BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Liber XXIV philosophorum

ca. 1170

 

Liber XXIV philosophorum

 

Philosophus VII

 

________________________________________________________________

 

 

 

VII.

Deus est principium sine principio, processus

sine variatione, finis sine fine.

Haec definitio est secundum speciem data. Genitor vero principium capit ratione geniturae; sed non sic primo ut non prius. Genitus vero procedit generatione in finem, sed non recipit variationem natura medii; intendit enim, quod idem est. Finis vero nomine generantis et geniti, quia non est vita divina nisi unum medio tantum; sed non est finis ratione operationis, ut quies motûs.