BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Alfonsi

ca. 1062 - ca. 1140

 

Dialogus Petri cognomento Alphonsi,

ex Judæo Christiani et Moysi Judæi

 

________________________________________________________________

 

 

[535D]

Petri Alphonsi præfatio.

 

Uni et æterno primo, qui caret principio et qui caret termino, Omnipotenti, rerum omnium Creatori, omnia scienti, omnia quæ vult facienti, qui hominem ratione et sapientia præditum, omni præposuit animali, quibus duabus virtutibus et quæ justa sunt intelligens appeteret, et quæ saluti contraria sunt [536D] effugeret, honor et gloria, sitque mirabile nomen ejus benedictum in sæcula sæculorum. Amen.

Dixit sequentis operis compositor: Omnipotens suo nos Spiritu inspiravit, et ad viæ rectæ semitam direxit, tenuem prius oculorum albuginem, et post grave corrupti animi velamentum removens. [537A] Tunc nobis prophetiarum claustra patuerunt, et earum arcana revelata sunt, et admovimus animum ad percipiendum verum earum intellectum, moratique sumus super ipsum explanandum. Unde perpendimus, et quod in eis intelligendum, et quod inde est credendum, videlicet quod unus sit Deus, in personarum Trinitate, quæ nec ullo se præcedunt tempore, nec aliqua a se segregantur divisione, quas Christiani Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum nominant, et quod beata Maria de Spiritu sancto concipiens, sine virili commistione Christum peperit, corpus generans animatum, quod incomprehensibilis deitatis esset habitaculum. Unus itaque Christus tribus perfectus substantiis, corpore scilicet anima et deitate, idem et Deus et homo est, et quod eum Judæi crucifixerunt, sua dispositione et [537B] voluntate, ut sicut erat creator, fieret et redemptor totius sanctæ Ecclesiæ, fidelium scilicet præcedentium et sequentium, mortuusque corpore et sepultus, et tertia die resurrexit a mortuis, ascendit etiam in cœlum, et ibi simul est cum Patre, venturus in die judicii, judicare vivos et mortuos, sicut prophetæ locuti sunt, et futurum prædixerunt. Cum itaque divinæ miserationis instinctu ad tam excelsum hujus fidei gradum pervenissem, exui pallium falsitatis, et nudatus sum tunica iniquitatis, et baptizatus in sede Oscensis civitatis, in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, purificatus manibus Stephani gloriosi et legitimi ejusdem civitatis episcopi. Hora etiam baptismatis, præter ea quæ præmissa sunt, [537C] credidi beatos apostolos, et sanctam Ecclesiam catholicam. Hoc autem factum est anno a nativitate Domini millesimo centesimo sexto, ætatis meæ anno quadragesimo quarto, mense Julio, die natalis apo[538A]stolorum Petri et Pauli. Unde mihi ob venerationem et memoriam ejusdem apostoli, nomen quod est Petrus, imposui. Fuit autem pater meus spiritualis Alfunsus, gloriosus Hispaniæ imperator, qui me de sacro fonte suscepit, quare nomen ejus præfato nomini meo apponens, Petrus Alfunsi mihi nomen imposui. Cumque notum esset Judæis qui me antea noverant, et probaverant peritum in libris prophetarum et dictis doctorum, partem etiam non magnam habere omnium liberalium artium, quod legem et fidem accepissem Christianorum, et unus essem eorum, quidam eorum arbitrati sunt me hoc non fecisse, nisi quia adeo omnem abjeceram verecundiam, quod et Deum et legem contempseram. Alii vero propterea me fecisse dicebant, quod non ut [538B] decuerat prophetarum et legis verba intellexissem Alii autem vanæ gloriæ imputabant, et me hoc fecisse calumniabantur ob honorem sæculi, eo quod Christianorum gentem cæteris omnibus superesse conspicerem. Hunc igitur libellum composui, ut omnes et meam cognoscant intentionem, et audiant rationem, in quo omnium aliarum gentium credulitatis destructionem præposui, post hæc Christianam legem omnibus præstantiorem esse conclusi. Ad ultimum etiam omnes cujuslibet Christianæ legis adversarii objectiones posui, positasque pro meo sapere cum ratione et auctoritate destruxi. Librum autem totum distinxi per dialogum, ut lectoris animus promptior fiat ad intelligendum. In tutandis etiam [538C] Christianorum rationibus, nomen quod modo Christianus habeo, posui: in rationibus vero adversarii confutandis, nomen quod ante baptismum habueram, id est Moysen. Librum etiam in titulos duodecim divisi, ut quod lector quisque desiderat, citius in illis inveniat.