Hugo de Sancto Victore
ca. 1096 - 1141
|
|
Soliloquiumde arrha animae
Prologus
|
|
______________________________________________________________________________
|
|
[951]*) Dilecto fratri G. caeterisque servis Christi Hameris levae degentibus H. qualiscunque vestrae sanctitatis servus, in una pace ambulare, et ad unam requiem pervenire. Soliloquium dilectionis, quod de Arrha animae inscriptum est, nisi charitati vestrae, ut discatis ubi vos oporteat verum amorem quaerere, et quemadmodum debeatis corda vestra spiritualium studio meditationum ad superna gaudia excitare. Hoc ergo, frater charissime, rogo, ut cum caeteris in memoriam mei suscipias, nec quod specialiter tibi mittitur, caeteros excludat, nec quod communiter omnibus datur, muneris praerogativam imminuat. Nolo vos hic provocare colore dictaminis, sed quia celare non potui meae erga vos affectum devotionis. Salutate fratrem B. et fratrem A. et omnes alios, quorum nomina, etsi ego in praesenti sigillatim enumerare non valeo, omnia tamen in libro vitae conscribi exopto. Valete.
―――――――― *) Columnae editionis Migne, Pat. Lat. vol. 175-77 |
|