BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Liber XXIV philosophorum

ca. 1170

 

Liber XXIV philosophorum

 

Philosophus XIV

 

________________________________________________________________

 

 

 

XIV.

Deus est oppositio nihil mediatione entis.

Haec definitio facit Deum imaginari esse sphaeram, in cuius centro nihil incarceratur. Et est continue agens sphaera divina opus divinum quo detinet nihil in suo esse aeternaliter. A quo per exuberantiam suae bonitatis vocavit in esse rem, quae est quasi circa centrum. Quae si ad esse actuale attrahitur, stabit semper; si ad esse possibile, redibit ad nihilum.