Ludus de Antichristo
ca. 1160
|
Ludus de Antichristo
Pars I Ludus de Imperatore
|
____________________________________________________________
|
|
Postea procedunt et alii reges cum militia sua, cantantes singuli, quod conveniens visum fuerit; et sic unusquisque cum militia sua ascendet tronum suum, templo adhuc et uno trono vacuis remanentibus. Tunc Imperator dirigit nuntios suos ad singulos reges, et primo [f.3b] ad regem Francorum dicens:
[Imperator] Sicut scripta tradunt hystoriographorum, | |
50 | totus mundus fuerat fiscus Romanorum.Hoc primorum strenuitas elaboravit,sed posterorum desidia dissipavit.Sub his inperii dilapsa est potestas,quam nostre repetit potentie maiestas. |
55 | Reges ergo singuli prius institutanunc Romano solvant inperio tributa.Sed quod in militia valet gens Francorum,armis inperio rex serviat eorum.Huic, ut hominium cum fidelitate |
60 | nobis in proximo faciat, imperate.
Tunc legati venientes ad regem Francorum coram eo cantent:
[Legati] Salutem mandat Imperator Romanorumdilecto suo inclito regi Francorum.Tue discretioni notum scimus esse,quod Romano iuri tu debeas subesse. |
65 | Unde te repetit sententia tenendasummi imperii et semper metuenda.Cuius ad servitium nos te invitamuset cito venire sub precepto mandamus.
Quibus ille:
[Rex Francorum] Historiographis si qua fides habetur, |
70 | non nos imperio sed nobis hoc debetur.Hoc enim seniores Galli possederuntatque suis posteris nobis reliquerunt.Sed hoc invasoria vi nunc spoliamur.Absit, invasoribus ut nos obsequamur.
Tunc legati [f.3c] redeuntes ad Imperatorem cantent coram eo:
[Legati] |
75 | Ecce Franci super te nimium elatiproterve se opponunt tue maiestati.Immo et imperii tui ius infirmantillud invasorium (esse) dum affirmant.Digna ergo pena correpti resipiscant, |
80 | ut per eos alii obedire discant.
Tunc Imperator cantat:
[Imperator] Corda solent ante ruinam exaltari.Superba stultos loqui nolite mirari.Quorum nos superbiam certe reprimemusac eos sub pedibus nostris conteremus. |
85 | Et qui nunc ut milites nolunt obedire,tanquam servi postmodum cogentur servire.
Et statim aciebus vadit ad expugnandum regem Francorum. Qui sibi occurrens congreditur cum eo et superatus captivus reducitur ad sedem Imperatoris. Et sedente Imperatore stat coram eo cantans:
[Rex Francorum] Triumphi gloria est parcere devictis.Victus ego tuis nunc obsequor edictis.Vitam meam simul cum regni dignitate |
90 | positam fateor in tua potestate.Sed si me pristino restitues honori,erit honor victi laus maxima victori.
Tunc Imperator eum suscipiens in hominem et concedens sibi regnum cantat:
[Imperator] Vive per gratiam et suscipe honorem,dum me recognoscis solum imperatorem.
[f.3d] Et ille cum honore dimissus revertitur in regnum suum cantans:
[Rex Francorum] |
95 | Romani nominis honorem veneramur,Augusto Cesari servire gloriamur.Cuius imperii virtus est formidanda,honor et gloria maneant veneranda.Omnium rectorem te solum profitemur. |
100 | Tibi tota mente semper obsequemur.
Tunc Imperator dirigens nuntios suos ad regem Grecorum cantat:
[Imperator] Sicut scripta tradunt hystoriographorum,quicquid habet mundus, fiscus est Romanorum.Hoc primorum strenuitas elaboravit,sed posterorum desidia dissipavit. |
105 | Sub his imperii dilapsa est potestas,quam nostre repetit potentie maiestas.Reges ergo singuli prius institutanunc Romano solvant imperio tributa.Hoc igitur edictum Grecis indicate |
110 | et ab ipsis debitum censum reportate.
