Poeta Astensis
floruit ca. 1100
|
Avianus novus
Liber III
|
____________________________________________________________
|
|
Fabula II[De duabus ollis]
Si foret ex metris meriti spes ulla poetis,moli metrorum cederet omne forum.sed quia sunt rari qui vitent crimen avari,raro dictatur, cum nihil inde datur. | |
5 | dantur dona Getae, nihil est nisi fama poetae,pro fama solum da, mea Clio, sonum.quatinus ollarum sit fabula nota duarum,cum multis placeat, ne tua vox taceat.turbidus adsumptis Burbur pluvialibus undis |
10 | ollas iratis forte ferebat aquis.non diversa parum formata notantur earumcuris artificis formaque dissimilis.fictilis haec terrae fuit, altera fusilis aere,res levis ista satis, ponderis illa gravis. |
15 | congeriem terrae poterat levis undula ferre,mergitur aere gravis vixque levatur aquis.terror et unda facit, citius quod terrea vadit,ne gravis hanc laedat, pondus adire vetat.mergitur aes fundis, terrae natat urceus undis, |
20 | tardius aes vadit, terra natando salit.Dum, ne quassetur levis a graviore, veretur,ut terrore vacet, longius ire placet.Hanc, quae tardatur, moderantius ire precaturiurans astra poli, quod caret arte doli. |
25 | «crede meis dictis sunt vera, carentia fictis»dixit, «id opto tibi, quicquid, amica, mihi.si mecum vadis, iuvo te me tuque iuvabis,quod sim fida nimis, flumina iuro Stigis.»terrea respondit, postquam gravis ista spopondit: |
30 | «incassum clamas, meque parumper amas.[dixit ad ista levis: «liceat tibi dicere quaevis,aëra voce teris, talia quando seris.]si decies iuras, nequeo deponere curas,semper praecedam, plena timoris eam. |
35 | subdar enim damnis, si me tibi conferat amnis,vis tua me laedet, te mihi sive feret.» |