Theophilus
ca. 1080 - post 1125
|
De diversis artibus libri III
Liber primus
|
____________________________________________________________
|
|
Caput XXV.De imponendo auro.
IMPONENDO aurum, tolle clarum, quod percutiter ex albugine ovi sine aqua, et inde cum pincello leniter linies locum in quo ponendum est aurum, et cauda ejusdem pincelli in ore tuo madefacta, continges unum cornu incisae petulae, et ita elevans cum summa velocitate impones, et cum pincello aequabis. Ea hora oportet te a vento cavere, et ab halitu continere, quia si flaveris, petulam perdes et difficile reperies. Quae cum posita fuerit et siccata, ei, si volueris, eodem modo alteram superpone, et tertiam similiter, si opus fuerit, ut eo lucidius cum dente sive cum lapide polire possis. Hanc etiam petulam, si volueris, in muro et laqueari eodem modo imponere poteris. Quod si aurum non habueris, petulam stagni accipies, quam hoc modo facies. |