloiussit; at ille furens gladium nudavit et ipsumincurrens petiit vulnusque a vertice librat.Alpharides parmam demum concusserat aptamet spumantis apri frendens de more tacebat. |
900 | Ille ferire volens se pronior omnis ad ictumexposuit, sed Waltharius sub tegmine flexusdelituit corpusque suum contraxit, et eccevulnere delusus iuvenis recidebat ineptus.Finis erat, nisi quod genibus tellure refixis |
905 | Belliger accubuit calibemque sub orbe cavebat.Hic dum consurgit, pariter se subrigit illeac citius scutum trepidus sibi praetulit atquefrustra certamen renovare parabat. At illumAlpharides fixa gladio petit ocius hasta |
910 | et mediam clipei dempsit vasto impete partem,Hamatam resecans loricam atque ilia nudans.Labitur infelix Patavrid sua viscera cernensSilvestrique ferae corpus, animam dedit Orco.Hunc sese ulturum spondens Gerwitus adivit, |
915 | qui forti subvectus equo supra volat omnemstragem, quae angustam concluserat obvia callem.Et dum bellipotens recidisset colla iacentis,venit et ancipitem vibravit in ora bipennem(istius ergo modi Francis tunc arma fuere). |
920 | Vir celer obiecit peltam frustravit et ictum,ac retro saliens hastam rapiebat amicamsanguineumque ulva viridi dimiserat ensem.Hic vero metuenda virum tum bella videres.Sermo quidem nullus fuit inter Martia tela: |
925 | Sic erat adverso mens horum intenta duello.is furit, ut caesos mundet vindicta sodales,ille studet vitam toto defendere nisuet, si fors dederit, palmam retinere triumphi.Hic ferit, ille cavet; petit ille, reflectitur iste: |
930 | Ad studium fors et virtus miscentur in unum.longa tamen cuspis breviori depulit hostemarmatum telo, girat sed et ille caballumatque fatigatum cupiebat fallere homonem.Iam magis atque magis irarum mole gravatus |
935 | Waltharius clipeum Gerwiti sustulit imum,transmissoque femur penetraverat inguine ferrum.Qui post terga ruens clamorem prodidit atrumexitiumque dolens pulsabat calcibus arvum.Hunc etiam truncum caesa cervice reliquit. |
940 | Idem Wormatiae campis comes extitit ante.Tunc primum Franci coeperunt forte morariet magnis precibus dominum decedere pugnadeposcunt. Furit ille miser caecusque profatur:«Quaeso, viri fortes et pectora saepe probata, |
945 | ne fors haec cuicumque metum, sed conferat iram.Quid mihi, si Vosago sic sic inglorius ibo?Mentem quisque meam sibi vindicet. En ego partusante mori sum, Wormatiam quam talibus actisingrediar. Petat hic patriam sine sanguine victor? |
950 | Hactenus arsistis hominem spoliare metallis;nunc ardete, viri, fusum mundare cruorem,ut mors abstergat mortem, sanguis quoque sanguem,soleturque necem sociorum plaga necantis!»His animum dictis demens incendit et omnes |
955 | fecerat immemores vitae simul atque salutis.Ac velut in ludis alium praecurrere quisquead mortem studuit; sed semita, ut antea dixi,cogebat binos bello decernere solos.Vir tamen illustris dum cunctari videt illos, |
960 | vertice distractas suspendit in arbore cristaset ventum captans sudorem tersit anhelus.Ecce repentino Randolf athleta caballopraevertens reliquos hunc importunus adivitac mox ferrato petiit sub pectore conto. |
965 | Et nisi duratis Wielandia fabrica girisobstaret, spisso penetraverit ilia ligno.Ille tamen subito stupefactus corda pavoremunimen clipei obiecit mentemque recepit.Nec tamen et galeam fuerat sumpsisse facultas. |
970 | Francus at emissa gladium nudaverat hastaet feriens binos Aquitani vertice crinesabrasit, sed forte cutem praestringere summamnon licuit; rursumque alium vibraverat ictumet praeceps animi directo obstamine scuti |
