Ludus de Antichristo
ca. 1160
|
Ludus de Antichristo
Pars II Ludus de adventuet interitu Antichristi
|
____________________________________________________________
|
|
Statim ingreditur Antichristus sub aliis indutus loricam comitantibus eum Ypocrisi a dextris et Heresi a sinistris, ad quas ipse cantat:
[Antichristus] Mei regni venit hora,per vos ergo sine morafiat, ut conscendam regni solium.Me mundus adoret et non alium. | |
155 | Vos ad (hoc) aptas cognovi,vos ad hoc hucusque fovi.Ecce labor vester et industrianunc ad hoc sunt mihi necessaria.En Christum gentes honorant |
160 | venerantur et adorant.Eius ergo delete memoriamin me suam transferentes gloriam.Ad Ypocrisin: In te pono fundamentum.Ad Heresim: Per te fiet incrementum.Ad Ypocrisin: |
165 | Tu favorem laicorum exstrue.Ad Heresim: Tu doctrinam clericorum destrue.
Tunc ille:
[Ypocrisis et Heresis] Per nos mundus tibi credet, nomen Christi tibi cedet.
Ypocrisis:
[Ypocrisis] Nam per me fa[f.4d]vorem dabunt laici.
Heresis:
[Heresis] |
170 | Et per me Christum negabunt clerici.
Tunc precedent eum ipso paulatim sequente. Et postquam venerint ante sedem regis Jerosolime Ypocrisis insusurret ypocritis annuntians eis adventum Antichristi. Qui statim occurrunt sibi cantantes:
[Ypocrite] Sacra religio iam diu titubavit.Matrem ecclesiam vanitas occupavit.Ut quid perditio per viros faleratos?Deus non diligit seculares prelatos. |
175 | Ascende culmina regie potestatis.Per te reliquie mutentur vetustatis.
Tunc Antichristus:
[Antichristus] Quomodo fiet hoc? Ego sum vir ignotus.
Tunc ipsi:
[Ypocrite] Nostro consilio mundus favebit totus.Nos occupavimus favorem laicorum. |
180 | Nunc per te corruat doctrina clericorum.Nostris auxiliis hunc tronum occupabis:tu tuis meritis cetera consummabis.
Tunc Antichristus veniens ante sedem regis Jerosolime cantat ad ypocritas:
[Antichristus] Quem sub ecclesie gremio concepistis,longis conatibus me tandem genuistis. |
185 | Ascendam igitur et regna subiugabo,deponam vetera, nova iura dictabo.
Tunc exuentes ei superiora indumenta ascendunt expositis gladiis et deponentes regem Jerosolimis coronant Antichristum cantantes:
[Ypocrite] Firmetur manus tua et exaltetur d(extera) t(ua).
Tunc rex Jerosolimis ascendit ad regem Teotonicorum solus cantans:
[Rex Jerosolimis] Deceptus fueram per speciem bonorum.Ecce destituor fraude simulatorum.Regni fastigia putabam beata, |
190 | si essent talium [f.5a] edictis ordinata.Romani culminis dum esses advocatus,sub honore viguit ecclesie status.Nunc tue patens est malum discessionis.Viget pestifere lex superstitionis.
Interim ypocrite conducunt Antichristum in templum domini ponentes ibi tronum suum. Ecclesia vero que ibi remanserat multis contumeliis et verberibus affecta redibit ad sedem Apostolici. Tunc Antichristus dirigit nuntios suos ad singulos reges, et primo ad regem Grecorum dicens:
[Antichristus] |
195 | Scitis divinitus ad hoc me vobis datum,ut per omnes habeam terras principatum.Ad hoc idoneos ministros vos elegi,per quos totus mundus subdatur nostre legi.Hinc primo terminos Grecorum occupate. |
200 | Grecos terroribus aut bello subiugate.
Qui venientes ad regem Grecorum cantant coram eo:
[Nuntii] Rex, tibi salus sit a nostro salvatore,(rege) regum et totius orbis rectore.Qui sicut scripturis mundo fuit promissus,descendit de celis ab arce patris missus. |
205 | Ille semper idem manens in deitatead vitam sua nos invitat pietate.Hic se vult a cunctis ut deum venerariet a toto mundo se iubet adorari.Huius edicti formam si tu preteribis, |
210 | in ore gladii cum tuis interibis.
Quibus ille:
[Rex Grecorum] Libenter exhibeo regi famulatum,quem tanto dicitis honore sublimatum.Honor est et gloria tali obedire.Huic tota mente desidero servire.
Et hoc iterans venit ad presentiam Antichristi et stans [f.5b] coram eo cantat:
[Rex Grecorum] |
215 | Tibi profiteor decus imperiale.Quo tibi serviam ius postulo regale.
