BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Sugerius

1080/81 - 1151

 

Vita Sugerii abbatis auctore Guillelmo

Sandionysiano monacho

 

____________________________________________________________

 

 

 

Liber secundus.

 

Plura fortasse quam aemuli cuperent de viro venerabili scripsisse jam videor, nec desunt quibus ista, licet verissima, nauseam generent. Ipse quoque hoc futurum praevideram, sed his contentus non ero. [386] Addam enim libentissime, eo quod ab illius memoria difficulter avellar; ut et qui non norunt, totum, si fieri possit, eum agnoscant, et qui norunt recognoscant. Scio enim quamplurimis quicquid in ejus laudem temptavero fore gratissimum. Non quod ejus opera universa et virtutes egregias scire potuerim, sed ne illorum quidem aliquis, qui ante me longo illi adhaeserunt tempore, e quibus hodie videntur superesse paucissimi. Jam quippe illi canis caput albescebat, quando me celsitudinis suae dignatus est consortio. Quidni gratia illi pro posse referam? Quidni tanto ejus nomini semper assurgam? Qui hominem peregrinum, advenam et prorsus indignum suo familiariter admisit contubernio, et mensae frequenter adhibuit. Unde satis animadverti datur, quod penes illum acceptio personarum non fuerit.

Qui vir gloriosus, quoniam pro publicis vel regni vel Ecclesiae utilitatibus monasterio frequentius cogebatur abesse, de fratribus constituerat viros probatos et zelo divino succensos, qui in grege sibi credito doctrina et exemplis vicem supplerent absentis. In quibus promovendis non genus respexit, non patriam; sed quorum vitam probaverat, hos et promovit. Id ex eo licet perpendere, quod Herveum, magnae sanctitatis et mirae simplicitatis virum, licet minus litteratum, fratrum tamen congregationi praefecit, non ignorans quod scientia saepius inflat, charitas semper aedificat.

Sive domi erat, seu foris, videres ad eum cujusque ordinis et religionis turbas convolare, e quibus alii quidem corporum, alii vero animarum aliquod reportabant subsidium. Nullus ab eo moestus, nullus vacuus recedebat. Quam largus in pauperes, circa aegros [387] quam misericors fuerit, tam remota quam propinqua testantur monasteria. Quam fuerit liberalis in omnes, in exteros, in cives suos, sufficienter nemo referet. Nonne indicium evidens est liberalitatis ejus eximiae, in ecclesia Parisiensi illud ex vitro opus insigne? Unum quidem est, sed non solum. Nam plurima hujuscemodi extant illius opera, quae pluribus in locis non tam ex debito fecit quam gratia. Quis unquam ad eum justa postulaturus accessit, qui non ab eo hilarior abscesserit? Aut enim ope vota postulantium implevit, aut spe melior convenienter demulsit, pulcherrimum judicans omnia praestare, nihil exigere.

Qui cum unius tantum monasterii pastor diceretur, et esset omnium pariter ecclesiarum quaquaversum in regno consistentium, continuam gerebat sollicitudinem et curam non modicam; has regens consilio, alias victus beneficio; hoc ante omnia curans, ne alicubi videretur intepuisse religio. Et indigentibus quidem annonas subministrabat, aliis construebat officinas, eratque spectaculum in conspectu angelorum hominumque pulcherrimum; cum uni omnes homini tanquam firmissimae inniterentur columnae, omnesque ex illo tanquam de fonte haurirent largissimo. Quem omnes tam pro se quam supra se esse sciebant, ejusque curam pro salute singulorum atque universorum excubare cotidie.

Quantus in illo, Jesu bone, vigor erat, quantum animi! Eo sane procedente, diffugiebant tyranni, abscondebantur tenebrarum filii, et ad eum certatim [388] confluebant filii lucis et filii diei. Turbato regno, et, ut plerumque fit, bellis emergentibus, hic erat concordiae praecipuus indagator et pacis reformator strenuissimus. Erat Caesar animo, sermone Cicero: eratque rebellium domitor, et contumacium expugnator. De viro isto recte quis dixerit:

 

. . . . Illo incolumi, mens omnibus una.

Amisso, rupere fidem

{Sen. De clem. 4}.