975 | impegit calibem, nec quivit viribus ulliselicere. Alpharides retro, se fulminis instarexcutiens, Francum valida vi fudit ad arvumet super assistens pectus conculcat et inquit:«En pro calvitio capitis te vertice fraudo, |
980 | ne fiat ista tuae de me iactantia sponsae.»Vix effatus haec truncavit colla precantis.At nonus pugnae Helmnod successit, et ipseinsertum triplici gestabat fune tridentem,quem post terga quidem socii stantes tenuerunt, |
985 | consiliumque fuit, dum cuspis missa sederetin clipeo, cuncti pariter traxisse studerent,ut vel sic hominem deiecissent furibundum;atque sub hac certum sibi spe posuere triumphum.Nec mora, dux totas fundens in brachia vires |
990 | misit in adversum magna cum voce tridentemedicens: «ferro tibi finis, calve, sub isto!»Qui ventos penetrans iaculorum more coruscat,quod genus aspidis ex alta sese arbore tantoturbine demittit, quo cuncta obstantia vincat. |
995 | Quid moror? umbonem sciderat peltaque resedit.Clamorem Franci tollunt saltusque resultat,obnixique trahunt restim simul atque vicissim,nec dubitat princeps tali se aptare labori.Manarunt cunctis sudoris flumina membris. |
1000 | Sed tamen haec inter velut aesculus astitit herosquae non plus petit astra comis quam Tartara fibris,contempnens omnes ventorum immota fragores.Certabant hostes hortabanturque viritim,ut, si non quirent ipsum detrudere ad arvum |
1005 | munimen clipei saltem extorquere studerent,quo dempto vivus facile caperetur ab ipsis.Nomina quae restant edicam iamque trahentum:Nonus Eleuthir erat, Helmnod cognomine dictus,Argentina quidem decimum dant oppida Trogum, |
1010 | extulit undecimum pollens urbs Spira Tanastum,absque Haganone locum rex supplevit duodenum.Quattuor hi adversum summis conatibus unumcontendunt pariter multo varioque tumultu.Interea Alpharidi vanus labor incutit iram, |
1015 | et qui iam pridem nudarat casside frontem,in framea tunicaque simul confisus aenaomisit parmam primumque invasit Eleuthrin.Huic galeam findens cerebrum diffudit et ipsamcervicem resecans pectus patefecit, at aegrum |
1020 | cor pulsans animam liquit mox atque calorem.Inde petit Trogum haerentem in fune nefando.Qui subito attonitus recidentis morte sodalishorribilique hostis conspectu coeperat acremnequiquam temptare fugam voluitque relicta |
1025 | arma recolligere, ut rursum repararet agonem(nam cuncti funem tracturi deposuerunthastas cum clipeis). Sed quanto maximus herosfortior extiterat, tanto fuit ocior, olliet cursu capto suras mucrone recidit |
1030 | ac sic tardatum praevenit et abstulit eiusscutum. Sed Trogus quamvis de vulnere lassus,mente tamen fervens saxum circumspicit ingens,quod rapiens subito obnixum contorsit in hostemet proprium a summo clipeum fidit usque deorsum. |
1035 | Sed retinet fractum pellis superaddita lignum.Moxque genu posito viridem vacuaverat aedematque ardens animis vibratu terruit auras,et si non quivit virtutem ostendere factis,corde tamen habitum patefecit et ore virilem. |
1040 | Nec manes ridere videns audaciter infit:«O mihi si clipeus vel sic modo adesset amicus!Fors tibi victoriam de me, non inclita virtuscontulit. Ad scutum mucronem hic tollito nostrum!»Tum quoque subridens «venio iam» dixerat heros |
1045 | et cursu advolitans dextram ferientis ademit.Sed cum athleta ictum libraret ab aure secundumpergentique animae valvas aperire studeret,ecce Tanastus adest telis cum rege resumptiset socium obiecta protexit vulnere pelta. |
1050 | Hinc indignatus iram convertit in ipsumWaltharius humerumque eius de cardine vellitperque latus ducto suffudit viscera ferro.«Ave!» procumbens submurmurat ore Tanastus.Quo recidente preces contempsit promere Trogus |