Et flexo genu offert ei coronam. Tunc Antichristus depingens primam litteram nominis sui regi et omnibus suis in fronte et coronam ei in capite reponens cantat:
[Antichristus] Vive per gratiam et suscipe honorem,dum me recognoscis cunctorum creatorem.
Tunc ille revertitur ad sedem suam. Iterum Antichristus dirigit ypocritas ad regem Francorum cum muneribus dicens:
[Antichristus] Hec munera regi Francorum offeretis, |
220 | quem cum suis ad nos per illa convertetis.Hi nostro ritui formam adinvenere,nostro adventui viam preparavere.Horum subtilitas nobis elaboravittronum conscendere, quem virtus occupavit.
Tunc ypocrite acceptis muneribus vadunt ad regem Francorum et stantes coram eo cantant:
[Ypocrite] Rex tibi salus sit etc.,ultimam clausulam ista commutantes: |
225 | Sed de tui regni certus devotionerependit tibi vicem voluntatis bone.
Tunc rex acceptis muneribus cantat:
[Rex Francorum] Libenter exhibeo etc.
Et hoc iterans venit ad presentiam Antichristi et flexo genu offert ei coronam cantans:
[Rex Francorum] Tibi profiteor etc.
Antichristus eo suscepto in osculum signans eum et suos in frontibus et imponens ei coronam cantat:
[Antichristus] Vive per gratiam etc.
Tunc iterum dirigit ypocritas ad regemTeotonicorum cantans:
[Antichristus] Excellens est in armis vis Teotonicorum,sicut testantur experti robur eorum.[f.5c] Regem muneribus est opus mitigari. |
230 | Est cum Teotonicis incautum preliari.Hi secum pugnantibus sunt pessima pestis.Hos nobis subicite donis si potestis.
Tunc ypocrite acceptis muneribus transeunt ad regem cantantes coram eo:
[Ypocrite] Rex tibi salus sit etc.,ultimum versum iterum isto commutantes: Et his te honorans muneribus absentemamicum cernere desiderat presentem.
Tunc rex Teotonicorum cantat:
[Rex Teotonicorum] |
235 | Fraudis versutias compellor experiri,per quas nequitia vestra solet mentiri.Sub forma veritas virtutis putabatur;ostendit falsitas, quod forma mentiatur.Per vos corrupta est fides Christianorum, |
240 | per me conteretur regnum simulatorum.Plena sunt fraudibus munera deceptoris.Iniquus corruet per gladium ultoris.Secum pecunia sit in perditionem.Gravem iniuria exspectat ultionem.
Tunc ypocrite confusi redeunt et stantes coram Antichristo c(antant):
[Ypocrite] |
245 | O regni gloria, caput totius mundi,offensam aspice populi furibundi.Certe predictum est per fidem antiquorum,quod tu subities cervices superborum.Si virtute tua totus orbis subsistit, |
250 | qua vi Teotonicus furor tibi resistit?Tuam Germania blasphemat dicionem,extollit cornua contra religionem.Respice (maximam) nostram confusionem,in ea iudica tuam offensionem. |
255 | Tuam potentiam iniuria testatur,cuius imperio ruinam comminatur.
Tunc Antichristus:
[Antichristus] Consummabo vere gentem perditionispro tanto scandalo sancte religionis.Ecce superbiam [f.5d] humane potestatis |
260 | teret potentia divine maiestatis.
Tunc dirigit singulos nuntios ad reges dicens eis:
[Antichristus] Ite congregantes facultates regnorum.Conculcent impetu furorem superborum.
Nuntii vero venientes coram regibus c(antant):
[Nuntii] Ecce noster dominus et deus deorumper nos exercitum convocavit suorum. |
265 | Ut per hos Teotonicum condempnet furorem,in bello martyrum consignabit cruorem.
Tunc reges conveniunt ante tronum Antichristi. Quibus ille:
[Antichristus] Consummabo vere etc.Ite Germanie terminos invadetis,superbum populum cum rege conteretis.
Tunc omnes cantant:
[Reges] Deus nobiscum est, quos tuetur potenter. |
270 | Pro fide igitur pugnemus confidenter.
Et disponentes acies suas in occursum Teotonicorum congrediuntur cum eis, et superatur exercitus Antichristi. Tunc rex Teotonicorum rediens et sedens in trono suo cantat:
[Rex Teotonicorum] Sanguine patrie honor est retinendus,virtute patrie est hostis expellendus.Jus dolo perditum est sanguine venale.Sic retinebimus decus imperiale.
Tunc ypocrite adducunt claudum coram Antichristo, quo sanato rex Teotonicorum hesitabit in fide. Tunc iterum adducunt leprosum, et illo sanato rex plus dubitabit. Ad ultimum important feretrum, in quo iacebit quidam simulans se in prelio occisum. Iubet itaque Antichristus ut surgat dicens:
[Antichristus] |
275 | Signa semper querunt rudes et infideles.Surge velociter, quis sim ego reveles.
