Guillelmus de Conches
ca. 1080 - ca. 1154
|
|
Moralium dogma philosophorum
ca. 1140
|
_________________________________________________________ |
|
IV. De comparatione utilium
Quarta questio, que est de comparatione utilium, hoc modo tractatur. Nam commoda corporis cum externis conferuntur hoc modo, ualere ut malis quam diues esse. Rursus externa sic preferuntur bonis corporeis: malis diues esse quam maximis corporis uiribus uti. Ea quoque que sunt corporis sibi inuicem (comparantur; nam bona ualitudo melior est magnitudine, uires celeritate. Externa quoque sibi inuicem): melior est enim gloria diuitiis, uectigalia urbana rusticis. |
|