1055 | conviciisque sui victorem incendit amaris,seu virtute animi, seu desperaverat. ExinAlpharides: «morere» inquit «et haec sub Tartara transferenarrans sociis, quod tu sis ultus eosdem.»His dictis torquem collo circumdedit aureum. |
1060 | Ecce simul caesi volvuntur pulvere amici,crebris foedatum ferientes calcibus arvum.His rex infelix visis suspirat et omniaufugiens studio falerati terga caballiscandit et ad maestum citius Haganona volavit |
1065 | omnimodisque illum precibus flexisse sategit,ut secum pergens pugnam repararet. at ille:«Me genus infandum prohibet bellare parentum,et gelidus sanguis mentem mihi ademit in armis.Tabescebat enim genitor, dum tela videret, |
1070 | et timidus multis renuebat proelia verbis.Haec dum iactasses, rex, inter te comitantes,extitit indignum nostri tibi quippe iuvamen.»Ille recusanti precibus nihilominus instanstalibus aversum satagit revocare loquelis: |
1075 | «Deprecor ob superos, conceptum pone furorem,iram de nostra contractam decute culpa,quam vita comitante, domum si venero tecum,impensis tibimet benefactis diluo multis.Nonne pudet sociis tot cognatisque peremptis |
1080 | dissimulare virum? magis, ut mihi quippe videtur,verba valent animum quam facta nefanda movere.Iustius in saevum tumuisses mente tyrannum,qui solus hodie caput infamaverat orbis.Non modicum patimur damnum de caede virorum; |
1085 | dedecus at tantum superabit Francia numquam.Antea quis fuimus suspecti, sibila dantes«Francorum» dicent «exercitus omnis ab uno,pro pudor, ignotum vel quo, est impune necatus!»Cunctabatur adhuc Haganon et pectore sponsam |
1090 | Walthario plerumque fidem volvebat et ipsumeventum gestae recolebat in ordine causae.Supplicius tamen infelix rex institit illi.Cuius subnixe rogitantis acumine motuserubuit domini vultum, replicabat honorem |
1095 | virtutis propriae, qui fors vilesceret inde,si quocumque modo in rebus sibi parceret istis.Erupit tandem et clara sic voce respondit:«Quo me, domne, vocas? quo te sequar, inclite princeps?Quae nequeunt fieri, spondet fiducia cordi. |
1100 | Quis tam desipiens quandoque fuisse probatur,Qui saltu baratrum sponte attemptarit apertum?Nam scio Waltharium per campos sic fore acerbum,ut tali castro nec non statione locatusingentem cuneum velut unum temnat homullum. |
1105 | Et licet huc cunctos equites simul atque pedestresFrancia misisset, sic his ceu fecerat istis.Sed quia conspicio te plus doluisse pudorequam caedis damno nec sic discedere velle,compatior, propriusque dolor succumbit honori |
1110 | regis: et ecce viam conor reperire salutis,quae tamen aut nusquam ostendit se sive coacte.Nam propter carum (fateor tibi, domne) nepotempromissam fidei normam corrumpere nollem.Ecce in non dubium pro te, rex, ibo periclum. |
1115 | Ast hic me penitus conflictu cedere noris.Secedamus eique locum praestemus eundiet positi in speculis tondamus prata caballis,Donec iam castrum securus deserat artum,nos abiisse ratus. Campos ubi calcet apertos, |
1120 | insurgamus et attonitum post terga sequamur:Sic aliquod virtutis opus temptare valemus.Haec mihi in ambiguis spes est certissima rebus.Tum pugnare potes, belli si, rex, tibi mens est:Quippe fugam nobis numquam dabit ille duobus, |
1125 | at nos aut fugere aut acrum bellare necesse est.»Laudat consilium satrapa et complectitur illumoscilloque virum demulcet; et ecce receduntinsidiisque locum circumspexere sat aptumdemissique ligant animalia gramine laeto. |
1130 | Interea occiduas vergebat Phoebus in oras,ultima per notam signans vestigia Thilen,et cum Scottigenis post terga reliquit Hiberos.Hic postquam oceanas sensim calefecerat undas,Hesperos Ausonidis obvertit cornua terris, |
