Poeta Astensis
floruit ca. 1100
|
Avianus novus
Liber I
|
____________________________________________________________
|
|
Fabula IV[De homine et leone]
Maeonides Musae, me fonte replete Medusae,fama novi vatis crescat ut inde satis.non fera verba parum vir habet cum rege ferarum,dum vult naturam quisque beare suam. | |
5 | tunc leo praefatur, iactat, furit atque minatursubdere posse sibi robora cuncta viri.[quod queat ambiri vis sibi tota viri.]«dicere plus noli», vir ait «superexto leoni,astu vincit homo cuncta creata solo. |
10 | quod mihi subsistis picturis cernitur istis,flet quibus ense fero fata subire leo.»«si fieri quiret, leo quod depingere sciret,»rex ait «ex toto subditus esset homo.» |