 

Et ut audacter aliquid, sed vere loquar, tanta illius prudentia, tanta fuit animositas, ut illius regimini non aestimem orbem universum potuisse sufficere. Fallor si non huic assertioni meae ejus attestantur propositum et vota: quae ut coeperat opere complevisset, nisi mors aemula felicibus ejus invidisset actibus. Nam quod duo reges fortissimi, Francorum videlicet et Romanorum, coactis in unum exercitibus, et collectis ex toto Occidente copiis, efficere nescio quo Dei judicio non praevaluerunt, hoc iste divino suffultus suffragio, et singulari quo praecellebat ingenio, strenue supplere jam aggressus fuerat, sicut sequens declarabit narratio. Sed vereor ne rerum majestati fiat injuria, si calamo tam agresti describantur et tenui. Interim autem de vitae illius modo vel moribus adhuc addemus aliqua, quamvis cotidianam ejus vitam et verba fere singula commendatione constet esse dignissima.

Erat quidem corpus breve sortitus et gracile, sed et labor assiduus plurimum detraxerat viribus. Victus tamen parsimonia, et ciborum qui gulam irritant mo-[389]dus, et diligens sui custodia ad senectutem eum, Deo juvante, perduxit. Cibus illius nec satis vilis, nec satis exquisitus. Nunquam de qualitate causatus est, nunquam de apparatus genere. De singulis quae apponebantur illi modicum quid praegustabat: reliquum transmittebat pauperibus, sine quibus nunquam illum vidi refici. Esu carnium nunquam est usus, nisi cum illum corporis coegisset infirmitas, et amicorum auctoritas compulisset. Vinum non gustabat, nisi prius aquam largissime miscuisset. Aestatis vero tempore aquam puram crebrius hauriebat. Qui, cum multimoda gratiarum obtineret genera, uno tantum caruit munere, quod assumpto regimine numquam apparuit pinguior quam privatus extiterat: cum alii fere omnes quantumvis antea fuerint tenues, post manuum statim impositionem buccis et ventre, ne corde dixerim, soleant impinguari. Omni tempore vel aestatis vel hiemis, quoniam somno contentus erat brevissimo, post coenam aut legebat, aut legentem diutius audiebat, aut considentes exemplis instruebat illustribus. Lectio quidem erat de libris Patrum autenticis; aliquando de ecclesiasticis aliquid legebatur historiis. Narrabat vero, ut erat jocundissimus, nunc sua, nunc aliorum, quae vel vidisset vel didicisset gesta virorum fortium, aliquotiens usque ad noctis medium; sicque modicum quiescebat in cubili, quod nec nimis esset horridum, nec satis delicatum. Illud declinabat summopere, ne quicquam agere videretur quod in habitu vel vitae genere appareret notabile. Viro quippe bono simulationem judicabat indignam; [390] et ambitionem perversa, ut ait Stoïcus, sequi via, minus arbitrabatur honestum.

Post quietem expergefactus somno, postquam solemni more Matutinorum celebrasset officium, prima cotidie luce ad ecclesiam festinabat. Ubi, antequam accederet ad altare, secus sepulchra Martyrum provolutus humiliter, Deo se totum in precibus mactans, subjecta pavimenta lacrymis humectabat; sicque sacerdos venerabilis tam devote quam celebriter salutares oblaturus hostias procedebat. Hora vero sanctissimi sacrificii, quis digne referat qua compunctione succendi, qua ubertate lacrymas vel gemitus, ut revera praesentem habens Deum, profundere consueverit? At vero in Nativitate Salvatoris, vel Resurrectione, seu ceteris praecipuis solemnitatibus, mirum in modum erat et devote festivus et festive devotus: festivus ore, devotus corde, adeo ut nullum penitus seculi negotium ad se ingredi permitteret, neque rerum tristium, quantum in ipso erat, mentionem admitteret; asserens debere laetum transiri diem, et in Dei laudibus totum expendi. In quibus scilicet diebus si quando, ut assolet, nox superveniens illum vespertinis laudibus celeberrime insistentem deprehendisset, dicebat nihil referre utrum laus divina nocte consummaretur an die, dum illius esset nox, cujus et dies: tantum ne praeter morem celebritas videretur minorari in aliquo. Hic, sicut scriptum legerat, stare fecit cantores contra altare, et in sono eorum dulces fecit modos, et dedit in celebrationibus decus, et ornavit tempora usque ad consummationem vitae {Eccli. XLVII, 11,12}.