1135 | tum secum sapiens coepit tractare satelles,utrum sub tuto per densa silentia castrosisteret, an vastis heremi committeret arvis.Aestuat immensis curarum fluctibus et, quidiam faceret, sollers arguta indagine quaerit. |
1140 | Solus enim Hagano fuerat suspectus et illudoscillum regis subter complexibus actum.Ambierat prorsus, quae sit sententia mentihostis et an urbem vellent remeare relictam,pluribus ut sociis per noctem forte coactis |
1145 | primo mane parent bellum recreare nefanduman soli insidias facerent propiusque laterent.Terret ad haec triviis ignoti silva meatus,ne loca fortassis incurreret aspera spinis,immo quippe feris, sponsamque amitteret illis. |
1150 | His ita provisis exploratisque profatur:«En quocumque modo res pergant, hic recubabo,donec circuiens lumen spera reddat amatum,ne patriae fines dicat rex ille superbusevasisse fuga furis de more per umbras.» |
1155 | Dixit et ecce viam vallo praemuniit artamundique praecisis spinis simul et paliuris.Quo facto ad truncos sese convertit amarocum gemitu et cuicumque suum caput applicat atquecontra orientalem prostratus corpore partem |
1160 | ac nudum retinens ensem hac voce precatur:«Rerum factori, sed et omnia facta regenti,nil sine permisso cuius vel denique iussoconstat, ago grates, quod me defendit iniquishostilis turmae telis nec non quoque probris. |
1165 | Deprecor at dominum contrita mente benignum,ut, qui peccantes non vult sed perdere culpas,hos in caelesti praestet mihi sede videri.»Qui postquam orandi finem dedit, ilico surgenssex giravit equos et virgis rite retortis |
1170 | vinciit: hi tantum remanebant, nempe duobusper tela absumptis ternos rex Gunthere abegit.His ita compositis procinctum solvit et alteingenti fumans leviabat pondere corpus.Tum maestam laeto solans affamine sponsam |
1175 | moxque cibum capiens aegros recreaverat artus(oppido enim lassus fuerat) clipeoque recumbensprimi custodem somni iubet esse puellam,Ipse matutinam disponens tollere curam,quae fuerat suspecta magis, tandemque quievit. |
1180 | Ad cuius caput illa sedens solito vigilavitet dormitantes cantu patefecit ocellos.Ast ubi vir primum iam expergiscendo soporemruperat, absque mora surgens dormire puellamiussit et arrepta se fulciit impiger hasta. |
1185 | Sic reliquum noctis duxit, modo quippe caballoscircuit, interdum auscultans vallo propiavit,Exoptans orbi species ac lumina reddi.Lucifer interea praeco scandebat Olympodicens: «Taprobane clarum videt insula solem.» |
1190 | Hora fuit, gelidus qua terram irrorat Eous.Aggreditur iuvenis caesos spoliarier armisarmorumque habitu, tunicas et cetera linquens;armillas tantum, cum bullis baltea et enses,loricas quoque cum galeis detraxerat ollis. |
1195 | Quatuor his oneravit equos sponsamque vocatamimposuit quinto, sextum conscenderat ipseet primus vallo perrexerat ipse revulso.At dum constricti penetratur semita callis,circumquaque oculis explorans omnia puris |
1200 | auribus arrectis ventos captavit et auras,si vel mussantes sentiret vel gradientessive superborum crepitantia frena virorum,seu saltim ferrata sonum daret ungula equorum.Postquam cuncta silere videt, praevertit onustas |
1205 | quadrupedes, mulierem etiam praecedere iussit.Scrinia gestantem comprendens ipse caballumaudet inire viam consueto cinctus amictu.Mille fere passus transcendit, et ecce puella(sexus enim fragilis animo trepidare coegit) |
1210 | respiciens post terga videt descendere binosquodam colle viros raptim et sine more meantesexanguisque virum compellat voce sequentem:«Dilatus iam finis adest: fuge, domne, propinquant!»Qui mox conversus visos cognovit et inquit: |