Tunc ille de feretro cantat:
[Simulator] Tu sapientia superne veritatis[f.6a] virtus invicta es divine maiestatis.
Et ypocrite secum c(antant):
[Ypocrite] Tu sapientia etc.
Tunc rex Teotonicorum videns signum seducitur dicens:
[Rex Teotonicorum] Nostro nos impetu semper periclitamur, |
280 | adversus dominum incauti preliamur.In huius nomine mortui suscitanturet claudi ambulant (et) leprosi mundantur.Illius igitur gloriam veneremur.. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
Tunc rex ascendit ad Antichristum hoc idem cantans. Cum autem venerit coram eo, flexo genu offert ei coronam c(antans):
[Rex Teotonicorum] Tibi profiteor etc.
Tunc Antichristus signans eum et suos in frontibus et imponens ei coronam c(antat):
[Antichristus] Vive per gratiam etc.
Tunc committit sibi expeditionem ad gentes dicens:
[Antichristus] |
285 | Vobis credentibus convertimur ad gentes.
Et dato sibi gladio c(antat):
[Antichristus] Per te disponimus has fieri credentes.
Tunc rex veniens ad tronum Gentilitatis et mittens legatum ad regem Babylonis qui cantat coram eo:
[Rex Babylonis] Potestas domini maneat in eternum,que adoranda quasi numen sempiternumcondempnat penitus culturam idolorum. |
290 | Precipit abici ritus simulacrorum.
Tunc Gentilitas ad legatum:
[Gentilitas] Finxit invidia hanc singularitatem,ut unam coleret homo divinitatem.Ille iure deus cupidus estimatur,qui spretis ceteris vult, ut solus colatur. |
295 | Nos ergo sequimur ritum antiquitatis,diis discrimina reddimus deitatis.
Tunc nuntius:
[Nuntius] Unus est dominus, quem iure veneramur,qui solus deus est.
Et deiciens simulacrum c(antat):
[Nuntius] Ydolum detestamur.
Statim gentiles [f.5b] concurrunt et preliantur cum exercitu Antichristi, et superatus rex Babylonis ducitur captivus ad Antichristum. Tunc rex genu flexo offert coronam Antichristo d(icens):
[Rex Babylonis] Tibi profiteor etc.
Tunc Antichristus signans eum et suos in frontibus et imponens coronam ei c(antat):
[Antichristus] Vive per gratiam etc.
Statim redeunt ad sedes suas omnes cantantes:
[Rex Babylonis et sui] Omnium rectorem te solum profitemur. |
300 | Tibi tota mente semper obsequemur.
Tunc Antichristus dirigens ypocritas ad Synagogam c(antat):
[Antichristus] Judeis dicite Messiam advenisseet me in gentibus tributum accepisse.Judeis dicite: en ego sum Messyas.Ego sum promissus eis per prophetias.
Tunc ypocrite ad Synagogam:
[Ypokrite] |
305 | Regalis generis gens es peculiaris,fidelis populus ubique predicaris.Pro tuenda lege iam dudum exulasti,procul a patria Messiam exspectasti.Hec exspectatio reddet hereditatem, |
310 | iocunda novitas mutabit vetustatem.Ecce mysterium tue redemptionis,rex enim natus est auctor religionis.Hic est Emmanuel, quem testantur scripture,per cuius gratiam tu regnabis secure. |
315 | Erexit humiles et superbos deiecit,potenter omnia sub pedibus subiecit.Surge Jerusalem, surge, illuminare,(et) captiva diu Synagoga letare.
Tunc Synagoga:
[Synagoga] Hec consolatio divine bonitatis |
320 | laborem respicit nostre captivitatis.Eamus igitur obviam salvatori.Dignum est reddere gloriam redemptori.
Tunc Synagoga [f.6c] surgens vadit ad Antichristum et cantat:
[Synagoga] Ades Emmanuel, quem semper veneramur,in cuius gloria nos quoque gloriamur.
Tunc venientem suscipit Synagogam signans eam et dicens:
[Antichristus] |
325 | Per me egredere vectem confusionis.Tibi restituo terram promissionis.In tuo lumine en gentes ambulabuntet sub pacis tue lege leges regnabunt.
Tunc Synagoga redeunte intrant prophete dicentes:
[Prophete] Verbum patris habens divinitatem |
330 | in virgine sumpsit humanitatem.Manens deus effectus est mortalis,semper deus factus est temporalis.Non nature usu sic restantehoc factum est sed deo imperante. |
335 | Nostram (deus) sumpsit infirmitatem,ut infirmis conferret firmitatem.Hunc Judei mortalem cognoverunt,immortalem quem esse nescierunt.Nec sermoni nec signis credidere. |
340 | Sub Pilato Christum crucifixere.Moriendo mortem mortificavit,a Gehenna credentes liberavit.Hic surrexit vere non moriturus.Regnat semper in proximo venturus. |
345 | Hic seculum per ignem iudicabit,universos in carne suscitabit.A reprobis salvandos separabit.Malos dampnans bonos glorificabit.Vere scitis quid scripture loquantur. |
350 | Enoch vivum et Heliam testantur.