[391] Erga fratres infirmantes non aliter afficiebatur, quam si carnaliter generasset singulos, quos in Christo Jesu spiritualiter ipse genuerat. Quorum curationi et medicos non modicis sumptibus ipse praevidit, et redditus annuos, ut succincte loquar, duplicatos sua reliquit industria. Cujus rei cum testes exstent plurimi, tum ego fratrum minimus, ejus pietati prae caeteris obnoxius. Nemo enim ejus compassionem uberius, nemo liberalitatem profusius sensit. Quae ob id cuncta seriatim non refero, ne vel inaniter de tanti viri gratia videar gloriari, vel fastidium audientibus sermo afferat incultior et prolixus. Dominus illi retribuat pro me, et opera misericordiae illius pie respiciat. Sed jam famulum suum remunerasse Dominus et peccata illius purgasse credendus est, cujus in aeternum exaltavit cornu et gloriam dilatavit.

Qui inter alia quae nobiliter gessit et strenue, varios de cunctis regni partibus asciverat artifices, lathomos, lignarios, pictores, fabros ferrarios vel fusores, aurifices quoque ac gemmarios, singulos in arte sua peritissimos; ut ligno, lapide, auro, gemmis et omni pretiosa materie Martyrum memoriam exornarent, et ex veteri novam, ex angusta latissimam, ex tenebrosiore splendidam redderent ecclesiam. In quibus nec spes eum fefellit, nec fortuna destituit. Nam qualiter ejus votum facultas juverit, prosecuta sit felicitas, nosse cupientibus praeclara clamant opera. Ornavit quoque ecclesiam omni copia pretiosae supellectilis, vasis scilicet aureis et argenteis, fialis onichinis et sardonicis, [392] prasinis, cristallinis, vel omni lapide pretioso, palliis quoque purpureis, cicladibus auro textis, et indumentis olosericis: quibus addidit opera non contemnenda vitri vel marmoris, et vasa sancta multiplicavit.

Exstant magnorum virorum quamplures ad illum epistolae, inter quos illi crebrius scripserunt Petrus abbas Cluniacensis et Bernardus Clarevallensis, ambo vita et scientia atque, quod post ista est, eloquentia clarissimi: quorum testimonio satis apparet, quam clarus hic vel cujus opinionis apud omnes vel propinquos vel remotos exstiterit. Scripsit quoque idem Deo amabilis Pater Bernardus summo pontifici Eugenio brevem quidem epistolam, sed non breves viri istius laudes continentem: in qua illum asserit apud Caesarem quasi unum de curia fuisse Romana, apud Deum quasi unum de curia coelesti, non aliter quam David sanctissimum, in domo Dei ingredientem per omnia et egredientem. Abbas nihilominus Cluniacensis, consideratis aliquando ejus operibus et structuris, cum ad cellulam respexisset brevissimam, quam sibi ad manendum vir summe philosophus exstruxerat, in hanc fertur altius ingemiscens erupisse sententiam: «Omnes, inquit, nos homo iste condemnat, qui non ipse sibi ut nos, sed Deo tantum aedificat». In omni siquidem amministrationis suae tempore nihil propriis aedificavit usibus, praeter humilem illam ecclesiae adhaerentem cellulam, decem vix pedes in latitudine et quindecim in longitudine continentem: quam decimo antequam decederet anno ideo sibi ipse statuerat, ut vitam ibi recolligeret, quam in secularibus diu [193] se fatebatur sparsisse negotiis. In hac itaque horis sibi licitis lectioni vacabat, et lacrymis vel contemplationi. In hac secularium vitabat tumultum et declinabat frequentiam. Ibi, sicut de Sapiente dictum est, nunquam minus solus erat, quam cum solus erat: quoniam ad optimos quosque, quocumque fuerint seculo, animum intendebat. Cum his illi colloquium, cum his studium erat. Hic illi quiescenti pro pluma erat palea, pro mollitie lini substernebatur lanea parum levis laena, quae interdiu honestis tegebantur tapetibus. Illud lectorem ammoneo, me multa praeterire de virtutum numero, dum studeo brevitati, et ad id quod me paulo superius promisisse memini, breviter narraturus accelero.