1215 | «Incassum multos mea dextera fuderat hostes,si modo supremis laus desit, dedecus assit.Est satius pulcram per vulnera quaerere mortemquam solum amissis palando evadere rebus.Verum non adeo sunt desperanda salutis |
1220 | commoda cernenti quondam maiora pericla.Aurum gestantis tute accipe lora Leoniset citius pergens luco succede propinquo!Ast ego in ascensu montis subsistere malo,eventum opperiens adventantesque salutans.» |
1225 | Obsequitur dictis virguncula clara iubentis.Ille celer scutum collegit et excutit hastam,ignoti mores equitis temptando sub armis.Hunc rex incursans comitante satellite demenseminus affatu compellat valde superbo: |
1230 | «Hostis atrox, nisu deluderis! ecce latebraeprotinus absistunt, ex quis de more liciscaedentibus infrendens rabidis latrare solebas.En in propatulo, si vis, confligito campoexperiens, finis si fors queat aequiperari |
1235 | principio. Scio: Fortunam mercede vocastiidcircoque fugam tempnis seu deditionem.»Alpharides contra regi non reddidit ulla,Sed velut hinc surdus alio convertitur aiens:«Ad te sermo mihi, Hagano, subsiste parumper! |
1240 | Quid, rogo, tam fidum subito mutavit amicum,ut, discessurus nuper vix posse revelliqui nostris visus fuerat complexibus, ultro,nullis nempe malis laesus, nos appetat armis?Sperabam, fateor, de te (sed denique fallor), |
1245 | quod, si de exilio redeuntem nosse valeres,ipse salutatum mihimet mox obvius ireset licet invitum hospitii requiete foverespacificeque in regna patris deducere velles,sollicitusque fui, quorsum tua munera ferrem; |
1250 | namque per ignotas dixi pergens regiones:«Francorum vereor Haganone superstite nullum.»Obsecro per ludos, resipiscito iam, pueriles,unanimes quibus assueti fuimusque peritiet quorum cultu primos attrivimus annos. |
1255 | Inclita quonam migravit concordia nobissemper in hoste domique manens nec scandala noscens?Quippe tui facies patris obliviscier egit,tecum degenti mihi patria viluit ampla.Numquid mente fidem abradis saepissime pactam? |
1260 | Deprecor, hoc abscide nefas neu bella lacessas,sitque inconvulsum nobis per tempora foedus.Quod si consentis, iam nunc ditatus abibiseulogiis, rutilo umbonem complebo metallo.»Contra quae Hagano vultu haec affamina torvo |
1265 | edidit atque iram sic insinuavit apertam:«Vim prius exerces, Walthari, postque sopharis.Tute fidem abscideras, cum memet adesse videreset tot stravisses socios immoque propinquos.Excusare nequis, quin me tunc affore nosses. |
1270 | Cuius si facies latuit, tamen arma videbasnota satis habituque virum rescire valebas.Cetera fors tulerim, si vel dolor unus abesset:Unice enim carum rutilum blandum pretiosumcarpsisti florem mucronis falce tenellum. |
1275 | Haec res est, pactum qua irritasti prior almum,idcircoque gazam cupio pro foedere nullam.Sitne tibi soli virtus, volo discere in armis,deque tuis manibus caedem perquiro nepotis.En aut oppeto sive aliquid memorabile faxo.» |
1280 | Dixit et a tergo saltu se iecit equino,hoc et Guntharius nec segnior egerat herosWaltharius, cuncti pedites bellare parati.Stabat quisque ac venturo se providus ictupraestruxit; trepidant sub peltis Martia membra. |
1285 | Hora secunda fuit, qua tres hi congrediuntur.Adversus solum conspirant arma duorum.Primus maligenam collectis viribus hastamdirexit Hagano disrupta pace. Sed illamturbine terribilem tanto et stridore volantem |
1290 | Alpharides semet cernens tolerare nequire,Sollers obliqui delusit tegmine scuti:nam veniens clipeo sic est ceu marmore leviexcussa et collem vehementer sauciat usquead clavos infixa solo. Tunc pectore magno, |
1295 | sed modica vi fraxineum hastile superbusiecit Guntharius, volitans quod adhaesit in imaWaltharii parma; quam mox dum concutit ipse,excidit ignavum de ligni vulnere ferrum.Omine quo maesti confuso pectore Franci |
