BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Theophilus

ca. 1080 - post 1125

 

De diversis artibus libri III

 

Liber primus

 

____________________________________________________________

 

 

 

Caput XXVII.

De coloribus oleo et

gummi terendis.

 

OMNIA genera colorum eodem genere olei teri et poni possunt in opere ligneo, in his tantum rebus quae sole siccari possunt, quia quotiescunque unum colorem imposueris, alterum ei superponere non potes, nisi prior exsiccetur, quod imaginibus diuturnum ac taediosum est nimis. Si autem volueris opus tuum festinare, sume gummi, quod exit de arbore ceraso sive pruno, et concidens illud minutatim pone in vas fictile, et aquam abundanter infunde, et pone ad solem, sive super carbones in hieme, donec liquefiat gummi, et ligno rotundo commisce. Deinde cola per pannum, et inde tere colores et impone. Omnes colores et mixturae eorum hoc gummi teri et poni possunt, praeter minium et cerosam et carmin, qui claro ovi terendi et ponendi sunt. Viride Hispanicum non misceatur suco sub glutine, sed per se cum gummi glutine ponatur. Aliud vero miscere potes, si volueris.