BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Liber XXIV philosophorum

ca. 1170

 

Liber XXIV philosophorum

 

Philosophus XVII

 

________________________________________________________________

 

 

 

XVII.

Deus est intellectus sui,

solus praedicationem non recipiens.

Non cognoscitur Deus per relevationem Dei. Praedicatio in rebus est, ut diversis rationibus explicetur, quod unica includitur. Igitur cum in Deo non sint diversae rationes secundum prius et posterius et perficientes quid eius secundum magis et minus, non recipit praedicationem. Sed se ipsum ipse intelligit, quia ipsum ad ipsum generat.