Qui venientes ad regem cantant coram eo:
[Legati] Salutem mandat etc., ibi mutantes:Cuius ad servitium (nos) te invitamuset tributum dare sub precepto mandamus.
Quos ille honeste suscipiens cantat:
[Rex Grecorum] Romani nominis honorem veneramur,tributum Cesari reddere gloriamur,etc.
Eosque cum honore dimittens ipsemet ascendet ad imperium cantans:
[Rex Grecorum] Romani [f.4a] nominis etc.
Qui eum in hominem suscipiens et regnum sibi concedens cantat:
[Imperator] Vive per gratiam etc.
Tunc ille suscepto regno revertitur cantans:
[Rex Grecorum] Romani nominis etc.
Tunc iterum dirigit nuntios suos Imperator ad regem Jerosolimorum dicens:
[Imperator] Ricut scripta tradunt etc.
Qui venientes ad regem coram eo c(antant):
[Nuntii] |
115 | Salutem mandat imperator Romanorumdilecto suo regi Jerosolimorumetc.
Quibus ille honeste susceptis cantat:
[Rex Jerosolimorum] Romani nominis etc.
Et ascendens ad imperium cantat hoc ipsum iterans:
[Rex Jerosolimorum] Romani nominis etc.
Quo ille suscepto concedit sibi regnum. Ipso itaque reverso in sedem suam cum iam tota ecclesia subdita sit imperio Romano, consurgit rex Babylonis in medio suorum cantans:
[Rex Babylonis] Ecce superstitio novitatis vane,quam error adinvenit secte christiane.Fere (iam) destruxit ritum antiquitatis |
120 | et diis subtraxit honorem deitatis.Quorum cultum prorsus deleri ne sinamus,nomen Christianum de terra deleamus.Quod ab eo loco debemus inchoare,unde primo cepit hec secta pullulare.
Et ordinans acies suas vadit ad obsidendam Jerosolimam. Tunc rex Jerosolime dirigit nuntios suos ad imperium cantans:
[Rex Jerosolimorum] |
125 | Ite hec ecclesie mala nuntiantes,nobis auxilium ab ipsa postulantes.Hec dum cognoverit Romanus imperator,ipse noster erit ab hoste liberator.
Qui ve[f.4b]nientes ad imperium cantant coram eo:
[Nuntii] Defensor ecclesie nostri miserere, |
130 | quos volunt inimici domini delere.Venerunt gentes in dei hereditatem,obsidione tenent sanctam civitatem.Locum, in quo sancti eius pedes steterunt,ritu spurcissimo contaminare querunt.
Quibus ille:
[Imperator] |
135 | Ite vestros propere fratres consolantes,ut nostrum auxilium leti postulantesnos pro certo sciant in proximo venire,ne de ipsis valeant hostes superbire.
Qui reversi stant coram rege cantantes:
[Nuntii] Viriliter agens ab hoste sis securus. |
140 | Adpropinquat enim ab hoc te redempturus.Quem debes in prelio constans prestolari,per hunc te gaudebis in brevi liberari.
Interim dum Imperator colligit exercitum angelus domini subito apparens c(antat):
[Angelus] Judea et Jerusalem nolite timeresciens te auxilium dei cras videre. |
145 | Nam tui fratres assunt, qui te liberabuntatque tuos hostes potenter superabunt.
Tunc chorus:
[Chorus] Judea et Jerusalem.
Interim Imperator cum suis procedat ad prelium, et, finito responsorio, prelio congrediatur cum rege Babylonis. Quo superato et fugam ineunte Imperator cum suis intret templum et postquam ibi adoraverit, tollens coronam de capite et tenens eam cum sceptro et imperio ante altare cantet:
[Imperator] Suscipe quod offero, nam corde benignotibi regi regum imperium resigno,per quem [f.4c] reges regnant, qui solus imperator |
150 | dici potes et es cunctorum gubernator.
Et eis depositis super altare ipse revertitur in sedem antiqui regni sui, Ecclesia que secum descenderat Jerosolimam in templo remanente. |