Liber XXIV philosophorum
ca. 1170
|
Liber XXIV philosophorum
Philosophus II
|
________________________________________________________________
|
|
II.Deus est sphaera infinita, cuius centrum est ubique,circumferentia nusquam.Haec definitio data est per modum imaginandi ut centrum ipsam primam causam in vita sua. Terminus quidem suae extensionis est supra, ubi et extra terminans. Propter hoc ubique est centrum eius, nullam habens dimensionem. Anima enim, cum quaerit circumferentiam sphaeritatis, elevata in infinitum dicet, quia quicquid est sine dimensione, sicut creans fuit, et sine initio est. Et sic eius terminus nusquam. Sic patet propositum. |