1300 | mox stringunt acies, dolor est conversus ad iras,et tecti clipeis Aquitanum invadere certant.Strenuus ille tamen vi cuspidis expulit illosatque incursantes vultu terrebat et armis.Hic rex Guntharius coeptum meditatur ineptum, |
1305 | scilicet ut iactam frustra terraeque relapsam(ante pedes herois enim divulsa iacebat)accedens tacite furtim sustolleret hastam,quandoquidem brevibus gladiorum denique telisarmati nequeunt accedere comminus illi, |
1310 | qui tam porrectum torquebat cuspidis ictum.Innuit ergo oculis vassum praecedere suadens,cuius defensu causam supplere valeret.Nec mora, progreditur Haganon ac provocat hostem,rex quoque gemmatum vaginae condidit ensem |
1315 | expediens dextram furto actutum faciendo.Sed quid plura? manum pronus transmisit in hastamet iam comprensam sensim subtraxerat illamfortunae maiora petens. sed maximus heros,utpote qui bello semper sat providus esset |
1320 | praeter et unius punctum cautissimus horae,hunc inclinari cernens persenserat actumnec tulit, obstantem sed mox Haganona revellens,denique sublato qui divertebat ab ictu,insilit et planta direptum hastile retentat |
1325 | ac regem furto captum sic increpitavit,ut iam perculso sub cuspide genua labarent.Quem quoque continuo esurienti porgeret Orco,ni Hagano armipotens citius succurreret atqueobiecto dominum scuto muniret et hosti |
1330 | nudam aciem saevi mucronis in ora tulisset.Sic, dum Waltharius vulnus cavet, ille resurgitatque tremens stupidusque stetit, vix morte reversus.Nec mora nec requies: bellum instauratur amarum.Incurrunt hominem nunc ambo nuncque vicissim; |
1335 | et dum progresso se impenderet acrius uni,en de parte alia subit alter et impedit ictum.Haud aliter, Numidus quam dum venabitur ursuset canibus circumdatus astat et artubus horretet caput occultans submurmurat ac propiantes |
1340 | amplexans Umbros miserum mutire coartat(tum rabidi circumlatrant hinc inde Molossicomminus ac dirae metuunt accedere belvae),taliter in nonam conflictus fluxerat horam,et triplex cunctis inerat maceratio: leti |
1345 | terror, et ipse labor bellandi, solis et ardor.Interea herois coepit subrepere mentiquiddam, qui tacito premit has sub corde loquelas:«Si Fortuna viam non commutaverit, istivana fatigatum memet per ludicra fallent.» |
1350 | Ilico et elata Haganoni voce profatur:«O paliure, vires foliis, ut pungere possis;tu saltando iocans astu me ludere temptas.Sed iam faxo locum, propius ne accedere tardes:Ecce tuas (scio praegrandes) ostendito vires! |
1355 | Me piget incassum tantos sufferre labores.»Dixit et exiliens contum contorsit in ipsum,qui pergens onerat clipeum dirimitque aliquantumloricae ac magno modicum de corpore stringit;denique praecipuis praecinctus fulserat armis. |
1360 | At vir Waltharius missa cum cuspide currensevaginato regem importunior enseimpetit et scuto dextra de parte revulsoIctum praevalidum ac mirandum fecit eiquecrus cum poplite adusque femur decerpserat omne. |
1365 | Ille super parmam ante pedes mox concidit huius.Palluit exanguis domino recidente satelles.Alpharides spatam tollens iterato cruentamardebat lapso postremum infligere vulnus.Immemor at proprii Hagano vir forte doloris |
1370 | aeratum caput inclinans obiecit ad ictum.Extensam cohibere manum non quiverat heros,Sed cassis fabrefacta diu meliusque peractaexcipit assultum mox et scintillat in altum.Cuius duritia stupefactus dissilit ensis, |
1375 | pro dolor! et crepitans partim micat aere et herbis.Belliger ut frameae murcatae fragmina vidit,indigne tulit ac nimia furit efferus iraimpatiensque sui capulum sine pondere ferri,quamlibet eximio praestaret et arte metallo, |
