|
|
|
fol. 2 ra
IN CIVITATE CANTVARIA habuit Rex EDWARDVS l et i burgens', reddentes gablum, et alios cc et xii super quos habebat sacam et socam, et iii molend' de xl sol'. Modo burgens' gablum reddentes sunt xix. De xxxiiobus aliis qui fuerant: sunt uastati xi in fossato ciuitatis, et archiep's h't ex eis vii, et abb' S' Augustini alios xiiii, pro excambio castelli, et adhuc sunt cc et xii burgens', super quos h't rex sacam et socam, et (iii) molend' redd't c et viii sol', et theloneum redd' lxviii sol'. Ibi viii acrę prati quę solebant esse legatorum regis, modo redd't de censu xv sol', et mille acrę siluę infructuosę, de qua exeunt xxiiiior solidi. Int' totum Temporis Regis Eduuardi ualuit li lib', et t'ntd' quando (Haimo) uicec' recep', et modo l lib' appreciatur. Tamen qui ten' nunc reddit xxx lib' arsas et pensatas, et xxiiii lib' ad numerum. Super hęc omnia h't uicecom' c et x sol'.
Duas domos duorum burgensium, unam foris aliam intra ciuitatem, quidam monachus ęccl'ę cantuar' abstulit. Hę erant positę in calle regis. Burgenses habuer' xlv mansur' extra ciuitatem, de quibus ipsi habeb' gablum et consuetud': rex autem hab' sacam et socam. Ipsi quoque burgenses habebant de rege xxxiii acras terrę in gildam suam. Has domos et hanc terram ten' Rannulfus de Columbels. Habet etiam quat' xx acras terrę super hęc, quas tenebant burgens' in alodia de rege. Tenet quoque v acras terrę, quę iuste pertinent uni ęccl'ę. De his omnibus reuocat isdem Rannulfus ad protectorem ep'm Baiocensem.
Radulfus de Curbespine h't iiii mansuras in ciuitate, quas tenuit quędam concubina heraldi, de quibus est saca et soca regis, sed usque nunc non habuit. Isdem Radulfus ten' alias xi masuras de ep'o (baioc') in ipsa ciuitate, que fuer' Sbern biga, et redd't xi solid' et ii den' et i obolum.
Per totam ciuitatem cantuarię h't rex sacam et socam, excepta terra ęccl'ę S' TRIN', et S' Augustini, et Eddeuę reginę, et Alnod cild, et Esber biga, et Siret de Cilleham. Concordatum est de rectis callibus quę habent per ciuitatem introitum et exitum, quicunque in illis forisfecerit: regi emendabit. Similit' de callibus rectis extra ciuitatem: usque ad unam leugam, et iii perticas, et iii pedes. Siquis ergo infra has publicas uias intus ciuitatem uel extra foderit uel palum fixerit: *sequitur illum prepositus regis ubicunque abierit, et emendam accipiet ad opus regis. Archiep's calumniatur forisfacturam in uiis extra ciuitatem ex utraque parte, ubi terra sua est. Quidam prepositus Brumannus no'e Temporis Regis Eduuardi cepit consuetudines de extraneis mercatoribus in terra S' TRINITATIS et S' Augustini. Qui postea TRW ante archiep'm Lanfranc' et ep'm baiocensem recognouit se iniuste accepisse, et sacramento facto iurauit quod ipsę ęccl'ę suas consuetudines quietas habuer' RE tempore. Et exinde utreque ęccl'ę in sua terra habuer' consuetud' suas, iudicio baronum regis qui placitum tenuer'. Ciuitas ROVECESTRE Temporis Regis Eduuardi ualebat c solid'. Quando (ep's) recep': similit'. Modo: ual' xx lib', tamen ille qui ten' reddit xl lib'.
|
|