Tunc Synagoga:
[Synagoga] Ubinam sunt?
(Helias:)
[Helias] Illi nos sumus vere,in quos fines seclorum devenere.Iste Enoch et ego sum Helias,quos hucusque servaverat Messias. |
355 | Qui iam venit et adhuc [f.6d] est venturus,per nos primum Israel redempturus.Ecce venit homo perditionismagne consummans muros Babylonis.. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . |
360 | Non est Christus . . . . . . . . . . . . .
Tunc tollunt ei velum. Statim Synagoga convertitur ad verba prophetarum dicens:
[Synagoga] Seducti (nos) sumus vere per Antichristum,qui mentitur (esse) se Judeorum Christum.Certa indicia sunt nostre libertatisHelyas et Enoch prophete veritatis. |
365 | Tibi gratias damus, Adonay rex glorie,personarum trinitas eiusdem substantie.Vere pater deus est, cuius unigenitusdeus est. Idem deus est amborum spiritus.
Interim ypocrite venientes ad Antichristum c(antant):
[Ypocrite] O culmen regium divine maiestatis, |
370 | tibi subtrahitur honor divinitatis.Intravere senes doctores vanitatis,qui blasphemant tue honorem potestatis.Judeis predicant tenore scripturarumte, rex omnipotens, caput ypocritarum.
Tunc Antichristus ad ypocritas:
[Antichristus] |
375 | Cum me totus orbis studeat adorare,ius mei nominis quis audeat negare?Synagogam et senes mihi presentate.Reos conveniam super hac levitate.
Tunc ministri venientes ad prophetas et Synagogam c(antant):
[Ministri] Testes mendatii, precones falsitatis, |
380 | vos tribunal vocat divine maiestatis.
Tunc prophete:
[Prophete] Non seducet homo iniquitatisservos Christi, ministri falsitatis.
Tunc nuntii adducunt prophetas et Synagogam ad Antichristum. Quibus ille:
[Antichristus] Fert in insaniam (zelus) proprietatisvos, quos [f.7a] decipiunt vultus auctoritatis. |
385 | Sanctis promissus sum redemptio futura.Vere Messias (sum), ut testatur scriptura.De me suscipite formam religionis,sum infidelibus lapis offensionis.
Tunc prophete:
[Prophete] Tu blasphemus auctor iniquitatis, |
390 | radix mali, turbator veritatis.Antichristus, seductor pietatis,vere mendax sub forma deitatis.
Tunc Antichristus commotus dicit ministris:
[Antichristus] Ecce blasphemias mee divinitatisulciscatur manus divine maiestatis. |
395 | Qui blasphemant in me divinam pietatem,divini numinis gustent severitatem.Pereant penitus oves occisionispro tanto scandalo sancte religionis.
Tandem Synagoga c(antat) confessionem istam:
[Synagoga] Nos erroris penitet, |
400 | ad fidem convertimur.Quicquid nobis inferetpersecutor, patimur.
Tunc ministri educunt eos et occidunt. Interim vero dum occiduntur, Ecclesia c(antat):
[Ecclesia] Fasciculus mirre dilectus meus mihi.
Tunc ministris reversis Antichristus dirigit nuntios suos ad singulos reges c(antans):
[Antichristus] Reges conveniant et agmina suorum.Adorari volo a gloria regnorum. |
405 | Cuncta divinitus manus ima firmavit,suos divinitas hostes exterminavit.Pace conclusa sunt cuncta iura regnorum,ad coronam vocat suos deus deorum.
Tunc omnes reges conveniunt undique cum suis usque ad presentiam Antichristi (cantantes):
[Reges] Cuncta divinitus etc.
Quibus Antichristus:
[Antichristus] Ista pre[f.7b]dixerunt mei predicatores, |
410 | viri mei nominis et iuris cultores.Hec mea gloria, quam diu predixere,qua fruentur mecum, quicunque meruere.Post eorum casum, quos vanitas illusit,pax et securitas universa conclusit.
Statim fit sonitus super caput Antichristi et eo corruente et omnibus suis fugientibus Ecclesia cantat:
[Ecclesia] |
415 | Ecce homo qui non posuit deum adiutorum suum.Ego autem sicut oliva fructifera in domo dei.
Tunc omnibus redeuntibus ad fidem Ecclesia ipsos suscipiens incipit:
[Ecclesia] Laudem dicite deo nostro. |