|
|
|
fol. 262 va
EPISCOPUS DE Cestre habet in ipsa civitate has consuetudines.
Si quis liber homo facit opera in die feriato inde episcopus habet viii. solidos. De servo autem vel ancilla feriatum diem infringente habet episcopus iiii. solidos.
Mercator superveniens in civitatem et trussellum deferens si absque licentia ministri episcopi dissolvent eum a nona hora Sabbati usque ad diem lunis aut in alio festo die inde habet episcopus iiii. solidos de forisfactura. Si homo episcopi invenerit aliquem hominem carricantem infra leuvam civitatis inde habet episcopus de forisfactura iiii. solidos aut ii. boves.
IN DUDESTAN HUNDRET. Ipse episcopus tenet Ferentone et tenuit tempore regis Edwardi. Ibi iiii. hidae geldabiles. Terra est v. carucatae. In dominio sunt iiae. et vii. villani cum i. carucata. Silva ibi i. leuva longa et dimidia lata.
De hac terra tenent ii. presbyteri i. hidam et dimidiam de episcopo. Ibi i. carucata in dominio et ii. francigenae et ii. villani et unus bordarius cum i. carucata et dimidia et iiii. servis. Presbyter villae habet dimidiam carucatam et v. bordarii cum i. carucata. Totum tempore regis Edwardi valebat xl. solidos. Modo lx. solidos. Wasta fuit.
IN RISETONE HUNDRET. Isdem episcopus tenuit Terve et tenet. Ibi vi. hidae geldabiles. Terra est xxii. carucatae. In dominio sunt iii. carucatae et vi. bovarii et iii. radmans et vii. villani et vii. bordarii cum vi. carucatis. Silva i. leuva in longitudine et dimidia in latitudine.
De hac terra hujus manerii tenet Willelmus ii. hidas de episcopo et ibi habet dimidiam carucatam et iiii. villani et iii. bordarii cum iii. carucatis et dimidia. Totum tempore regis Edwardi valebat viii. libras. Modo iiii. libras et x. solidos. Wastata fuit.
IN WILAVESTON HUNDRET. Ipse episcopus tenuit et tenet Sudtone. Ibi i. hida geldabilis. Terra est iii. carucatae. In dominio est una et v. villani et ii. bordarii cum i. carucata. Ibi vi. acrae prati. Tempore regis Edwardi valebat xl. solidos. Modo xx. solidos.
IN EXESTAN HUNDRET. Sanctus Cedde tenuit Eitune tempore regis Edwardi. Ibi i. hida. In Eitune habet isdem sanctus unum villanum et dimidiam piscariam et dimidiam acram prati et ii. acras silvae. Valuit v. solidos.
Rex Edwardus dedit regi Grifino totam terram quae jacebat trans aquam quae De vocatur. Sed postquam ipse Grifin forisfecit ei abstulit ab eo hanc terram et reddidit episcopo de Cestre et omnibus suis hominibus qui antea ipsam tenebant.
IN WARMUNDESTKOU HUNDRET. Ipse episcopus tenet Wimeberie et tenuit tempore regis Edwardi et modo tenet Willelmus de eo. Ibi dimidia hida geldabilis. Terra est ii. carucatae. Ibi i. presbyter et ii. villani et ii. bordarii cum i. carucata. Ibi silva dimidia leuva longa et tantundem lata et ibi ii. haiae. Tempore regis Edwardi valebat lxiiii. denarios. Modo iiii. solidos. Wasta fuit.
IN RISETON HUNDRET. Ipse episcopus tenet Burtone et tenuit tempore regis Edwardi. Ibi iii. hidae geldabiles. Terra est vii. carucatae. In dominio sunt ii. carucatae et vii. villani et iiii. bordarii et presbyter et unus radman cum iii. carucatis. Ibi i. acra prati. Tempore regis Edwardi valebat xl. solidos. Modo tantundem. Quando recepit xv. solidos.
Ipse episcopus tenuit et tenet in Redeclive duas partes unius hidae geldabiles. Tempore regis Edwardi valebat xiii. solidos. Modo valet ii. denarios plus. Ad ecclesiam Sancti Johannis pertinet. In monasterio Sanctae Mariae quae est juxta ecclesiam Sancti Johannis jacent duae bovatae terrae quae wastae erant et modo sunt wastae.
Ecclesia Sancti Johannis in civitate habet viii. domos quietas ab omni consuetudine. Una ex his est matricularii ecclesiae, aliae sunt canonicorum.
In manerio Bedesfeld Rotberti filii Hugonis calumniatur episcopus de Cestre ii. hidas quas de episcopatu erant. Tempore Canut regis et comitatus ei testificatur quia Sanctus Cedda injuste perdidit.
|
|