1380 | protinus abiecit monimentaque tristia sprevit.Qui dum forte manum iam enormiter exeruisset,abstulit hanc Hagano sat laetus vulnere prompto.In medio iactus recidebat dextera fortis,gentibus ac populis multis suspecta, tyrannis, |
1385 | Innumerabilibus quae fulserat ante trophaeis.sed vir praecipuus nec laevis cedere gnarus,sana mente potens carnis superare dolores,non desperavit, neque vultus concidit eius,verum vulnigeram clipeo insertaverat ulnam |
1390 | incolomique manu mox eripuit semispatam,qua dextrum cinxisse latus memoravimus illum,ilico vindictam capiens ex hoste severam.Nam feriens dextrum Haganoni effodit ocellumac timpus resecans pariterque labella revellens |
1395 | olli bis ternos discussit ab ore molares.Tali negotio dirimuntur proelia facto.Quemque suum vulnus atque aeger anhelitus armaponere persuasit. quisnam hinc immunis abiret,qua duo magnanimi heroes tam viribus aequi |
1400 | quam fervore animi steterant in fulmine belli!Postquam finis adest, insignia quemque notabant:Illic Guntharii regis pes, palma iacebatWaltharii nec non tremulus Haganonis ocellus.Sic sic armillas partiti sunt Avarenses! |
1405 | Consedere duo, nam tertius ille iacebat,sanguinis undantem tergentes floribus amnem.Haec inter timidam revocat clamore puellamAlpharides, veniens quae saucia quaeque ligavit.His ita compositis sponsus praecepit eidem: |
1410 | «Iam misceto merum Haganoni et porrige primum;est athleta bonus, fidei si iura reservet.Tum praebeto mihi, reliquis qui plus toleravi.Postremum volo Guntharius bibat, utpote segnisinter magnanimum qui paruit arma virorum |
1415 | et qui Martis opus tepide atque enerviter egit.»Obsequitur cunctis Heririci filia verbis.Francus at oblato licet arens pectore vino«Defer» ait «prius Alpharidi sponso ac seniori,virgo, tuo, quoniam, fateor, me fortior ille |
1420 | nec solum me, sed cunctos supereminet armis.»Hic tandem Hagano spinosus et ipse Aquitanusmentibus invicti, licet omni corpore lassi,post varios pugnae strepitus ictusque tremendosinter pocula scurrili certamine ludunt. |
1425 | Francus ait: «iam dehinc cervos agitabis, amice,quorum de corio wantis sine fine fruaris.At dextrum, moneo, tenera lanugine comple,ut causae ignaros palmae sub imagine fallas.Wah! sed quid dicis, quod ritum infringere gentis |
1430 | ac dextro femori gladium agglomerare viderisuxorique tuae, si quando ea cura subintrat,perverso amplexu circumdabis euge sinistram?Iam quid demoror? en posthac tibi quicquid agendum estlaeva manus faciet.» Cui Walthare talia reddit: |
1435 | «Cur tam prosilias, admiror, lusce Sicamber.Si venor cervos, carnem vitabis aprinam.Ex hoc iam famulis tu suspectando iubebisheroum turbas transversa tuendo salutans.Sed fidei memor antiquae tibi consiliabor: |
1440 | Iam si quando domum venias laribusque propinques,effice lardatam de multra farreque pultam!Haec pariter victum tibi conferet atque medelam.»His dictis pactum renovant iterato coactumatque simul regem tollentes valde dolentem |
1445 | imponunt equiti, et sic disiecti redieruntFranci Wormatiam, patriamque Aquitanus adivit.Illic gratifice magno susceptus honorepublica Hiltgundi fecit sponsalia riteomnibus et carus post mortem obitumque parentis |
1450 | ter denis populum rexit feliciter annis.Qualia bella dehinc vel quantos saepe triumphosceperit, ecce stilus renuit signare retunsus.Haec quicunque legis, stridenti ignosce cicadaeraucellam nec adhuc vocem perpende, sed aevum, |
1455 | utpote quae nidis nondum petit alta relictis.Haec est Waltharii poesis. vos salvet Iesus. |